圣经文本

 

Ezechiel第39章

学习

   

1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.

2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.

3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.

4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.

5 Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

6 Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.

7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.

8 Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : hæc est dies de qua locutus sum.

9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.

10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.

11 Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.

12 Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.

13 Sepeliet autem eum omnis populus terræ : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.

14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam : post menses autem septem quærere incipient.

15 Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.

16 Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram.

17 Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.

18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis, arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.

19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :

20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.

21 Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.

22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.

23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eos, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.

24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.

25 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.

26 Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :

27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.

28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.

29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#357

学习本章节

  
/1232  
  

357.

Quod "arcus" significet doctrinam pugnantem, seu doctrinam ex qua pugnatur contra mala et falsa, et quod "sagittae", "jacula" et "tela" significent vera doctrinae quae pugnant, constare potest a sequentibus his locis:

- Apud Sachariam,

"Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, et exscindetur arcus belli, contra loquetur pacem gentibus... Revertimini ad munimentum, vincti spei, ... et tendam Mihi Jehudam, et arcu implebo Ephraimum, et excitabo filios tuos, Zion, ... nam Jehovah super iis apparebit, et exibit sicut fulgur telum Ipsius, et Dominus Jehovih buccina clanget, et incedet in procellis meridiei" (9:10, 12-14):

agitur ibi de vastatione Ecclesiae Judaicae et de instauratione Ecclesiae apud Gentes: vastatio Ecclesiae Judaicae describitur per "Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, et exscindetur arcus belli", per quae significatur quod non verum in doctrina amplius, nec intellectus veri, et inde non pugna et resistentia contra falsum; per "currum" significatur doctrina veri, per "equum" intellectus ejus, per "arcum belli" pugna contra falsum ex doctrina ("arcus belli" dicitur quia intelligitur doctrina pugnans), per "Ephraimum" significatur ecclesia quoad intellectum veri, et per "Hierosolymam" quoad doctrinam: et instauratio Ecclesiae apud Gentes describitur per haec, "Contra loquetur pacem gentibus; revertimini ad munimentum, vincti spei, et tendam Mihi Jehudam, et arcu implebo Ephraimum, et excitabo filios tuos, Zion", per quae significatur quod ecclesia instauranda sit apud illos qui in bono amoris in Dominum sunt, et inde in veris; per "pacem" significatur id bonum, per "Jehudam" illi qui in illo bono sunt, et per "Ephraimum" illi qui inde in intellectu veri; quare dicitur de Ephraimo quod "arcu implebit illum", hoc est, doctrina veri: illustratio illorum in veris describitur per haec, "Exibit sicut fulgur telum Ipsius, et Dominus Jehovih buccina clanget, ac incedet in procellis meridiei"; "telum" quod "sicut fulgur exibit" significat verum illustratum, ita verum ex bono amoris; "buccina clanget" significat perceptionem boni manifestam; et "procellae meridiei" significant intellectum veri manifestum; "meridies" est lux veri: agitur ibi de Domino, ita quod illa a Domino.

[2] Apud Mosen,

"Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem; filiae, incedit super murum; exacerbabunt eum, et jaculabuntur, et odio habebunt eum sagittarii; et sedebit in firmo arcus sui, et roborabuntur brachia manuum ejus a manibus fortis Jacobi; inde Pastor Lapis Israelis" (Genesis 49:22-25):

per "Josephum" in supremo sensu significatur Dominus quoad regnum spirituale. Sunt duo regna caeli; unum vocatur regnum caeleste, et alterum regnum Spirituale; regnum caeleste describitur in prophetico illo de Jehuda, et regnum Spirituale in hoc de Josepho. Illi qui in regno caelesti Domini sunt, in bono amoris in Ipsum sunt, quod vocatur bonum caeleste; et illi qui (in) regno spirituali Domini sunt, in bono amoris erga proximum sunt, et inde in veris; et quia a Domino per regnum spirituale procedunt omnia vera, inde est quod Josephus dicatur "filius fecundae, filius fecundae juxta fontem"; per "fecundam" significatur bonum spirituale, quod est bonum charitatis, per "filium" significatur verum ex illo bono, et per "fontem" significatur Verbum: pugna contra mala et falsa describitur per quod "filiae exacerbabunt eum, et jaculabuntur, et odio habebunt eum sagittarii; "filiae" significant illos qui in malis sunt et per falsa destruere volunt bona, illi qui per mala aggrediuntur significantur per "jaculabuntur", et qui per falsa mali per "sagittarios qui odio habebunt eum": victoria super eos a Domino, describitur per haec, "Et sedebit in firmo arcus sui, et roborabuntur brachia manuum ejus a manibus fortis Jacobi, inde Pastor Lapis Israelis", per "sedere in firmo arcus" significatur in doctrina genuini veri, et per "roborabuntur brachia manuum ejus a manibus fortis Jacobi" significatur potentia illis a Domino; "brachia manuum" sunt potentia, et "fortis Jacobi" est Dominus; qui etiam "Pastor Lapis Israelis" vocatur ex doctrina charitatis et inde fidei quae ab Ipso.

(Quod "Josephus" in supremo sensu significet Dominum quoad Divinum spirituale, et in sensu interno regnum spirituale Ipsius, videatur n. 3969, 3971, 4669, 6417; at quid praeterea, n. 4286, 4592, 4963, 5086, 5087, 5106, 5249, 5307, 5869, 5877, 6224, 6526.)

[3] In Libro Secundo Samuelis,

"Lamentatus est David... super Saule et super Jonathane filio ejus, et inscripsit, Ad docendum filios Jehudae arcum" (1:17, 18):

agitur in lamentatione illa de pugna veri ex bono contra falsum ex malo; per "Saulem" enim ut regem ibi significatur verum ex bono, nam id verum in Verbo intelligitur per "regem" (videatur supra, n. 31), et per "Jonathanem" ut filium regis significatur verum doctrinae; quare inscripsit lamentationem, "Ad docendum filios Jehudae arcum", per quod significatur ad docendum illos doctrinam veri quod ex bono. Pugna illius veri contra falsa et mala describitur in lamentatione illa per haec verba,

"Sine sanguine confossorum, sine adipe fortium, arcus Jonathanis non recessit retrorsum, et gladius Saulis non rediit inaniter" (vers. 22, ibi):

"sanguis confossorum" significat falsa victa et dissipata", adeps fortium significat mala similiter; quod haec victa et dissipata sint per doctrinam veri quod ex bono, significatur per quod "arcus Jonathanis non recessit retrorsum, et gladius Saulis non rediit inaniter"; "arcus Jonathanis" est doctrina, et "gladius Saulis" est verum ex bono.

[4] Apud Davidem,

"Deus... docet manus meas bellum, et ponit arcum aeneum brachiis meis" (Ps. 18 [33,] 35 [B.A. 32, 34):

per "bellum" ibi Significatur bellum in Spirituali sensu, quod est contra mala et falsa; hoc bellum "docet Deus": et per "arcum aeneum" significatur doctrina charitatis; hanc "Deus ponit brachiis", hoc est, dat ut valeat.

[5] Apud Esaiam,

"Quis excitavit ab oriente, quem in justitia vocavit ad sequelam sui, dedit coram Ipso gentes, et regibus dominari fecit, dedit sicut pulverem gladio suo, et sicut stipulam impulsam arcu suo?" (41:2):

haec de Domino, et de Ipsius dominio super mala et falsa, dicta sunt; per "gentes" quas dedit coram Ipso significantur mala, et per "reges" quibus dominari fecit significantur falsa; quod haec et illa per Divinum suum Verum et per doctrinam inde sicut nihili dissipet, significatur per "Dedit sicut pulverem gladio suo, et sicut stipulam impulsam arcu suo"; "gladius suus" est Divinum Verum, et "arcus suus" est Doctrina; quod mala et falsa dispergantur sicut nihili, significatur per "sicut pulverem, et sicut stipulam impulsam": dicitur quod mala et falsa ita dispergantur, ac intelligitur quod ita illi qui in malis et inde falsis sunt in altera vita.

[6] Apud Sachariam,

"Visitabit Jehovah (Zebaoth) gregem suum, domum Jehudae, et ponet eos sicut equum gloriae suae in bello; ex illo angularis, ex illo clavus, ex illo arcus belli" (10:3, 4):

hoc explicatum videatur in articulo mox praecedente, ubi agitur de significatione "equi"; per "arcum belli" significatur verum pugnans ex doctrina.

[7] Apud Habakuk,

"Num fluviis succensuit Jehovah? num contra fluvios ira tua? num contra mare excandescentia tua? quod equites super equis tuis, currus tui salus, denudatione denudabitur arcus tuus" (3:8, 9):

etiam hoc explicatum est in articulo praecedente; per "denudabitur arcus tuus' significatur quod aperietur doctrina veri.

[8] Apud Esaiam,

"Coram gladiis vagabuntur, coram gladio extenso et coram arcu tenso; et propter gravitatem ... consumetur omnis gloria Kedaris, et reliquiae numeri arcus fortium filiorum Kedaris paucae erunt" (21:15-17):

agitur ibi in sensu spirituali de cognitionibus boni, quod periturae sint, et quod paucae remansurae; per "Kedarem" seu Arabiam significantur illi qui in cognitionibus boni sunt, et abstracte ipsae illae cognitiones; quod cognitiones veri periturae per falsa et per doctrinam falSi, significatur per quod "coram gladiis vagabuntur, coram gladio extenso et coram arcu tenso"; "gladius" est falsum pugnans et destruens, et "arcus" est doctrina falsi: quod cognitiones boni periturae sint, significatur per haec, "propter gravitatem belli... consumetur omnis gloria Kedaris"; "gravitas belli" est impugnatio, et "consumetur omnis gloria Kedaris" est vastatio: et quod paucae cognitiones remansurae sint, describitur per quod "reliquiae numeri arcus fortium filiorum Kedaris paucae erunt"; "arcus fortium" est doctrina veri ex cognitionibus quae valent contra falsa.

[9] Apud eundem,

"Posuit os meum sicut gladium acutum, ... et posuit Me in telum expurgatum, in pharetra sua occultavit Me" ( 1 49:2):

agitur etiam ibi de Domino; et per "gladium acutum" significatur verum dispergens falsum, per "telum expurgatum" significatur verum dispergens malum, et per "pharetram" significatur Verbum; inde patet quid significatur per "posuit os meum sicut gladium acutum, ... et posuit Me in telum expurgatum, et in pharetra sua occultavit Me", quod nempe in Ipso et ex Ipso sit Divinum Verum per quod disperguntur falsa et mala, et quod in Ipso et ex Ipso sit Verbum ubi et unde illa vera.

[10] Apud Davidem,

"Ecce hereditas Jehovae filii, merces fructus Ventris; sicut tela in manu potentis, sic filii pueritiae: beatus vir qui implevit pharetram suam ex illis, non pudefient cum loquentur cum hostibus in porta" (Psalmuss 127:3-5):

per "filios" qui hereditas Jehovae significantur vera per quae intelligentia; per "fructus ventris" qui merces significantur bona per quae felicitas; per "filios pueritiae" qui sicut tela in manu potentis significantur vera boni innocentiae: quia illis veris non aliquod malum et falsum resistere potest, ideo dicitur quod "sint sicut tela in manu potentis": bonum innocentiae est bonum amoris in Dominum; quia illa vera talis potentiae sunt, ideo dicitur, "Beatus vir qui implevit pharetram ex illis"; per "pharetram" hic simile significatur quod per "arcum", nempe doctrina ex Verbo; "non pudefient cum loquentur cum hostibus in porta", significat quod nihil timoris erit pro malis ex infernis; "hostes" sunt mala, et "porta" est infernum (videatur in opere De Caelo et Inferno 428, 429, 583-585).

[11] Apud eundem,

"Filii Ephraimi, qui armati, jaculatores arcus, averterunt se in die proelii; non servarunt foedus Dei" (Psalmuss 78:9 [, 10]):

per "Ephraimum" hic ut supra significatur intellectus veri, et per "filios" ejus ipsa vera; quare etiam vocantur "jaculatores arcus", hoc est, pugnatores contra mala et falsa: hic quod non illis restiterint, quia non conjuncti Domino, significatur per quod "averterint se in die proelii, quia non servarunt foedus Dei"; "foedus" est conjunctio, et "non servare illud" est non vivere secundum vera et bona quae conjungunt.

[12] Ex allatis locis constare potest quod per "arcum", significetur doctrina veri pugnans contra falsa et mala ac dissipans illa; quod id per "arcum" significetur, constare adhuc potest ex sensu opposito ejus, in quo "arcus" significat doctrinam falsi pugnantem contra vera et bona ac destruentem illa, et per "tela" ac "sagittas" ipsa falsa ejus: in hoc sensu dicitur "arcus" in sequentibus his locis:

- Apud Davidem,

"Ecce impii tendunt arcum, praeparant telum suum super nervo ad jaculandum in tenebris rectos corde" (Psalmuss 11:2):

quod "impii tendant arcum", significat quod effingant doctrinam; quod "praeparent telum super nervo", significat quod inapplicent ei falsa apparentia sicut vera; "ad jaculandum in tenebris rectos corde", significat ad fallendum illos qui in veris ex bono sunt: "arcus" ibi est doctrina falsi, "telum" est ipsum falsum, "jaculari" est fallere, ac "tenebrae" sunt apparentiae; ratiocinantur enim ex apparentiis in mundo et ex fallaciis, applicando etiam sensum litterae Verbi.

[13] Apud eundem,

"Gladium nudant impii, et tendunt arcum suum ad dejiciendum miserum et egenum:... gladius eorum intrabit in cor eorum, et arcus eorum frangentur" (Psalmuss 37:14, 15):

per "gladium" significatur falsum pugnans contra verum, et per "arcum" significatur doctrina falsi; "ad dejiciendum miserum et egenum" significat ad pervertendum illos qui in ignorantia veri et boni sunt; "gladius eorum intrabit in cor eorum" significat quod perituri sint ex suo falso; et "arcus eorum frangentur significat quod doctrina falsi eorum dissipabitur, quod etiam fit post exceSsum eorum e mundo; tunc falsa perdunt eos, et doctrina quantum ad vera applicata falsis dissipatur.

[14] Apud eundem,

"Qui acuunt sicut gladium linguam suam, tendunt telum suum verbo amaro, ut jaculentur in latibulis 2 integrum" (Psalmuss 64:4, 5 [B.A. 3, 4]):

quia "gladius" significat falsum pugnans contra verum, ideo dicitur, "Acuunt sicut gladium linguam suam"; et quia "telum" significat falsum doctrinae, ideo dicitur "tendunt telum suum verbo amaro"; "jaculari in latibulis integrum" simile significat quod supra "jaculari in tenebris rectos corde", nempe fallere illos qui in veris ex bono sunt.

[15] Apud Jeremiam,

"Omnes moechantes, conventus perfidorum, qui tendunt linguam suam, arcus eorum mendacium, neque in veritatem praevaluerunt in terra, quia a malo in malum exeunt, nec Me noverunt" (Jer. 9:1, 2 [B.A. 2 3]):

per "moechantes, conventum perfidorum", intelliguntur qui falsificant cognitiones veri et boni; "moechantes" sunt qui falsificant cognitiones veri, et "perfidi" qui cognitiones boni; de his dicitur quod "tendant linguam", et quod "arcus eorum mendacium"; "arcus" est doctrina unde principia falsi, et "mendacium" est falsum; et inde quoque dicitur, "non in veritatem praevaluerunt in terra", hoc est, in ecclesia ubi genuina vera: quod tales sint qui in vita mali sunt, et non agnoscunt Dominum, significatur per "quia a malo in malum exeunt, nec Me noverunt."

[16] Apud Jeremiam,

"Ecce Ego... ascendere faciens contra Babelem congregationem gentium magnarum e terra septentrionis;... tela ejus sicut fortis, non revertetur ullum vanum... disponite contra Babelem circumcirca, omnes tendentes arcum, jaculamini contra eam, nec parcite telis:... audiri facite contra Babelem jaculatores, omnes tendentes arcum castrametamini contra eam circumcirca, ne sit illi evasio" (50:9, 14, 29, 42; 51:3):

per haec describitur totalis devastatio veri apud illos qui per "Babelem" intelliguntur, qui sunt qui Divinam potestatem sibi arrogant, et quidem Dominum agnoscunt sed deprivant Illum omni potentia salvandi, et qui inde profanant Divina vera; et quia quam maxime providetur a Domino ne genuina vera profanentur, ideo illa prorsus iis auferuntur, et loco eorum imbuuntur meris falsis: per "congregationem gentium magnarum e terra septentrionis" significantur dira mala assurgentia ex inferno; "gentes magnae" sunt dira mala, et "terra septentrionis" est infernum ubi nihil nisi falsum: per "tela ejus sicut fortis, non revertetur ullum vanum", significatur quod inde imbuentur meris falsis; per "disponite contra Babelem circumcirca, omnes tendentes arcum, jaculamini contra eam, nec parcite telis", significatur quod similiter quoad omnia doctrinalia; totalis devastatio veri apud illos, significatur per "omnes tendentes arcum, castrametamini contra eam circumcirca, ne sit illi evasio."

[17] Apud Esaiam,

"Ego excitans contra eos Medum, qui argentum non aestimabunt, et auro non delectabuntur, quorum arcus juvenes allident, et fructus ventris non miserebuntur;... sic erit Babel, ... sicut eversio Dei, Sodoma et Gomorrha" (13:17-19):

etiam haec de Babele, et de devastatione omnium ecclesiae apud illos qui per "Babelem" intelliguntur, de quibus mox supra: per "Medum" significantur qui nihili faciunt vera et bona caeli et ecclesiae; quare de illis dicitur, "qui argentum non aestimabunt, et auro non delectabuntur"; "argentum" significat verum, et "aurum" bonum, utrumque ecclesiae: per "illorum arcus qui juvenes allident, et fructus ventris non miserebuntur", significantur doctrinalia quae destruent omne verum et omne bonum inde; "juvenes" significant vera, et "fructus ventris" bona: et quia omne malum illis est ex amore sui, et omne falsum est ex illo malo, . et quia id malum et inde id falsum est damnatum ad infernum, ideo dicitur, "sic erit Babel, sicut eversio Dei, Sodoma et Gomorrha"; "eversio Dei" significat damnationem ad infernum, ac "Sodoma et Gomorrha" significant mala ex amore sui et inde falsa (quod haec per "Sodomam et Gomorrham" significantur, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3 2220, 2246, 2322).

[18] Apud eundem,

"In die illo omnis locus in quo fuerunt mille vites pro mille argenti erit in senticetum et vepretum: cum telo et cum arcu veniet eo, quia senticetum et vepretum tota terra" (7:23, 24):

ecclesia vastata quoad omne verum et bonum ita describitur: ecclesia qualis fuerat prius, quod nempe ibi genuina vera, quae sunt vera ex bono, fuerint in abundantia, per quod "ubi fuerunt mille vites pro mille argenti"; "mille vites" sunt vera ex bono in abundantia, "mille argenti" sunt aestimatissima quia sunt genuina ("argentum" est verum, et "mille" sunt multa, ita in abundantia): qualis autem facta est ecclesia cum vastata quoad omne verum et bonum, describitur per haec, "cum telo et cum arcu veniet eo, quia senticetum et vepretum tota terra"; "telum" est falsum destruens verum, et "arcus" est doctrina falsi; "senticetum" significat falsum ex malo, et "vepretum" malum ex falso, "terra" est ecclesia.

[19] Apud Jeremiam,

"Ecce populus Veniens e terra septentrionis, et gens magna excitabitur a lateribus terrae; arcum et hastam prehendunt, crudelis illa, non miserantur; vox eorum sicut mare resonat, et super equis equitant; paratus ut vir ad bellum, contra te, filia Zionis" (6:22, 23):

describitur etiam hic devastatio ecclesiae per falsa mali; quid significat "populus e terra septentrionis", et "gens magna a lateribus terrae", tum quid significat quod "vox eorum sicut mare resonet, et quod "super equis equitent" explicatum est in mox praecedente articulo; quod "arcum et hastam prehendant" significat ( 4 quod pugnent ex doctrinali falso; "arcus" significat) falsum doctrinae destruens verum, et "hasta" falsum mali destruens bonum, "filia Zionis" est ecclesia.

[20] Apud eundem,

"Vastitas tota terra" prae voce equitis et sagittariorum fugit tota urbs; intrarunt nubes, in petras ascenderunt, tota urbs deserta, nec habitans in ea" (4:27, 29):

etiam hoc explicatum videatur in mox praecedente articulo; "vox equitis et sagittariorum" significat ratiocinationes ex falsis et impugnationes veri, "sagittarii" seu arcum tenentes sunt qui impugnant vera ex falsis doctrinae: inde dicitur "fugit tota urbs", et "tota urbs deserta"; "urbs" significat doctrinam ecclesiae.

[21] Apud Esaiam,

Jehovah "sustulit signum gentibus e longinquo et ecce cito velox veniet 5 cujus tela acuta, et omnes arcus ejus tensi; ungulae equorum ejus sicut rupes reputantur, et rotae ejus sicut procella" (5:26, 28):

per "tela ejus acuta", et per "arcus ejus tensos" significantur falsa doctrinae parata ad destruendum vera: quid significatur per "gentes e longinquo", per "ungulas equorum" quae sicut rupes reputantur, et per "rotas" quae sicut procella, videatur in mox superiori articulo, ubi explicata sunt.

[22] Apud Amos,

"Non tenens arcum consistet, neque celer pedibus suis eripiet se, neque equitans equo eripiet animam suam, sed fortis corde suo inter heroes fugiet nudus in die illo" (2:14-16):

hic describitur propria intelligentia, et inde fiducia ex eo quod possit ratiocinari ex falsis contra vera; per "tenens arcum non consistet, et celer pedibus non eripiet se", significatur quod qui scit alacriter et solerter ratiocinari ex doctrina et ex memoria quae naturalis hominis, nihil possit consulere saluti suae, et consistere die judicii; simile significatur per "equitans equo non eripiet animam suam"; per "fortem corde qui fugiet (nudus) in die illo", significatur quod qui fidet sibi ex eo quod ratiocinari possit ex falsis, deprivatus erit omni vero tunc; per "fortem corde" intelligitur qui sibi ex eo fidet, et per "nudum" significatur deprivatus omni vero.

[23] Apud Davidem,

"Deus Judex justus, Deus irascens tota die; si non reversus fuerit" malus, "gladium suum acuit, arcum suum tetendit, et direxit eum, et praeparavit sibi vasa mortis, tela sua ardentia facit" (Psalmuss 7:12-14 [B.A. 11-13]):

tribuitur hic Deo quod irascatur malo, quod gladium suum acuat, arcum suum tendat et dirigat, praeparet vasa mortis, et tela sua ardentia faciat, sed intelligitur in sensu spirituali quod homo ita faciat sibi; tribuuntur illa Deo in sensu litterae, quia is sensus est naturalis, et pro naturali homine, qui credit quod timendus sit Deus propterea, ac timor apud illum operatur quod amor postea cum fit spiritualis; inde patet quid hic per illa verba significatur, quod nempe malus irascatur Deo, gladium sibi acuat, arcum tendat et dirigat eum, praeparet vasa mortis, et tela sua ardentia faciat; per quod "acuat gladium" significatur quod comparet sibi falsum per quod pugnet contra vera; per quod "arcum tendat et dirigat eum", significatur quod ex falsis faciat sibi doctrinam contra vera; et per quod "praeparet vasa mortis, et tela sua ardentia faciat", significatur quod principia falsi sibi faciat ex amore infernali per quae destruat bonum et ejus vera.

[24] In Threnis,

Dominus "tetendit arcum suum sicut hostis, constitit dextra Ejus sicutinimicus, occidit omnia desiderabilia oculorum" (2:4):

hic quoque tribuuntur Domino similia ex simili causa de qua nunc supra; quod "tendat arcum suum sicut hostis, et consistat dextra Ejus sicut inimicus, significat quod homo malus id sibi iaciat, nempe quod defendat malum contra bonum et falsum contra verum ejus ex doctrina quam sibi finxit ex propria intelligentia et confirmavit per sensum litterae Verbi; nam in Threnis agitur de vastatione omnis boni et omnis veri apud gentem Judaicam propter applicationem sensus litterae Verbi ad favorem suorum amorum; "arcus" ibi est doctrina falsi inde, "hostis" est malum, et "inimicus" est falsum; quod inde perierit omnis intellectus veri et boni, significatur per quod "Dominus occiderit omnia desiderabilia oculorum"; "desiderabilia oculorum" sunt omnia quae sunt intelligentiae et sapientiae.

[25] Apud Mosen,

"Ignis accensus est in ira mea, ... et comedet terram et proventum ejus, et inflammabit fundamenta montium; evacuabo super illis mala, sagittas meas consumam in iis" (Deuteronomius 32:22, 23):

haec in Cantico Mosis, in quo agitur de gente Israelitica et Judaica, et describitur quales sunt corde suo, quod nempe apud illos nihil eccleSiae, quia mere falsum ex malo; per "terram et proventum ejus" quae comedentur, significatur ecclesia ac omne verum et bonum ejus, per "terram" ecclesia, et per "proventum" omne verum et bonum ejus; per "fundamenta montium" quae inflammabuntur, significantur vera super quibus fundantur bona amoris, in specie vera sensus litterae Verbi, quoniam illa sunt fundamenta; per "mala" quae super iis evacuabuntur, et per "sagittas" quae consumentur super iis, significatur quod imbuentur omnibus malis et falsis. (Qualis gens illa a principio fuerat, et quoque hodie est, videatur in Doctrina Jehovae Hierosolymae, n. 248.)

[26] In Libro Primo Samuelis,

"Arcus fortium fracti sunt; et qui impulsi erant robur circumcinxerunt" (2:4):

propheticum Channae, matris Samuelis, in quo agitur de deprivatione veri apud illos qui ab ecclesia, quia in nulla affectione veri spirituali, ac de receptione et illustratione illorum qui extra ecclesiam quia in affectione veri spirituali; doctrinae falsorum quae illis qui ab ecclesia quod nihili sint, significatur per quod "arcus fortium fracti sint"; et receptio ac illustratio illorum qui extra ecclesiam, significatur per "qui impulsi erant robur circumcinxerunt"; "impulsi dicuntur qui a falsis ignorantiae pressi, et "robur" dicitur de potentia et abundantia veri ex bono.

[27] Apud Jeremiam,

"Ecce Ego frangens arcum Elami, principium potentiae ejus" (49:35):

per "Elamum" intelligitur scientia quae naturalis hominis, et inde fiducia; per "arcum" ejus significatur scientia ex qua ut ex doctrina pugnat, et per "principium potentiae ejus" significatur fiducia; scientia enim nihili valet si non inservit rationali et spirituali homini. Quod per "Elamum" intelligatur scientia quae naturalis hominis, constare potest ex locis in Verbo ubi nominatur (Ut Genesis 10:22; Esaias 21:2; Jeremias 25:24-26; 49:34-39; Ezechiel 22:24, 25).

[28] Apud Davidem,

Jehovah "cessare facit bella usque ad extremitatem terrae, arcum frangit, et amputat hastam, currus comburit igne" (Psalmuss 46:10 [B.A. 9]):

quia per "bella" significantur pugnae spirituales, quae hic sunt falsi contra verum et contra bonum quae ecclesiae, inde patet quid significatur per quod Jehovah "cessare faciet bella usque ad extremitatem terrae", nempe quod omnem pugnam et omne dissidium a primis ad ultima veri ecclesiae; "extremitas terrae" significat ultima ejus: quod non erit pugna doctrinae contra doctrinam, significatur per quod "franget arcum"; quod non erit pugna ex aliquo falso mali, significatur per quod "amputabit hastam"; et quod destruetur omne doctrinae falsi, per quod "currus comburet igne."

[29] Apud eundem,

"Est in Schalem tabernaculum" Jehovae, "et habitaculum Ipsius in Zione; ibi fregit nervos arcus, scutum et gladium et bellum" (Psalmuss 76:3, 4 [B.A. 2, 3]):

similiter hic de cessatione omnis pugnae et omnis discidii in regno Domini agitur; per "Schalem" ubi tabernaculum Jehovae, et per "Zionem" ubi habitaculum Ipsius, significatur regnum spirituale et regnum caeleste Ipsius, per "Schalem" regnum spirituale ubi genuinum verum, et per "Zionem" regnum caeleste ubi genuinum bonum; et per quod "franget nervos arcus, scutum, gladium et bellum", significatur dissipatio omnis pugnae falsorum doctrinae contra bonum et verum; "nervi arcus" sunt principalia doctrinae.

[30] Apud Hoscheam,

"Feriam illis foedus in die illo cum bestia agri, et cum ave caelorum, et cum reptili terrae, et arcum et gladium et bellum frangam de terra, et cubare faciam eos secure" (2:18):

agitur ibi de adventu Domini, et tunc de conjunctione Ipsius cum omnibus qui in veris ex bono sunt; per "foedus cum bestia agri, cum ave caelorum et cum reptili terrae", significatur conjunctio cum affectione boni eorum, cum affectione veri, et cum affectione cognitionum veri et boni quae ecclesiae; "bestia" enim "agri" significat affectionem boni, "avis caelorum" affectionem veri, et "reptile terrae" affectionem cognitionum veri et boni; quod non aliqua bestia ac avis ac reptile terrae hic intelligatur, nullus non videt; num aliquod foedus cum illis? Quod ex conjunctione cum Domino non aliqua pugna exstitura sit falsi contra verum, significatur per quod "Arcum et gladium et bellum frangam de terra"; "arcus" ibi est doctrina, "gladius" est falsum, et "bellum" est pugna.

[31] Apud Ezechielem,

"Hic dies de quo locutus sum; tunc exibunt habitatores urbium Israelis, et incendent comburentque arma, et scutum, et clipeum, cum arcu et cum telis, et cum baculo manus, et cum hasta, et accendent illis ignem septem annis" (39:8, 9):

agitur ibi de Gogo, per quem intelliguntur qui in externo cultu sunt et in nullo interno; hi quia contra affectionem veri spiritualem sunt, quae est amare vera quia vera sunt, et inde sunt in falsis quoad doctrinam et in malis quoad vitam, nemo enim reformari potest, hoc est, et a falsis et a malis abduci, nisi per vera; inde est quod dicatur quod "exibunt habitatores urbium Israelis, et comburent arma et scutum et clipeum cum arcu et cum telis, et cum baculo manus et cum hasta"; per "habitatores urbium Israelis" intelliguntur qui in affectione veri ex bono sunt, hoc est, in affectione veri spirituali et inde in doctrina genuini veri; per "comburere arma" significatur exstirpare falsa omnis generis; per "scutum" falsum destruens bonum; per "clipeum" falsum destruens verum; per "arcum cum telis" doctrina cum suis falsis; per "baculum manus" et "hastam" significatur potentia et confidentia propria, quales sunt illis qui in externo cultu ponunt omne ecclesiae et inde salutis; quod "accendent illis ignem septem annis significat quod falSa et mala illa prorsus exstinguentur; "septem anni" significant omnia, plenum et prorsus (videatur supra, n. 257, 300 6 ).

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/1232