圣经文本

 

Genesis第15章

学习

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1807

学习本章节

  
/10837  
  

1807. ‘Et dixit, Specta quaeso versus caelum’: quod significet repraesentationem regni Domini in universi intuitione, constat ex significatione ‘caeli’; caelum in Verbo in sensu interno non significat caelum quod oculis apparet, sed regnum Domini in universali et singulari; qui spectat interna ab externis cum videt caelum, ne hilum cogitat de caelo stellifero sed de caelo angelico; cumque videt solem, non cogitat de sole sed de Domino quod sit Sol caeli; similiter cum videt lunam, tum quoque stellas; immo cum videt immensitatem caeli, non cogitat de immensitate ejus sed de immensa et infinita potentia Domini; ita quoque cum cetera, nam nihil non est repraesentativum;

[2] similiter quae in terris sunt, ut cum videt auroram diei, non cogitat de aurora sed de omnium ortu a Domino, et progressione in diem sapientiae; similiter cum videt hortos, arboreta et floreta, non haeret oculus in aliqua arbore, ejus flore, folio et fructu, sed in caelestibus quae repraesentant, nec in aliquo flore ejusque formositate et amoenitate, sed in illis quae repraesentant in altera vita; nam nihil usquam datur in caelis et in terris pulchrum et jucundum quod non aliqua ratione est repraesentativum regni Domini, de quo videatur quod dictum n. 1632; haec sunt ‘spectare versus caelum’, quo significatur repraesentatio regni Domini in universi intuitione;

[3] causa quod repraesentativa sint omnia et singula quae in caelo et in terra, est quia exstiterunt et continue existant, hoc est, subsistunt ab influxu Domini per caelum: se habent illa sicut humanum corpus quod existit et subsistit per ejus animam, quare in corpore omnia et singula sunt repraesentativa ejus animae; haec in usu et fine est, corpus autem in illorum exercitio: omnes effectus quicumque sunt, similiter sunt repraesentativa usuum qui sunt causae, et usus repraesentativi finium qui sunt principiorum.

[4] Qui in Divinis ideis sunt, nusquam subsistunt in objectis visus externi, sed jugiter ex illis et in illis vident interna; ipsissima interna sunt illa quae sunt regni Domini, ita sunt in ipsissimo fine. Similiter se habet cum Verbo Domini; qui in Divinis est, nusquam spectat Verbum Domini ex littera, sed litteram et sensum litteralem ut repraesentativum et significativum caelestium et spiritualium Ecclesiae et regni Domini; sensus litteralis est illi solum pro medio instrumentali cogitandi de illis. Talis fuit visus Domini.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.