圣经文本

 

Genesis第18章

学习

   

1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.

2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.

3 Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :

4 sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.

5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.

6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.

7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.

8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.

9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.

10 Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.

11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.

12 Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?

13 Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?

14 Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

15 Negabit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.

16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.

17 Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :

18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?

19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.

20 Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.

21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.

22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.

23 Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?

24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?

25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

26 Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.

27 Respondensque Abraham, ait : Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.

28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.

29 Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.

30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.

31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.

32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.

33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#397

学习本章节

  
/1232  
  

397. "Usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri interfici sicut et illi." - Quod significet dum mala consummata sunt, constat ex significatione "usque dum complentur", quod sit dum consummata sunt: et ex significatione "et conservi eorum et fratres eorum qui futuri interfici sicut et illi", quod sint mala, nam interficere illos est malum; per "conservos" intelliguntur qui in veris, et per "fratres" intelliguntur qui in bonis; ac per "conservos et fratres" simul, intelliguntur qui in veris ex bono sunt, in sensu enim interno duo conjunguntur in unum. Aliquibus in locis in Verbo dicitur "consummatio", tum "quando mala consummata", sed vix aliquis hodie novit quid per id significatur. Supra (in tribus articulis, n. 391, 392, 394) dictum est quod prius caelum constiterit ex talibus qui moralem vitam in externis egerunt, et tamen in internis fuerunt mali, et quod hi habitaverint in altis locis in mundo spirituali, et inde putaverint quod essent in caelo. Hi quia interius mali fuerunt, non apud se toleraverunt illos qui interius boni fuerunt, et hoc propter discrepantiam affectionum et cogitationum; omnes enim consociationes in mundo spirituali fiunt secundum concordantiam affectionum et inde cogitationum, nam angeli et spiritus non sunt nisi quam affectiones et inde cogitationes in forma humana; et quia illi qui in altis tunc erant, non potuerunt sufferre praesentiam illorum qui interius boni erant, ideo ejecerunt illos a se, et illos, ubicunque viderunt, malis et probris affecerunt; quapropter a Domino ab illorum violentia exempti sunt, et reconditi sub caelo, ac conservati: et hoc factum est a tempore quum Dominus fuit in mundo ad hoc usque tempus quando judicium factum est, et tunc illi qui super altis erant, dejecti sunt, et illi qui sub caelo, elevati: quod mali tam diu tolerati fuerint super altis, ac boni tam diu detenti sub caelo, fuit causa ut complerentur hi et illi, hoc est, ut boni tali numero essent ut sufficerent ad novum caelum ex illis formandum, et quoque ut mali ex se deciderent ad infernum; Dominus enim neminem in infernum dejicit, sed ipsum malum quod apud malos spiritus dejicit illos (videatur in opere De Caelo et Inferno 545-550); hoc tunc fit quando mala consummata, hoc est, completa sunt.

[2] Hoc quoque est quod intelligitur per Domini verba apud Matthaeum,

"Accedentes servi Patris familias dixerunt, ... Nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo sunt zizania?... Et dixerunt, Vis ergo abeamus et colligamus ea? At ille dixit, Non, ne colligendo zizania eradicetis simul cum eis triticum; sinite itaque utraque crescere ad messem, et tempore messis dicam messoribus, Colligite primum zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum, tritica Vero colligite in horrea:... sic erit in consummatione saeculi" (13:27-30, 37-42):

"consummatio saeculi" est ultimum tempus quando judicium; "tempus messis" est quando omnia consummata seu completa sunt; "zizania" sunt mala, seu in quibus mala sunt; ac "tritica" sunt bona, seu in quibus bona sunt. (Sed de his plura videantur in opusculo De Ultimo Judicio 65-72.) Ex his aliquantum sciri potest unde est quod dictum sit illis ut requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum qui futuri interfici sicut et illi; per "interfici" hic simile significatur quod per "occidi", supra (n. 392(a)), nempe a malis rejici propter Divinum Verum ac propter confessionem Domini.

[3] Ex his cognitis sciri potest quid significatur per "consummationem" et per "iniquitatem consummatam" in his sequentibus locis:

Apud Mosen,

Dixit Jehovah Descendam et videbo num juxta clamorem qui venit ad Me fecerint consummationem" (Gen. 1 18 [20,] 21, 21);

de Sodoma.

Apud eundem,

"Quia nondum consummata (impleta) est iniquitas Emorraeorum" ( 2 15:16):

apud Esaiam,

"Consummationem et decisionem audivi a cum Domino Jehovih Zebaoth super universam terram" (28:22):

apud eundem,

"Consummatio definita, inundata justitia, nam consummationem et decisionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra" (10:22, 23):

apud Zephaniam,

"In igne zeli" Jehovae Zebaoth comedetur tota terra, quia consummationem et quidem festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae" (1:18):

apud Danielem,

"Tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisionem stillabit super devastationem" (9:27):

et alibi. Per "consummationem" et "decisionem" in his locis significatur status ultimus ecclesiae, qui est quando non verum amplius quia non bonum, seu quando non fides amplius quia non charitas; et cum ille status ecclesiae est, tunc venit ultimum judicium. Quod tunc ultimum judicium veniat, est quoque quia humanum genus est basis seu fundamentum caeli angelici, nam conjunctio caeli angelici cum humano genere est perpetua, ac unum subsistit per alterum; quare cum basis non correspondet, caelum angelicum vacillat; ideo tunc judicium super illos qui in mundo spirituali sunt, ut omnia tam in caelis quam in infernis in ordinem redigantur. (Quod Humanum Genus sit basis et fundamentum caeli angelici, et quod conjunctio perpetua sit, videatur in opere De Caelo et Inferno 291-302, et n. 303-310.) Ex his sciri potest quod per "consummationem" intelligatur ultimus status ecclesiae, quando non fides amplius quia non charitas;

qui status ecclesiae etiam in Verbo vocatur "vastatio", et "desolatio", et a Domino "consummatio saeculi" (Matthaeus 13:39, 40, 49; 24:3; 28:20).

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3720

学习本章节

  
/10837  
  

3720. ‘Nihil hic nisi domus Dei’: quod significet regnum Domini in ultimo ordinis, constat ex significatione ‘Domus Dei’: in Verbo multis in locis memoratur Domus Dei, et in sensu externo seu secundum litteram significat aedem ubi cultus sanctus, sed in sensu interno significat Ecclesiam, inque sensu universaliore caelum, ac in universalissimo universum regnum Domini; in supremo autem sensu Ipsum Dominum quoad Divinum Humanum; sed in Verbo nunc dicitur Domus Dei, nunc Templum; utrumque simile significat, sed cum differentia quod ‘Domus Dei’ dicatur ubi agitur de bono, at ‘Templum’ ubi de vero; inde patet quod per Domum Dei significetur Ecclesia Domini caelestis, inque universaliore sensu caelum angelorum caelestium, in universalissimo regnum caeleste Domini, ac in supremo sensu Dominus quoad Divinum Bonum; et quod per Templum significetur Ecclesia Domini spiritualis, inque universaliore sensu caelum angelorum spiritualium, in universalissimo regnum spirituale Domini, ac in supremo Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 2048. Quod ‘Domus Dei’ significet caeleste quod boni, et quod ‘Templum’ spirituale quod veri, est inde quia ‘domus’ in Verbo significat bonum, videatur n. 710, 2233, 1 2559, 3128, 3652, et quia construebatur ex lignis apud antiquissimos, ex causa quia ‘lignum’ significabat bonum, n. 643, 1110, 2784, 2812; ‘Templum’ autem significat verum quia construebatur ex lapidibus; quod ‘lapides’ sint vera, videatur n. 643, 1296, 1298:

[2] quod ligna et lapides talia significent, non 2 modo constat ex Verbo ubi nominantur, sed etiam ex repraesentativis in altera vita; qui enim meritum in bonis operibus ponunt, illa apparent sibi scindere ligna; et qui meritum in veris ponunt, quod nempe crediderint se vera prae aliis novisse, et tamen male vixerunt, apparent sibi scindere lapides; quae saepius mihi visa sunt; inde mihi constare potuit quid significatio ligni 3 et lapidis, nempe quod ligni sit bonum, et lapidis sit verum; pariter ex eo quod quando visa mihi domus lignea, ilico obvenerit idea boni, et cum visa domus lapidea, obvenerit idea veri; de qua re etiam ab angelis instructus sum: inde est cum in Verbo memoratur Domus Dei, angelis obveniat idea boni, et talis boni de 4 quali in serie agitur; et cum memoratur Templum, quod obveniat idea veri, et talis veri de 4 quali in serie agitur. Inde quoque 5 concludi potest, quam alte et penitus recondita 6 sunt arcana caelestia in Verbo.

[3] Quod per ‘Domum Dei’ hic significetur regnum Domini in ultimo ordinis, est quia agitur de Jacobo, per quem quod repraesentetur Divinum Naturale Domini, prius saepe ostensum; naturale est in ultimo ordinis, nam in illo terminantur interiora omnia, ac ibi simul sunt, et quia simul ibi sunt, et sic simul conspiciuntur innumerabilia ut unum, est ibi obscurum respective; de obscuro ibi respective, etiam prius aliquoties actum.

脚注:

12234, in the Manuscript, the First Latin Edition.

2. The Manuscript has solum

3. The Manuscript has quod sit bonum, et lapidis quod sit verum, originem habuit a repraesentativis in altera vita

4. The Manuscript has quo

5. The Manuscript has constare

6. The Manuscript has sint

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.