圣经文本

 

Genesis第18章

学习

   

1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.

2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.

3 Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :

4 sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.

5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.

6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.

7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.

8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.

9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.

10 Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.

11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.

12 Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?

13 Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?

14 Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

15 Negabit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.

16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.

17 Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :

18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?

19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.

20 Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.

21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.

22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.

23 Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?

24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?

25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

26 Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.

27 Respondensque Abraham, ait : Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.

28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.

29 Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.

30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.

31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.

32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.

33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2276

学习本章节

  
/10837  
  

2276. ‘Forte inventi fuerint triginta’: quod significet aliquid pugnae, constat ex significatione 'numeri triginta: quod ‘triginta’ significent aliquid pugnae, ita parum pugnae, est inde quia numerus ille per multiplicationem compositus est ex ‘quinque’, quibus significatur aliquid parum, et ex ‘sex’, quibus significatur labor seu pugna, ut in Parte Prima n. 649, 720, 737, 900, 1709 ostensum est:

[2] inde etiam numerus ille, ubicumque in Verbo legitur, significat aliquid parum respective, sicut apud Zachariam, Dixi ad illos, Si bonum in oculis vestris, date mercedem [meam, ] et si non, omittite; et appenderunt mercedem meam, triginta argenteos; et dixit Jehovah ad me, Projice illud ad figulum, magnificentiam pretii, qua aestimatus sum ab apud eos; et sumpsi triginta argenteos, et projeci illud in domum Jehovae ad figulum, 11:12, 13;

pro quod tam parum aestimaverant meritum Domini, ac redemptionem et salvationem ab Ipso; ‘figulus’ pro reformatione et regeneratione:

[3] inde de iisdem triginta argenteis 1 apud Matthaeum, Sumpserunt triginta argenteos [pretium aestimati], quem emerant a filiis Israelis, et dederunt pro agro figuli, sicut praecepit mihi Dominus, xxvii [9, ] 10; ex quibus manifeste constat, quod ‘triginta’ ibi pro pretio aestimati parvo: 2 aestimatio servi 3 qui pro vili habebatur, erat triginta siclorum, ut constat apud Mosen,

Si servum ferierit bos, aut ancillam, argentum triginta siclorum dabit domino ejus, et bos lapidabitur, Exod. 21:32;

quam vilis habebatur servus, constat ibi vers. 20, 21, 21;

‘servus’ in sensu interno pro labore.

[4] Quod Levitae assumerentur ad obeundum ministerium, quod describitur per venientem ad exercendum militiam, et faciendum opus in tentorio, a filio triginta annorum ad quinquaginta, Num. 4:3, 23, 30, 35, 39, 43,

erat quia per ‘triginta’ significabantur qui initiarentur, ita qui parum adhuc exercere militiam in spirituali sensu intellectum possent;

[5] praeter alibi, ubi ‘triginta’ in Verbo nominantur;

Sicut quod offerrent super filium bovis minham tres decimas, Num. 15:9,

quod erat 4 quia sacrificium de bove repraesentabat bonum naturale, ut supra n. 2180 ostensum, et bonum naturale parum est respective ad bonum spirituale, quod repraesentabatur per sacrificium arietis, et adhuc minus respective ad bonum caeleste, quod repraesentabatur per sacrificium agni, circa quae alia ratio decimarum minhae fuit, ut constat ibi vers. 4;

tum Num. 28:12, 13, 20, 21, 28, 29; 29:3, 4, 9, 10, 14, 15; quae rationes decimarum seu proportiones nusquam mandatae fuissent nisi involvissent arcana caelestia. 5 'Triginta' pro parvo etiam apud Marcum, Semen, quod cecidit in terram bonam, dedit fructum ascendentem, et crescentem, et tulit unum triginta, et alterum sexaginta, et alterum centum, 4:8;

‘triginta’ pro parvo proventu, et pro quod parum laboravit; numeri illi non designati fuissent nisi involvissent illa quae significant.

脚注:

1. The Manuscript inserts ita.

2. The Manuscript has In Verbo alibi etiam triginta occurrunt, et ibi significant parum, sicut apud Mosen.

3. The Manuscript has enim.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts Quod.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.