圣经文本

 

Genesis第10章

学习

   

1 Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.

2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.

3 Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.

4 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.

5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6 Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.

7 Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.

8 Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,

9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.

10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.

11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.

12 Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.

13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,

14 et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.

15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,

16 et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,

17 Hevæum, et Aracæum : Sinæum,

18 et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.

19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.

20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.

21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.

22 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.

23 Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.

24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.

25 Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.

26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,

27 et Aduram, et Uzal, et Decla,

28 et Ebal, et Abimaël, Saba,

29 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.

30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.

31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.

32 Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1172

学习本章节

  
/10837  
  

1172. Quod per ‘Dedanem’ significentur cognitiones caelestium inferiorum quae sunt in ritualibus, constat a sequentibus in Verbo locis;

apud Ezechielem,

Filii Dedanis negotiatores tui, insulae multae 1 mercatura manus tuae, cornua eboris, et ebena adduxerunt honorarium tuum, 27:15;

‘cornua eboris et ebena’ sunt in sensu interno bona exteriora quae sunt cultus seu ritualium:

apud eundem,

Dedan negotiatrix tua in vestibus libertatis pro curru; Arabia et omnes principes Kedar, 27:20, 21;

ubi ‘vestes libertatis’ pro curru similiter sunt bona exteriora seu ritualium:

apud Jeremiam,

Putida facta est sapientia eorum; fugite, averterunt se, in profundum demiserunt se ad habitandum, habitatores Dedanis, xlix [7, ] 8; hic ‘Dedan’ in proprio sensu pro ritualibus in quibus non cultus internus seu adoratio Domini ex corde, de quibus praedicatur quod avertant se, et in profundum se demittant ad habitandum. Ex his nunc constat quod per ‘filios Cush’ significentur cognitiones spiritualium, et per ‘filios Raamae’ cognitiones caelestium.

脚注:

1. mercatores, in the First Latin Edition, but see Hebrew and Apocalypsis Explicata 1146.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.