圣经文本

 

Ezechiel第42章

学习

   

1 Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum ædificium, et contra ædem vergentem ad aquilonem.

2 In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos,

3 contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.

4 Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viæ cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem :

5 ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quæ ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis ædificii.

6 Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnæ atriorum : propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.

7 Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quæ erant in via atrii exterioris ante gazophylacia : longitudo ejus quinquaginta cubitorum :

8 quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris, quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.

9 Et erat subter gazophylacia hæc introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori.

10 In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem ædificii separati, et erant ante ædificium gazophylacia.

11 Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quæ erant in via aquilonis : secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum.

12 Secundum ostia gazophylaciorum, quæ erant in via respiciente ad notum : ostium in capite viæ, quæ via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus.

13 Et dixit ad me : Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quæ sunt ante ædificium separatum, hæc sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum : ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto : locus enim sanctus est.

14 Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius : et ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis, et sic procedent ad populum.

15 Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portæ quæ respiciebat ad viam orientalem : et mensus est eam undique per circuitum.

16 Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensuræ, quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.

17 Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensuræ per gyrum.

18 Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.

19 Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ.

20 Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#486

学习本章节

  
/962  
  

486. "Et Angelus adstitit, dicens, surge et metire Templum Dei et Altare et adorantes in eo," significat praesentiam Domini et mandatum Ipsius, ut videret et cognosceret statum Ecclesiae in Novo Caelo. - Per "Angelum" intelligitur Dominus (hic ut 5, 415, et alibi), quoniam Angelus nihil facit ex se sed ex Domino; quare dixit, "dabo duobus Testibus Meis," (vers. 3), et illi erant Testes Domini; per "adstitit" significatur praesentia Domini, et per "dixit" significatur mandatum Ipsius; per "surgere et metiri" significatur videre et cognoscere; quod "metiri" significet cognoscere et scrutari quale status, videbitur infra; per "Templum, Altare et adorantes in eo," significatur status Ecclesiae in Novo Caelo, per "Templum" Ecclesia quoad Verum doctrinae (191), per "Altare" Ecclesia quoad Bonum amoris (392), et per "adorantes" significatur Ecclesia quoad cultum ex illis binis; per "adorantes" hic significatur adoratio, quae est cultus, quoniam Sensus spiritualis est abstractus a personis (78, 79, 96), quod etiam hic patet ex eo, quod dicatur "metiri" adorantes; sunt etiam tria illa quae faciunt Ecclesiam, Verum doctrinae, Bonum amoris, et Cultus ex illis. Quod sit Ecclesia in Novo Caelo quae intelligitur, patet a versu ultimo hujus capitis, ubi dicitur quod "apertum sit Templum Dei in Caelo, et visa Arca foederis in Templo," (vers. 19). Quod in principio hujus capitis de "metiendo Templo" dicatur, est ut videatur et cognoscatur status Ecclesiae in Caelo, antequam illa conjuncta esset Ecclesiae in Mundo; Ecclesia in Mundo intelligitur per "atrium extra Templum, quod ille non metiretur, quia datum gentibus", (vers. 2); et dein describitur per "magnam urbem, quae vocatur Sodoma et Aegyptus," (vers. 7, 8); at postquam magna illa urbs "cecidit," (vers. 13), sequitur quod Ecclesia "facta sit Domini," (vers. 15, seq.). Sciendum est, quod in Caelis aeque sit Ecclesia ut in terris; et quod unum faciant sicut internum et externum apud homines; quare Ecclesia in Caelis primum providetur a Domino, et ex illa seu per illam Ecclesia in terris; inde dicitur quod Nova Hierosolyma a Deo e Novo Caelo descenderit, (21:2). Per "Novum Caelum" intelligitur novum Caelum ex Christianis, de quo in sequentibus pluries agitur. Quod "metiri" significet cognoscere et scrutari quale, est quia per "mensuram" significatur quale rei aut status; hoc significatur per omnes mensuras Novae Hierosolymae, (21), et per haec ibi, quod Angelus habens calamum aureum, Mensus sit urbem et portas ejus; et quod Mensus sit murum centum quadraginta quatuor cubitorum; Mensura hominis quae est angeli (vers. 15, 17);

et quia per "Novam Hierosolymam" significatur Nova Ecclesia, patet quod per "metiri" illam et quae ejus sunt, significetur cognoscere quale. Simile significatur per "metiri" apud Ezechielem, ubi dicitur, quod Angelus Mensus sit Domum Dei, Templum, Altare, Atrium, Cubicula, (40:3-17; 41:1-5, 13-14, 22; 42; 43);

et quod Mensus aquas, (47:3-5); 1

quare dicitur "Ostende domui Israelis Domum, 2 et pudefient ab iniquitatibus suis: et Metientur Formam et exitus ejus et introitus ejus et omnes Formas ejus, ut custodiant omnem Formam," (Ezechiel 43:10-11).

Simile significatur per "metiri" in his locis:

"Sustuli oculos meos, et ecce vir, cujus in manu funiculus mensurae; et dixi, Quo pergis; et dixit, Ad Metiendum Hierosolymam," (Sacharias 2:5-6 (B.A. 1-2); 3

"Stetit et Mensus est Terram," (Habakuk 3:6);

Dominus Jehovih "Mensus est pugillo aquas, et Caelos spithama exaequavit, et appendit in lance montes, et colles in libra," (Esaias 40:12);

"Ubi fuisti cum fundarem terram, quis posuit Mensuras ejus, et quis extendit super ea lineam," (Hiob 38:4-5). 4

脚注:

1. 3-5 pro "3, 4, 5, 9"

2. Domum pro "Formam"

3. 5, 6 pro "5, 6, 8"

4. 38:4, 5 pro "28:4, 5"

  
/962