圣经文本

 

Genesis第12章

学习

   

1 Dixit autem Dominus ad Abram : Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.

2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.

3 Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.

4 Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot : septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.

5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran : et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,

6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem : Chananæus autem tunc erat in terra.

7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei : Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.

8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai : ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.

9 Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.

10 Facta est autem fames in terra : descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi : prævaluerat enim fames in terra.

11 Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ : Novi quod pulchra sis mulier :

12 et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt : Uxor ipsius est : et interficient me, et te reservabunt.

13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis : ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.

14 Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis.

15 Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum : et sublata est mulier in domum Pharaonis.

16 Abram vero bene usi sunt propter illam : fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.

17 Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.

18 Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei : Quidnam est hoc quod fecisti mihi ? quare non indicasti quod uxor tua esset ?

19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem ? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.

20 Præcepitque Pharao super Abram viris : et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1542

学习本章节

  
/10837  
  

1542. Quod haec et sequentia hujus capitis in sensu interno etiam repraesentent Dominum et quod sit continuatio Ipsius vitae a pueritia, constare potest ex illis quae in capite praecedente dicta et ostensa sunt, tam ex illis quae sequuntur, cumprimis ex eo quod Verbum Domini sit, et ab Ipso per caelum descenderit, et sic quod ne quidem minimum vocis scriptum sit quod non arcana caelestia involvat: quod a tali origine, nequaquam potest aliter esse: quod in sensu interno actum sit de Domini instructione dum puer, ostensum est. Sunt bina apud hominem quae faciunt ut caelestis nequeat fieri; unum ad intellectualem ejus partem, alter ad voluntariam, pertinet; quod ad intellectualem, sunt scientifica inania quae in pueritia et adolescentia haurit; quod ad voluntarium sunt voluptates e cupiditatibus quibus favet; illa et haec sunt quae impediunt quia possit ad caelestia pervenire; haec primum discutienda sunt, et cum discussa sunt, tunc primum intromitti potest in lucem caelestium, et tandem in lucem caelestem.

[2] Quia Dominus natus fuit sicut alius homo, et informandus sicut alius, scientifica addiscere quoque debuit, quod repraesentatum et significatum est per ‘Abrami peregrinationem in Aegypto’; et quod scientifica inania tandem Ipsum reliquerint, etiam repraesentatum est per quod ‘Pharao praeceperit super illo viris, et dimiserunt illum, et uxorem illius, et omnia quae illi’, cap. praec. Gen. 13:20: quod autem voluptates, quae sunt voluntariorum, et constituunt sensualem hominem sed extimum, etiam Ipsum reliquerint, in hoc capite repraesentatur per ‘Lotum, quod separaverit se ab Abramo’; ‘Lotus’ enim repraesentat hominem talem.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.