圣经文本

 

Genesis第1章

学习

1 In principio creavit Deus cælum et terram.

2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.

3 Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux.

4 Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.

5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.

6 Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.

7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.

8 Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus.

9 Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.

10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

11 Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.

12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.

13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.

14 Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :

15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.

16 Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas.

17 Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,

18 et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.

20 Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.

21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.

22 Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram.

23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.

24 Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.

25 Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,

26 et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.

27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.

28 Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.

29 Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam :

30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.

31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#414

学习本章节

  
/962  
  

414. "Ut dies non luceret tertia parte ejus et nox similiter," significat non amplius aliquod verum spirituale nec verum naturale inserviens pro doctrina et vita ex Verbo apud illos. - Per quod "dies non luceret" intelligitur quod non lux ex sole; et per quod "non nox similiter" intelligitur quod non lux ex luna et stellis: per "lucem" in genere significatur Divinum Verum, quod est Verum ex Verbo; per "lucem solis" Divinum Verum spirituale, et per "lucem lunae et stellarum" Divinum Verum naturale, utrumque ex Verbo; Divinum Verum in Sensu spirituali Verbi est sicut lux solis in die, et Divinum Verum in Sensu naturali Verbi est sicut lux lunae et stellarum in nocte; influit etiam Sensus spiritualis Verbi in Sensum naturalem ejus, sicut sol cum luce sua in lunam, et sistit lucem solis mediate: ita quoque Sensus spiritualis Verbi illustrat homines, etiam illos qui non sciunt aliquid de illo Sensu, dum legunt Verbum in Sensu naturali; sed hominem spiritualem sicut lux a sole oculum ejus, hominem autem naturalem sicut lux ex luna et stellis oculum ejus; unusquisque illustratur secundum affectionem spiritualem veri et boni, et simul secundum genuina vera, per quae rationale suum aperuit. Haec per "diem" et "noctem" etiam intelliguntur in sequentibus locis:

"Dixit Deus, sint Luminaria in expanso caelorum, ad distinguendum inter Diem et inter Noctem: et fecit Deus duo Luminaria magna, Luminare magnum ad dominandum in Die, et Luminare minus ad dominandum in Nocte, et Stellas et posuit illa Deus in expanso caelorum, ad Lucem dandum super terra, et ad dominandum in Die et in Nocte, et ad distinguendum inter Lucem et inter Tenebras," (Genesis 1:14-19);

Jehovah "fecit Luminaria magna, Solem in dominium in Die, Lunam et Stellas in dominium in Nocte," (Psalm. 136:7-9);

"Tibi Jehovah Dies et Tibi Nox, Tu praeparasti Lucem et Solem," (Psalm. 74:16);

"Jehovah dans Solem in lucem Diei, statuta Lunae et Stellarum in lucem Noctis," (Jeremias 31:35);

"Si irritum reddideritis foedus Meum Diei et foedus Meum Noctis, ut non sit Dies et Nox in tempore suo, etiam foedus Meum irritum fiet cum Davide servo Meo; si non foedus Meum Diei et Noctis statuta Caeli et Terrae, posuero, etiam semen Jacobi et Davidis reprobarem," (Jeremias 33:20-21, 25-26);

haec allata sunt, ut sciatur quod intelligatur obtenebratio utriusque lucis.

  
/962