圣经文本

 

Genesis第10章

学习

   

1 Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.

2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.

3 Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.

4 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.

5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6 Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.

7 Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.

8 Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,

9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.

10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.

11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.

12 Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.

13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,

14 et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.

15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,

16 et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,

17 Hevæum, et Aracæum : Sinæum,

18 et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.

19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.

20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.

21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.

22 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.

23 Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.

24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.

25 Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.

26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,

27 et Aduram, et Uzal, et Decla,

28 et Ebal, et Abimaël, Saba,

29 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.

30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.

31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.

32 Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1077

学习本章节

  
/10837  
  

1077. Quia illi qui ‘Ham et Canaan’ hic vocantur, hoc est, qui fidem separant a charitate, et inde in externis solum ponunt cultum, non scire possunt quid et unde conscientia, paucis dicendum. Conscientia formatur per vera fidei, nam quod homo audivit, agnovit et credidit, hoc conscientiam apud eum facit; dein agere contra illa, ei est agere contra conscientiam, quod satis manifeste constare unicuivis potest; inde est, nisi vera fidei sint quae audiat, agnoscat et credat, quod nusquam ei possit esse conscientia vera; nam per vera fidei, operante Domino in charitate, regeneratur homo, ita per illa accipit conscientiam, estque conscientia ipse novus homo: inde constat quod vera fidei sint media ut fiat, hoc est, ut vivat homo secundum illa quae fides docet, cujus principale est amare Dominum supra omnia et proximum ut semet. Si non vivat secundum illa, quid fides, nisi inane quid et vox sonans, aut separatum quid a vita caelesti, in quo separato nusquam aliqua salus? nam credere utcumque homo vivit, quod usque salvari possit, modo habeat fidem, est dicere, si vel nullam charitatem habeat et si vel nullam conscientiam, quod salvetur, hoc est, si vel in odiis, in vindictis, in rapinis, in adulteriis, verbo in omnibus contrariis charitati et conscientiae degat, modo fidem habeat, etiamsi foret in ultima mortis hora, quod salvari possit; expendant nunc, cum in principio tam falso sunt, quodnam verum fidei sit, quod formare eorum conscientiam possit; annon, quod falsum? si quid conscientiae se habere putant, sunt modo vincula externa, nempe timor legis, jacturae 1 honoris, lucri, famae ob illa, quae faciunt apud eos id quod vocant conscientiam, ne scilicet laedant proximum, utque ei bene faciant; sed quoniam non est conscientia, quia non charitas, ideo tales, vinculis illis remissis seu solutis, in scelestissima et obscenissima ruunt. Sed aliter prorsus se habet cum illis qui tametsi dixerunt quod sola fides salvet, et usque vixerunt vitam charitatis; nam in illorum fide charitas fuit a Domino.

脚注:

1. The First Latin Edition omits jacturae, but quoting this [ ] in H. D. 139 Swedenborgi. jacturae.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.