圣经文本

 

Genesis第1章

学习

1 In principio creavit Deus cælum et terram.

2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.

3 Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux.

4 Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.

5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.

6 Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.

7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.

8 Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus.

9 Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.

10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

11 Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.

12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.

13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.

14 Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :

15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.

16 Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas.

17 Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,

18 et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.

20 Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.

21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.

22 Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram.

23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.

24 Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.

25 Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,

26 et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.

27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.

28 Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.

29 Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam :

30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.

31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#652

学习本章节

  
/1232  
  

652. [Vers. 8.] "Et corpora illorum super platea urbis magnae." - Quod significet exstinctionem illorum ex malis et falsis doctrinae, constat ex significatione "corporum", quod sit quod bonum amoris et verum doctrinae (quae significantur per "binos testes") exstincta sint; nam "occidi" significat exstingui, hic spiritualiter, quia apud illos, qui apud se prorsus destruxerunt illa: similiter dicitur de Domino, quod "occisus" et "mortuus", per quod significatur quod Divinum ab Ipso procedens, quod est Divinum Bonum et Divinum Verum, sit rejectum; ita Dominus apud illos, a quibus id rejicitur, est occisus et mortuus (videatur supra, n. 83): et ex significatione "plateae urbis magnae", quod sit verum et bonum doctrinae, et in opposito sensu est falsum et malum doctrinae; per "plateam" enim significatur verum ducens, et in opposito sensu falsum ducens (de qua sequitur), et per "urbem" significatur doctrina (de qua supra, n. 223) dicitur "urbs magna, quia magnum dicitur de bono, et in opposito sensu de malo, ac "multum" de vero et in opposito sensu de falso (videatur supra, n. 223 [b, c] , [336 [a] , 337]): ex his nunc patet, quod per "corpora binorum testium super platea urbis magnae", significetur exstinctio boni amoris et charitatis ac veri doctrinae et fidei per falsa et mala doctrinae: quia mala et falsa doctrinae significantur, sequitur, "quae urbs magna spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus", et per "Sodomam" significantur mala amoris, et per "Aegyptum" falsa inde, utraque doctrinae, quae ecclesiam in fine ejus perdunt (de quibus in articulis qui sequuntur).

[2] Quod "platea" significet verum doctrinae, et in opposito sensu falsum ejus, est quia per "viam" in sensu spirituali significatur verum ducens ad bonum, et in opposito sensu falsum ducens ad malum (videatur supra, n. 97); et plateae sunt viae in urbe; et quia per "urbem" significatur doctrina, ideo per "plateam" significatur verum et falsum doctrinae. In mundo spirituali etiam sunt urbes, et ibi sunt plateae sicut in urbibus in mundo; et quisque cognoscitur qualis est quoad affectionem veri et inde intelligentiam solum ex locis ibi ubi habitant, tum quoque ex plateis quas ambulant. Qui in clara perceptione veri sunt, habitant in plaga meridionali urbis, et quoque ibi ambulant; qui in affectione boni amoris clara sunt, habitant in plaga orientali, et quoque ibi ambulant; qui in affectione boni amoris obscura sunt, in plaga occidentali habitant, et quoque ibi ambulant; et qui in perceptione veri obscura sunt, in plaga septentrionali habitant, et quoque ibi ambulant: vicissim autem in urbibus ubi degunt qui in persuasione falsi ex malo sunt. Ex his constare potest unde est quod "platea" significet verum aut falsum ducens.

[3] Quod talia per "plateas" significentur, constare potest ex sequentibus locis:

- Apud Jeremiam,

"Discurrite per plateas Hierosolymae, et videte, quaeso, et cognoscite, et quaerite in vicis ejus, si inveniatis virum, qui sit faciens judicium, quaerens veritatem; tunc condonabo illi" (5:1):

quoniam per "plateas Hierosolymae" et per "vicos" ejus significantur vera doctrinae secundum status affectionis et perceptionis illorum qui ab ecclesia, et per "Hierosolymam" significatur ecclesia quoad doctrinam, ideo dicitur, "Discurrite per plateas Hierosolymae, et videte et cognoscite, et quaerite in vicis ejus"; et quoniam "judicium" praedicatur de veris, quia ex legibus et praeceptis, quae sunt vera, fit omne judicium, et quia per "veritatem" significatur verum doctrinae et fidei, ideo dicitur, "si inveniatis virum qui sit faciens judicium, et quaerens veritatem": per "vicos" in specie significantur anguli urbis, ita plagae ubi habitant; et quia quisque habitat in urbibus in mundo spirituali secundum affectionem boni et perceptionem veri claram et obscuram, ideo per "vicos" significantur vera et bona secundum cujusvis affectionem et perceptionem.

[4] Apud Esaiam,

"Rejectum est retro judicium, et justitia e longinquo stetit: nam impegit in platea veritas, et rectitudo non potest venire" ( 1 59:14):

per "judicium" et "justitiam" in Verbo significatur verum et bonum; quod non illa sint, significatur per quod "rejectum sit retro judicium, et justitia e longinquo stetit": quod a veris doctrinae aberraverint, et quod inde non verum in vita, quod est bonum vitae, significatur per quod "impegerit in platea veritas, ut rectitudo non possit venire"; omne enim bonum vitae comparatur per vera doctrinae, ex his enim discit homo quomodo victurus est: quia "platea" significat ubi verum ducens, ideo dicitur "Impegit in platea veritas."

[5] Apud Nahum,

In plateis insaniverunt currus, discurrerunt in vicis" (2:5 [B.A. 4]):

quia per "currus" significantur doctrinalia veri, et per "plateas" et "vicos" secundum cujusvis affectionem et perceptionem (ut supra), ideo dicitur, "In plateis insaniverunt currus, discurrerunt in vicis; per "insanire" significatur falsa dicere vera, et per "discurrere" significatur aberrare.

[6] In Libro Judicum,

"In diebus Jaelis cessarunt viae euntes semitas, iverunt vias tortuosas, cessarunt, vici in Israele cessarunt" (5:6, 7):

haec in Cantico Deborae et Barachi, in quo agitur de desolatione veri in ecclesia, et postea de restitutione ejus; desolatio describitur per "Cessarunt viae, euntes semitas iverunt vias tortuosas, vici in Israele cessarunt"; per "vias" et "semitas" similia significantur quae per "plateas" et "vicos", nempe vera doctrinae ducentia; et per "ire vias tortuosas" significatur aberratio a veris.

[7] Apud Esaiam,

"Frangetur urbs inanitatis, claudetur omnis domus ut nemo intret; clamor super vino in plateis, commiscebitur omne gaudium, exulabit laetitia terrae" ( 2 24:10, 11):

per "urbem inanitatis" significatur doctrina in qua non verum sed falsum; per "domum" significatur bonum voluntatis et inde vitae; inde patet quid significatur per "Frangetur urbs inanitatis, claudetur omnis domus ut nemo intret": per "clamorem super vino in plateis" significatur lamentatio propter defectum et commixtionem veri cum falso; "vinum" significat verum ecclesiae ex Verbo; ideo dicitur "in plateis", quia "platea" id quoque significat, et ibi quaeritur: "gaudium" et "laetitia" dicitur, quia "gaudium" praedicatur de jucundo ex affectione boni, et "laetitia" de jucundo ex affectione veri; quod illa jucunda cessabunt, significatur per "Commiscebitur omne gaudium, exulabit laetitia terrae"; "terra" significat ecclesiam.

[8] Apud Jeremiam,

"Quomodo [non] relicta est urbs gloriae, urbs gaudii mei; quare cadent juvenes. . in plateis, et omnes viri belli exscindentur" (49:25, 26; 50:30):

per "urbem gloriae" significatur doctrina Divini Veri; per "urbem gaudii" significatur jucundum ex affectione boni et veri ibi; per "juvenes" significantur intelligentes facti per vera; quod peritura sit intelligentia veri, significatur per quod "cadent juvenes in plateis" per "viros belli" significantur vera pugnantia contra falsa; quod defensio veri contra falsa nulla erit, significatur per quod "omnes viri belli exscindentur."

[9] Apud Ezechielem,

"Multiplicasti confossos vestros in urbe hac, ut impleveritis plateas ejus confosso" (11:6):

per "confossos" in Verbo intelliguntur qui pereunt per falsa, nam "gladius", quo confoditur, significat falsum destruens verum; per "urbem" significatur hic, ut supra, doctrina veri; inde patet quid significatur per "confossos in urbe": per "implere plateas confosso" significatur devastatio veri per falsa.

[10] In Threnis,

"Qui comederunt lautitias, devastati sunt in plateis; et educati super purpura amplexi sunt sterquilinia. .... Obscurata est prae nigredine forma" Naziraeorum, "non cognoscuntur in plateis. .... Errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine. .... Venati sunt gressus nostros, ut non ire in plateis" (4:5, 8, 14, 18):

per "plateas" etiam hic significantur vera doctrinae ducentia ad bonum vitae; seu vera secundum quae vivendum est: agitur ibi de ecclesia, ubi est Verbum, devastata quoad vera; quare per "Qui comederunt lautitias devastati sunt in plateis", significatur quod illis qui hauserunt genuina vera ex Verbo, non amplius aliqua vera sint; "lautitiae" sunt genuina vera ex Verbo: quod "educati super purpura amplexi sint sterquilinia" significat quod illis qui hauserunt genuina bona ex Verbo, non sint nisi quam falsa mali; "purpura" significat genuinum bonum Verbi, in specie caelestem amorem veri, et "sterquilinia" significant falsa mali: per "Obscurata est prae nigredine forma Naziraeorum, non cognoscuntur in plateis", significatur quod Divinum Verum in tam obscuro sit, ut non alicui appareat; per "Naziraeos" repraesentatus est Dominus quoad Divinum Verum; inde per illos significatur Divinum Verum a Domino: per "Errarunt caeci in plateis, polluti sanguine", significatur quod vera Verbi non amplius videantur quia falsificata; per "caecos" significantur qui non vident vera: per "Venati gressus nostros, ut non ire in plateis", significatur seductio, ut non sciatur quomodo vivendum; per "venari gressus" significatur seducere per falsa, et per "ire" significatur vivere; inde per "ire in plateis" significatur vivere secundum vera.

[11] Apud Zephaniam,

"Exscindam gentes, devastabuntur anguli eorum, desolabo plateas eorum ut non transiens, devastabuntur urbes eorum, ut non vir nec habitator" (3:6):

per "gentes" quae exscindentur, significantur bona ecclesiae: per "angulos" qui devastabuntur, significantur vera et bona ejus in toto complexu: (quod haec per "angulos" significentur, videatur supra, n. 417): per "plateas" quae desolabuntur ut non transiens", significantur vera doctrinae; nam per "urbes" quae devastabuntur ut non vir nec habitator" significantur doctrinalia; per "virum" et "habitatores" in spirituali sensu in Verbo intelliguntur omnes qui in veris et in bonis sunt, ita abstracte vera et bona.

[12] Apud Sachariam,

"Revertar ad Zionem, et habitabo in medio Hierosolymae, unde vocabitur Hierosolyma urbs veritatis.... : adhuc habitabunt..mares et senes mulieres in plateis Hierosolymae, .... et implebuntur plateae..pueris et puellis ludentibus in plateis ejus" (8:3-5):

haec de adventu Domini, et de nova ecclesia ab Ipso instauranda; per "Zionem" intelligitur ecclesia quoad bonum amoris, et per "Hierosolymam" ecclesia quoad vera doctrinae; quare vocatur Hierosolyma "urbs veritatis": per "mares et senes mulieres", qui "habitabunt in plateis Hierosolymae", intelliguntur intelligentes et sapientes per vera doctrinae; per "pueros et puellas ludentes in plateis", quibus "implebuntur plateae urbis", significantur affectiones veri et boni, et illarum jucunditates, quibus abundabunt illi qui in veris doctrinae vivunt.

[13] Apud Jeremiam,

"Juxta numerum urbium tuarum fuerunt dii tui, Jehudah, et juxta numerum platearum Hierosolymae posuistis altaria in pudorem, altaria ad suffiendum Baali" (11:13):

"Juxta numerum urbium tuarum fuerunt dii tui, Jehudah", significat quod tot falsa quot doctrinalia; per "urbes" significantur doctrinalia, et per "deos" falsa religionis: "juxta numerum platearum Hierosolymae posuistis altaria in pudorem", significat tot cultus quot falsa doctrinae; per "plateas" hic significantur falsa doctrinae, et per "altaria" cultus; quod sit cultus ex falsis qui intelligitur, est quia per "altaria" intelliguntur altaria suffitus, nam dicitur "Altaria ad suffiendum Baali"; per "suffitum" enim significatur bonum spirituale, quod in sua essentia est verum ex bono, et in opposito sensu falsum ex malo.

(Quod "suffitus" et "altare" ejus illa significent, videatur supra, n. 324, 491, 492, 567.)

[14] Apud eundem,

"Num non tu vides, quid illi faciunt in urbibus Jehudae et in plateis Hierosolymae? Filii colligunt ligna, et patres accendunt ignem, mulieres depsunt massam ad faciendum placentas melecheth caelorum, simul ad libandum libamina diis aliis:.... cessare faciam in urbibus Jehudae et in plateis Hierosolymae vocem gaudii et vocem laetitiae" (7:17, 18, 34):

quid haec in sensu spirituali significant, videatur plene explicatum supra (n. 555 [d]); et quod per "urbes Jehudae" significentur doctrinalia ecclesiae, et per "plateas Hierosolymae" vera doctrinae ejus.

[15] Apud eundem,

" 3 Num obliti estis malorum, .... quae fecerunt in terra Jehudae, et in plateis Hierosolymae?" ( 4 44:9):

per "terram Jehudae" significatur ecclesia quoad bonum, ibi quoad malum; et per "plateas Hierosolymae" significantur vera doctrinae, hic falsa doctrinae ejus.

[16] Apud Ezechielem,

"Per ungulas equorum suorum conculcabit" Nebuchadnezar rex Babelis "omnes plateas tuas, populum gladio occidet, et statuas roboris in terras descendere faciet; diripient opes tuas" (26:11, 12):

per "Nebuchadnezarem regem Babelis", significatur profanatio veri, et inde destructio ejus: quod per fallacias sensualis hominis destructurus sit omnia vera ecclesiae, significatur per quod "per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas": quod destruet vera per falsa, significatur per quod "gladio occidet populum": quod sic etiam omnem cultum ex veris, significatur per quod "statuas roboris in terras descendere faciet"; "statuae" enim significant sanctum cultum ex veris; et quia omnis potentia est veri ex bono, vocantur "statuae roboris": quod etiam destruet cognitiones veri, significatur per quod "diripient opes" (quod "opes" et "divitiae" sint cognitiones veri, videatur n. 236).

[17] Apud eundem,

"Aedificasti tibi excelsum, et fecisti tibi altum in omni platea; super omni capite viae fecisti tibi excelsum tuum, et abominabilem fecisti pulchritudinem tuam" (16:24, 25, 31):

per "excelsa" apud antiquos significabatur caelum, et quoque per "altum"; unde ritus sacrificandi super montibus altis, et loco eorum super excelsis in altum aedificatis; quare cultus ex malis et falsis doctrinae significatur per "facere excelsum et altum in omni platea, et super omni capite viae": et quia cultus ille idololatricus factus est, ideo dicitur quod "abominabilem fecerint pulchritudinem suam; per "pulchritudinem" intelligitur verum et inde intelligentia, quisque enim in mundo spirituali est [pulcher] secundum vera ex bono et inde intelligentiam.

[18] Apud Amos,

"In omnibus plateis luctus, et in omnibus vicis dicent, Heu, heu; et vocabunt agricolam ad luctum" (5:16):

"In omnibus plateis luctus, et in omnibus vicis dicent, Heu, heu", significat dolorem propter devastatum verum et bonum ubivis; "et vocabunt agricolam ad luctum" significat dolorem hominum ecclesiae propter id; "agricola" significat hominem ecclesiae, quia "ager" significat ecclesiam quoad implantationem veri.

[19] Apud Davidem,

"Horrea nostra plena depromentia de cibo ad cibum, greges nostri milleni, decies milleni in plateis nostris; boves nostri onerati, non ruptura nec effugiens, nec clamor in vicis nostris" (Psalmuss 144:13, 14):

per "horrea" quae plena cibo significantur doctrinalia ex Verbo, ita Verbum ubi omnia vera doctrinae, ex quibus instructio et nutritio spiritualis; per "greges millenos et decies millenos in plateis", significantur bona et vera spiritualia, per "greges millenos" bona, et per "decies millenos" vera; per "boves oneratos" significantur bona naturalia et illorum affectiones; per "non rupturam" significatur cohaerentia illorum; per "non effugiens" significatur non jactura ullius; per "non clamorem in vicis" significatur nullibi lamentatio super defectum illorum.

[20] Apud Hiobum,

Deus "qui dat pluviam super facies terrae, et qui mittit aquas super facies platearum" (5:10):

"dare pluviam super facies terrae" significat influxum Divini Veri in omnia apud illos qui ab ecclesia; et "mittere aquas super facies platearum" significat influxum Divinum in vera doctrinae, ad spiritualem reddendum hominem per illa.

[21] Apud Esaiam,

"In plateis ejus accinxerunt saccum, super tectis ejus et in plateis ejus ejulabit, descendens in fletum" (15:3):

haec de urbe Ar in terra Moabi, per quam significatur doctrina illorum qui in veris ex naturali homine sunt: dolor super falsa doctrinae illorum, a primis ad ultima, significatur per "Accinxerunt saccum, super tectis et in plateis ejus ejulabit"; "tecta" sunt interiora, et "plateae" sunt exteriora apud illos.

Apud Jeremiam,

"Super omnibus tectis Moabi, et in plateis ejus totus luctus" ( 5 Jer. 48:38):

per haec similia significantur quae nunc supra.

[22] Apud Danielem,

"Scito et percipito, ab exitu Verbi, usque ad restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam principem [septimanae septem] ; postea septimanis sexaginta duabus restituetur et aedificabitur platea et fossa, sed in angustia temporum" (9:25):

qui non scit sensum spiritualem Verbi, opinari potest quod per "Hierosolymam" hic significetur Hierosolyma, et quod illa restituetur et aedificabitur, et quoque quod per "plateam et fossam" platea urbis et fossa ibi, de qua etiam dicitur quod restituetur et aedificabitur; sed per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia quae a Domino instaurabitur, et per "plateam et fossam" intelligitur verum doctrinae, per "plateam" verum, et per "fossam" doctrina: quid per numeros 6 septimanarum ibi significatur, non locus hic explicandi est.

[23] Ex illis nunc patet quod per "plateam Novae Hierosolymae" simile significetur in sequentibus in Apocalypsi,

"Duodecim portae duodecim margaritae, .... et platea urbis aurum purum, quasi vitrum pellucidum" (21:21);

et postea,

"Ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum sicut crystallum, exeuntem e throno Dei et Agni: in medio plateae ejus et fluvii hinc inde arbor vitae faciens fructus duodecim" (22:1 2):

sed de his in sequentibus.

[24] Apud Esaiam,

"Filii tui defecerunt, jacuerunt in capite omnium platearum, sicut bubalus reti" (51:20):

haec quoque de Hierosolyma, hoc est, ecclesia, quoad doctrinam vastata; per "filios" intelliguntur qui in veris doctrinae sunt: "deficere et jacere in capite omnium platearum" significat deprivatos omni vero; "caput" seu principium "platearum" significat ingressum ad verum, ita omne verum.

[25] In Threnis,

"Infans et lactens deficit in plateis urbis; .... tolle ad "Dominum" manus tuas super animas infantum tuorum, qui defecerunt per famem in capite omnium platearum" (2:11, 19):

per "infantem et lactentem" significatur innocentia, et quoque bona et vera quae per cognitiones ex Verbo primum nascuntur et vivificantur apud homines qui regenerantur; quae quia prima sunt, etiam insontia et innocua sunt: illorum defectus plenarius significatur per quod "defecerunt in plateis urbis, et in capite omnium platearum ": dicitur "per famem", quia "fames" significat deprivationem, defectum, ignorantiam et simul desiderium cognitionum (videatur supra, n. 386).

[26] Apud Nahum,

"Infantes ejus allisi sunt ad caput omnium platearum, et super honoratos ejus jecerunt sortem, et omnes magnates ejus vincti sunt catenis" (3:10):

per "infantes" etiam hic intelliguntur vera primum nascentia et vivificata, et per "allidi ad caput omnium platearum" significatur dispergi et perire; per "honoratos" significantur bona amoris; per "jacere sortem super" illos" significatur dissipari: per "magnates" significantur vera boni; et per "vinciri catenis" significatur ligari a falsis ut vera non prodire possint: haec de "urbe sanguinum", per quam significatur doctrina in qua vera Verbi falsificata sunt.

[27] : per "mortem" hic intelligitur mors spiritualis, quae existit quando falsum creditur esse verum ac verum falsum, et secundum id vivitur: per "fenestras" significantur cogitationes ex intellectu, per "palatia" significantur interiora et inde sublimiora mentis humanae; inde patet quid significatur per quod "ascendat mors per fenestras, veniat in palatia nostra": per "infantem" significantur hic, ut supra, vera primum nascentia per cognitiones e Verbo, per "juvenes" vera acquisita ex quibus intelligentia, ac per "plateas" et "vicos" vera doctrinae et vera vitae quae ducunt ad intelligentiam et sapientiam; inde patet quid significatur per "exscindere infantem e platea, juvenes e vicis."

[28] Apud eundem,

"Ira Jehovae plenus sum, defatigatus sum continendo; effunde super infantem in platea, et super coetum juvenum, quia etiam vir cum muliere capientur, senex cum pleno dierum" (6:11):

7 hic per "infantem in platea" et per "juvenes" similia quae supra significantur; per "virum et mulierem" significatur verum conjunctum bono et inde intelligentia, ac per "senem et plenum dierum" significatur sapientia.

[29] Quoniam "platea" significat verum doctrinae ducens, et in opposito sensu falsum, ideo per "platearum lutum", "caenum" et "stercus" significatur falsum amoris mali, in sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Factum est cadaver eorum stercus platearum" (5:25);

apud eundem,

"Ponet illum conculcationem sicut lutum platearum" (10:6);

apud Micham,

"Erit in conculcationem sicut caenum platearum" (7:10);

apud Davidem,

"Conteram eos sicut pulverem coram faciebus venti, sicut caenum platearum attenuabo illos" (Psalmuss 18:43 [B.A. 42]):

haec etiam ex apparentiis in mundo spirituali; in urbibus ibi ubi falsa ex malo regnant, apparent plateae plenae stercore, caeno et luto. Ex his constare potest quid significat quod Dominus mandaverit septuaginta, quos emisit ad praedicandum Evangelium: "In quam urbem ingredimini, et non susceperint vos, egredientes in plateas ejus, dicite, Etiam pulverem adhaerentem nobis ex urbe vestra 8 excutimus 9 vobis" (Luc. 10:10-11 10 ).

[30] Quoniam per "plateas urbis" significantur vera doctrinae, secundum quae vivendum est, ideo solitum fuit docere et orare in plateis:

- Ut in Libro Secundo Samuelis,

"Ne annuntiate in Gath, ne evangelizate in plateis Aschkelon, ne forte gaudeant filiae Philisthaeorum" (1:20);

apud Matthaeum,

"Quando feceris eleemosynam, ne tuba canas ante te, quemadmodum hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut glorificentur ab hominibus. .... Et si oraveris, non eris sicut hypocritae, nam amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, quo conspicui fiant hominibus" (6:25 11 );

et apud Lucam,

"Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed [dicet,] Dico vobis, non novi vos unde estis" (13:26, 27).

[31] Ex significatione "plateae", quod sit verum doctrinae, etiam patet cur Dominus, in parabola, dixerit

Quod Paterfamilias jusserit servis, ut abirent ocius in plateas et vicos urbis, ac pauperes, mancos, claudos et caecos introducerent (Luca 14:21):

per "pauperes", "mancos", "claudos" et "caecos" non intelliguntur tales in naturali sensu, sed tales in spirituali; qui, nempe, quia non habebant Verbum, in ignorantia veri et inde in defectu boni fuerunt, sed usque desiderabant vera, per quae illis bonum: tales fuerunt gentes, a quibus ecclesia Domini dein instaurata fuit.

[32] Quoniam per "plateam urbis" significabatur, tam verum quam falsum docens et ducens, ideo

Angeli, qui venerunt Sodomam, dixerunt quod pernoctare vellent in platea (Genesis 19:2).

Et quoque ideo statutum fuit

Quod filii Israelis, si animadverterent in aliqua urbe quod servirent diis aliis, percuterent habitatores urbis gladio, devovendo urbem, et omnem praedam ejus comportarent in medium plateae, et comburerent urbem et omnem praedam igne (Deuteronomius 13:14, 16, 17):

per "deos alios" significantur falsa cultus; per "gladium" destructio falsi per vera, per "praedam" falsificatio veri, et per "ignem" poena amoris mali, et destructio ejus.

[33] Ex locis his e Verbo allatis constare potest, quid significatur per quod "corpora binorum testium projecta sint super platea urbis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus"; et dein quod "non permissa fuerint poni in monumentis"; mos enim fuit apud gentem Judaicam et Israeliticam, occisos, qui fuerunt hostes, projicere in vias et in plateas, et non sepelire, in signum quod tali odio illos haberent; at usque repraesentabatur per id quod infernalia mala et falsa essent, quae non resuscitari possent in vitam, hoc est, illi qui in infernalibus malis et falsis essent:

[34] ut quoque patet apud Jeremiam,

Prophetae prophetant dicentes, "Gladius et fames non erit in terra hac, gladio et fame consumentur prophetae hi; et populus, quibus illi prophetantes, erunt abjecti in plateas Hierosolymae, et non sepeliens" (14:15, 16):

per "prophetam" intelligitur doctrina veri, ibi doctrina falsi, nam falsa prophetarunt; et quia "plateae" significabant ubi falsa, ideo dicitur quod "erunt abjecti in plateas Hierosolymae."

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

圣经文本

 

Leviticus第11章

学习

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

2 Dicite filiis Israël : Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ :

3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.

4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.

5 Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.

6 Lepus quoque : nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.

7 Et sus : qui cum ungulam dividat, non ruminat.

8 Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.

9 Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est : omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.

10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,

11 execrandumque erit : carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.

12 Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.

13 Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliæetum,

14 et milvum ac vulturem juxta genus suum,

15 et omne corvini generis in similitudinem suam,

16 struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum :

17 bubonem, et mergulum, et ibin,

18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,

19 herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.

20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.

21 Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram,

22 comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.

23 Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis :

24 et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum :

25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.

26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit : et qui tetigerit illud, contaminabitur.

27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit : qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.

28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum : quia omnia hæc immunda sunt vobis.

29 Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,

30 mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa.

31 Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum :

32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia : et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.

33 Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.

34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.

35 Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.

36 Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.

37 Si ceciderit super sementem, non polluet eam.

38 Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.

39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum :

40 et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.

41 Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.

42 Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.

43 Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.

44 Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.

45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.

46 Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,

47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.