圣经文本

 

Genesis第15章

学习

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1735

学习本章节

  
/10837  
  

1735. ‘Benedictus Deus Altissimus’: quod significet Internum Hominem Domini, constat ex illis quae mox supra de Interno Homine dicta sunt. Deus Altissimus dictus est Jehovah in Antiqua Ecclesia, ex causa quia ‘altitudo’ repraesentabat et ideo significabat internum, ita ‘altissimus’ intimum; inde cultus Antiquae Ecclesiae super excelsis, montibus, collibus; intimum etiam ad exterius et extimum nec aliter se habet quam altissimum ad inferius et infimum; Altissimum seu Intimum est Caeleste Amoris seu ipse Amor; Jehovah seu Internum Domini erat ipsum Caeleste Amoris, hoc est, ipse Amor, cui nulla alia attributa competunt quam quae sunt puri Amoris, ita purae Misericordiae erga universum genus humanum, quae est ut omnes salvare et felices facere in aeternum et omnia Sui in illos transferre velit; ita ex pura Misericordia omnes qui sequi volunt, ad caelum, hoc est, ad Se, vi forti amoris, trahere. Ipse Amor Ille est Jehovah, de nulla alia re praedicari potest Sum aut Est quam de Amore;

[2] ex Amore illo, quia in Amore seu ipsius Amoris, est Esse omnis vitae, hoc est, ipsa Vita; et quia Jehovah solus est Esse vitae, seu ipsa Vita, quia solus Amor, omnia et singula inde suum esse et suam vitam habent, nec quisquam potest esse et vivere a se quam solus Jehovah, hoc est, solus Dominus; et quia non quisquam esse et vivere potest a se quam solus Dominus, fallacia sensus est quod videantur sibi homines vivere a se; angeli manifeste percipiunt quod non vivant a se sed a Domino, quia vivunt in Esse vitae Domini, quia in Amore Ipsius; sed usque illis datur apparentia sicut vivant ex se, prae omnibus aliis, cum felicitate ineffabili: hoc itaque est vivere in Domino, quod nusquam dabile est nisi vivatur in Amore Ipsius, hoc est, in charitate erga proximum.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.