圣经文本

 

Genesis第14章

学习

   

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

6 et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.

7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.

11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :

12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.

16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.

22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :

24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4454

学习本章节

  
/10837  
  

4454. ‘Et dixit Shechem ad patrem ejus et ad fratres ejus’: quod significet consultationem veri ex antiqua Divina stirpe cum bono et vero hujus religiosi, constat a significatione ‘dicere’ quod hic sit consultare; a repraesentatione ‘Shechemi’ quod sit verum ex antiqua Divina stirpe, de qua supra n. 4447; a significatione ‘patris’, qui hic Jacob, quod sit bonum veri, de qua n. 4273, 4337; et a significatione ‘fratrum’, qui hic filii Jacobi, quod sint vera, de qua supra. Quod ‘Shechem’ sit verum ex antiqua Divina stirpe, patet ab illis quae supra n. 4447 allata sunt; fuerat enim Hamor Hivaeus cum sua gente et familia in terra Canaane inter reliquias Antiquissimae Ecclesiae' quae caelestis; illa Ecclesia prae omnibus Ecclesiis' in universo orbe fuit a Divino, nam in bono amoris in Dominum fuit; voluntarium eorum ac intellectuale faciebant unum, ita unam mentem, quapropter perceptionem veri ex bono habebant, influebat enim Dominus per viam internam in bonum voluntatis eorum et per hoc in bonum intellectus, seu verum,

inde est quod illa Ecclesia prae ceteris vocata sit ‘Homo’, n.

477-479, et quoque ‘similitudo Dei’, n. 50 1 , 473, 1013; inde patet cur Hamor et Shechemus dicantur ab antiqua Divina stirpe, ut quoque 2 prius n. 4399 Quod Antiquissima Ecclesia quae ‘Homo’ aut Hebraea voce ‘Adam’ dicta est, fuerit in terra Canaane, prout supra n. 4447 dictum, patet manifeste a posteris illorum, qui dicti sunt Nephilim, Gen. 6:4, qui quod in terra Canaane fuerint, dicitur Num. 12:33, videatur n. 581; sed terra Canaan tunc dicta fuit omnis terra a fluvio Aegypti ad fluvium Euphratem, Gen. 15:18.

脚注:

1. The Manuscript inserts 50,

2. sicut etiam

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.