圣经文本

 

Genesis第1章

学习

1 In principio creavit Deus cælum et terram.

2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.

3 Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux.

4 Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.

5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.

6 Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.

7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.

8 Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus.

9 Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.

10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

11 Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.

12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.

13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.

14 Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :

15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.

16 Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas.

17 Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,

18 et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.

20 Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.

21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.

22 Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram.

23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.

24 Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.

25 Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,

26 et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.

27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.

28 Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.

29 Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam :

30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.

31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#229

学习本章节

  
/1232  
  

229. "Principium opificii De" - Quod significet fidem ab Ipso, quae primum ecclesiae quoad apparentiam, constat significatione "principii", quod sit primum; et ex significatione "opificii Dei", quod sit ecclesia (de qua sequitur). Quod fides sit quae intelligitur per "principium opificii Dei", est quia de illa in scriptis ad hujus Ecclesiae Angelum agitur; quod autem fides sit "principium opificii Dei", hoc est, primum ecclesiae ad apparentiam, nunc dicetur. Per fidem hic intelligitur fides a Domino, nam fides non a Domino non est fides ecclesiae; ac fides a Domino est fides charitatis: haec fides est primum ecclesiae quoad apparentiam, quia primum apparet homini ecclesiae, at ipsa charitas est actualiter primum ecclesiae, quia haec facit ecclesiam apud hominem.

[2] Sunt duo quae faciunt ecclesiam, charitas et fides. Charitas est affectionis, et fides est cogitationis inde; ipsa essentia cogitationis est affectio, nam absque affectione nemo cogitare potest; omne vitae quod inest cogitationi est ex affectione: inde patet quod primum ecclesiae sit affectio quae est charitatis seu amoris. At quod fides dicatur primum ecclesiae, est quia primum apparet; quod enim homo credit, hoc cogitat et cogitatione videt; at id quo homo spiritualiter afficitur, non cogitat, quare nec cogitatione videt, verum percipit sensu quodam qui non se refert ad visum sed ad sensitivum aliud quod vocatur sensitivum jucundi: hoc jucundum, quia est spirituale ac supra sensum jucundi naturalis, homo non percipit, nisi dum spiritualis factus est, hoc est, cum regeneratus est a Domino. Inde est quod illa quae fidei sunt, ita quae visus, credantur esse prima ecclesiae, tametsi non prima sunt nisi quoad apparentiam; hoc ergo vocatur "principium opificii Dei", quia Verbum in littera est secundum apparentiam; est enim pro simplicibus: at spirituales homines, sicut angeli, elevantur supra apparentias, ac percipiunt Verbum quale est in suo sensu interno, consequenter quod charitas sit primum ecclesiae ac fides inde; nam, ut supra dictum est, fides quae non est ex charitate, et quae non est charitatis, non est fides. (De qua re etiam videatur in opusculo De Ultimo Judicio 33-39.)

[3] Ab antiquis usque temporibus controversum est quid primum ecclesiae est, num fides vel num charitas; et illi qui nesciverunt quid charitas dixerunt esse fidem, at qui sciverunt quid charitas dixerunt esse charitatem, ac fidem esse charitatem quoad apparentiam, quoniam affectio charitatis apparens ad visum in cogitatione est fides; jucundum enim affectionis cum transit a voluntate in cogitationem se format, ac in variis formis se sistit videndum. Hoc non sciverunt simplices; quare arripuerunt pro primo ecclesiae quod coram visu cogitationis eorum apparuit; et quia Verbum in littera est secundum apparentias, ideo hoc vocatur ibi "primum", "principium" et "primogenitum." Ob hanc causam Petrus, per quem repraesentata est fides ecclesiae, dictus est primus Apostolorum, cum tamen Johannes erat primus, quoniam per Johannem repraesentatum est bonum charitatis. Quod non Petrus sed Johannes esset primus Apostolorum, patet ex eo, quod Johannes accubuerit ad pectus Domini, et quod secutus sit Dominum, et non Petrus (Johannes 21:20-22). (Quod per duodecim Discipulos Domini repraesentata fuerint omnia vera et bona ecclesiae, videatur n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397; quod per Petrum repraesentata sit fides, n. 4738, 6000, 6073, 6344, 10087, 10580; et quod per Johannem repraesentatum sit bonum charitatis. n. 3934, 1 6073, 10087.)

[4] Ob eandem etiam causam per Rubenem, quia primogenitus filiorum Jacobi fuit, repraesentata est fides, et creditum quod tribus ab illo nominata esset prima; sed usque non illa tribus erat prima, verum tribus Levi, quoniam per Levi repraesentatum est bonum charitatis; quare etiam haec tribus facta est sacerdotium, ac sacerdotium est primum ecclesiae. (Quod per duodecim filios Jacobi seu per duodecim tribus ab illis nominatas repraesentata fuerint omnia vera et bona ecclesiae, videatur n. 3858, 3926, 4060, 6335, 7836, 7891, 7996; quod per Rubenem repraesentata sit fides, n. 3861, 3866, 4605, 4731, 4734, 4761, 6342-6345; et quod per Levi repraesentatum sit bonum charitatis, n. 3875, 4497, 4502, 4503.) Ob eandem causam etiam est, quod in primo capite Geneseos, ubi agitur in sensu litterae de creatione caeli et terrae, sed in sensu interno de nova creatione seu regeneratione hominis ecclesiae tunc, dicatur quod primum facta sit lux, ac postea sol et luna (videatur ibi vers. 3-5 et 14-19), cum tamen sol est primum et lux est inde: quod lux primum creationis dicta fuerit, erat quia per "lucem" significatur verum fidei, ac per "solem" et "lunam" bonum amoris et charitatis. (Quod per creationem caeli et terrae in primo capite Geneseos in sensu spirituali intelligatur et describatur nova creatio hominis ecclesiae caelestis, seu regeneratio ejus videatur in explicatione illius capitis in Arcanis Caelestibus, tum n. 8891, 9942, 10545; quod "lux" significet verum ex bono, ita quoque verum fidei, videatur in opere De Caelo et Inferno 126-130; ac quod "sol" significet bonum amoris, et "luna" bonum charitatis, utrumque a Domino, in eodem opere, n. 116-125, 146.) Ex his nunc constare potest quid significat "principium opificii Dei", quod nempe fidem a Domino quae primum ecclesiae quoad apparentiam.

脚注:

1. The editors made a correction or note here.

  
/1232