圣经文本

 

Ezechiel第34章

学习

   

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : Hæc dicit Dominus Deus : Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur ?

3 Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis.

4 Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis : quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.

5 Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor : et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersæ sunt.

6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso : et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret : non erat, inquam, qui requireret.

7 Propterea, pastores, audite verbum Domini :

8 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agro, eo quod non esset pastor : neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant :

9 propterea, pastores, audite verbum Domini :

10 Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos : et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.

11 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.

12 Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.

13 Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terræ.

14 In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum : ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.

15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.

16 Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam : et pascam illas in judicio.

17 Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum.

18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ? insuper et reliquias pascarum vestrarum conculcastis pedibus vestris : et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis :

19 et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur : et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.

20 Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :

21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,

22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.

23 Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.

24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum : ego Dominus locutus sum.

25 Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra : et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.

26 Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem : et deducam imbrem in tempore suo ; pluviæ benedictionis erunt.

27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore, et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi.

28 Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiæ terræ devorabunt eos : sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.

29 Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium.

30 Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.

31 Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#668

学习本章节

  
/962  
  

668. "Quia judicia Tua manifestata sunt," significat quod vera Verbi aperta id testentur. -Per "judicia" significantur Divina Vera, secundum quae homo victurus est, ex quibus cognoscitur qualis est, et secundum quae judicabitur; et quia haec Divina Vera in Verbo sunt, et Verbum nunc apertum est, et hoc testatur quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, ideo per "quia judicia Tua manifestata sunt significatur quia vera Verbi id testantur. Quod Verbum nunc apertum sit, et quod id testetur quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, quodque vivendum sit secundum praecepta Ipsius, et quod fides hodierna removenda sit, constare potest ex Quatuor Doctrinis nunc editis, una de Domino, altera de Scriptura Sacra, tertia de Vita secundum praecepta Decalogi, et quarta de Fide: haec sunt quae intelliguntur per "quia judicia Sua manifestata sunt." Quoniam Dominus est Divinum Bonum et Divinum Verum, et per "Judicium" significatur Divinum Verum et per "Justitiam" Divinum Bonum, ideo multis in locis, ubi de Domino, dicitur "Justitia et Judicium," ut in sequentibus:

"Zion in Justitia redimetur, et reduces ejus in Judicio"(Esaias 1:27);

"Sedebit super Throno Davidis et super Regno ejus ad stabiliendum illud in Judicio et Justitia," (Esaias 9:6 (B.A. 7));

"Exaltetur Jehovah quia inhabitat altum, et implevit Zionem) 1 Judicio et Justitia," (Esaias 33:5);

"De hoc glorietur qui gloriatur, quod Jehovah faciat Judicium et Justitiam in terra," (Jeremias 9:23 (B.A. 24));

"Suscitabo Davidi Germen justum, Qui regnet Rex, et faciat Judicium et Justitiam in terra," (Jeremias 23:5; 33:15);

"Desponsabo te Mihi 2 in Justitia et in Judicio," (Hoschea 2:19);

"Fluet sicut aquae 3 Judicium, et Justitia sicut torrens fortis," (Amos 5:24);

"Jehovah, Justitia Tua sicut montes Dei, Judicia Tua abyssus magna," (Psalm. 36:7 (B.A. 6));

"Jehovah educet sicut lucem Justitiam tuam, 4 et Judicium sicut meridiem," (Psalm. 37:6);

Jehovah "judicabit populum tuum 5 in Justitia, et miseros tuos 6 in Judicio," (Psalm. 72:2);

"Justitia et Judicium fulcrum Throni Tui," 7 (Psalm. 89:15 (B.A. 14)); 8

"Cum didicero Judicia Justitiae Tuae; septies in die laudo Te super Judiciis Justitiae Tuae," (Psalm. 119:7, 164);

et alibi quod facere debeant Justitiam et Judicium (Ut Esaias 1:21; 5:16; 56:1; 9 58:2; Jeremias 4:2; 22:3, 13, 15; 10 Ezechiel 18:5; 33:14, 16, 19; Amos 6:12; Micham 7:9; Deuteronomius 33:21; Johannes 16:8, 10);

ibi "Justitia" dicitur de bono veri, ac "Judicium" de vero boni. Quoniam Judicium dicitur de vero, et Justitia de bono, ideo in quibusdam locis dicitur "Veritas et Justitia"

(Ut Esaias 11:5; Psalm. 85:12 (B.A. 11)); 11

et apud Davidem,

"Judicia Jehovae Veritas, justa sunt simul; desiderabilia prae auro, et dulcia prae melle," (Psalm. 19:10-11 (B.A. 9-10)).

Quod Regimen Domini in Regno caelesti dicatur Justitia, et in Regno spirituali Judicium, videatur in Opere de Caelo et Inferno, Londini edito (214-216).

脚注:

1. Zionem pro "terram"

2. te Mihi pro "Me tibi" (Vid. 567.)"

3. aquae pro "aqua"

4. tuam pro "suam"

5. tuum pro "suum"

6. tuos pro "suos"

7. Tui pro "sui"

8. 89:15 pro "79:5"

9. 1 pro "6"

10. xxii. pro "xxxii."

11. lxxxv. pro "lxxv."

  
/962