圣经文本

 

Genesis第15章

学习

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#120

学习本章节

  
/10837  
  

120. Sicut per Aegyptum, etiam per Euphratem, significantur scientiae seu scientifica, ut et sensualia ex quibus scientifica; quod constat a Verbo apud Prophetas, ut apud Micham, Dixit inimica, Ubi Jehovah Deus?... Dies quo aedificabit macerias tuas; dies ille, procul aberit statutum; dies ille et usque ad te veniet ab Asshure, et ad urbes Aegypti, et ad fluvium (Euphratem), 7:10-12;

ita locuti sunt de Adventu Domini, Qui regeneraturus hominem ut similis caelesti fiat:

apud Jeremiam,

Quid tibi ad viam Aegypti ad bibendum aquas Shihoris? et quid tibi ad viam Asshuris, ad bibendum aquas fluvii (Euphratis)? 2:18;

ubi ‘Aegyptus’ et ‘Euphrates’ similiter pro scientificis, ‘Asshur’ pro ratiociniis inde:

apud Davidem,

Vitem ex Aegypto proficisci fecisti, expulisti gentes, plantasti illam; ... emisisti propagines ejus usque ad mare, et ad fluvium (Euphratem) ramusculos ejus, Ps. 80:9, 12 [KJV Ps. 80:8, 11];

ubi etiam ‘fluvius Euphrates’ pro sensuali et scientifico. Erat enim Euphrates terminus ad Asshur quousque dominium Israelis, sicut scientificum memoriae est terminus intelligentiae et sapientiae hominis spiritualis et caelestis: idem significatur per haec quae Abrahamo dicta, Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti, usque ad fluvium magnum, fluvium Euphratem, Gen. 15:18;

bini hi termini significant similia.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.