圣经文本

 

Ezechiel第26章

学习

   

1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem : Euge, confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me ; implebor, deserta est :

3 propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.

4 Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus : et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.

5 Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus : et erit in direptionem gentibus.

6 Filiæ quoque ejus, quæ sunt in agro, gladio interficientur : et scient quia ego Dominus.

7 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et cœtu, populoque magno.

8 Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet : et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro : et elevabit contra te clypeum.

9 Et vineas, et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua.

10 Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum : a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.

11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas : populum tuum gladio cædet, et statuæ tuæ nobiles in terram corruent.

12 Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras subvertent : et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent.

13 Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum : et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.

14 Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec ædificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

15 Hæc dicit Dominus Deus Tyro : Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulæ ?

16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris : et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore : in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :

17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi : Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi ?

18 Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex te.

19 Quia hæc dicit Dominus Deus : Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quæ non habitantur ; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquæ multæ ;

20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum ; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris : porro cum dedero gloriam in terra viventium,

21 in nihilum redigam te, et non eris : et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9755

学习本章节

  
/10837  
  

9755. ‘Et latitudo atrii angulum maris’: quod significet statum illius caeli quoad vera scientifica, constat ex significatione ‘latitudinis’ quod 1 sit verum, de qua n. 1613, 3433, 3434, 4482, 9487, ex significatione ‘atrii’ quod sit caelum ultimum, de qua supra n. 9741, et ex significatione ‘maris’ quod sit ubi collectio scientificorum ex quibus ratiocinatio de veris, ita quoque naturale et sensuale, nam haec sunt continentia 2 ; hic per ‘angulum maris’ intelligitur angulus occidentis, et per ‘occidentem’ 3 significatur bonum in obscuro; at cum non dicitur occidens sed mare, tunc significatur scientificum, quod etiam in obscuro est respective, quia scientificum est naturalis seu externi hominis, et naturalis seu externus homo est in luce mundi, quae lux respective ad lucem caeli, in qua est internus homo, 4 est sicut umbra occidente sole;

[2] hoc etiam 5 constare potest ex illis quae apparent in altera vita; Sol caeli, qui est Dominus, apparet versus oculum dextrum in media altitudine, inde angelis caelorum 6 omnis lux, et cum luce omnis intelligentia et sapientia; sol autem mundi non apparet cum de illo cogitatur, sed loco ejus apparet tenebricosum quid ex opposito a tergo 7 ; ibi etiam est 8 caelis occidens, nam Dominus ibi ut Sol est oriens; inde constare potest quod per ‘occidens’ significetur bonum in obscuro, et quod in illo sit externus seu naturalis homo, qui, ut dictum est, in luce mundi est, quae lux respective ad lucem caeli est sicut umbra occidente sole; verum autem naturalis hominis significatur per aquam maris, id verum est 9 scientificum, nam verum in naturali seu externo homine est verum scientia, at verum in spirituali seu interno homine est verum fide 10 , nam ex vero scientia fit verum fide, cum illud ex naturali seu externo homine elevatur 11 in spiritualem seu internum; inde est quod vera apud hominem in pueritia sint vera scientia, at 12 in adulta aetate si regenerari se patitur, fiant vera fide; internus enim homo 13 successive usque ad illam aetatem aperitur.

[3] Quod mare sit collectio scientificorum est ex eo quia aquae, fontes, et fluvii, significant vera, inde collectiones eorum sunt maria. Quod ita sit 14 , etiam constat ex locis in Verbo ubi ‘mare’ ac ‘maria’ nominantur, ut apud Davidem,

Jehovae terra, et plenitudo ejus, orbis et habitantes in eo; Ille super maria fundavit illum, et super flumina stabilivit illum, Ps. 24:1, 2;

‘terra’ et ‘orbis’ pro Ecclesia, ‘maria super quibus fundavit orbem’ sunt vera scientifica, ‘flumina super quibus stabilivit illum’ sunt vera fidei; quod ibi non 15 terra, orbis, maria, et flumina intelligantur, patet, nam orbis non super maribus fundatus est, nec 16 super fluminibus stabilitus:

[4] apud eundem,

Tu perrupisti robore Tuo mare, fregisti capita balaenarum super aquis, Tu confregisti capita Leviathanis, dedisti eum cibum populo Ziim, Tu exsiccasti fluvios roboris, Ps. 74:13-15;

agitur ibi in sensu interno de scientiis destruentibus 17 vera fidei; ‘balaenae, quarum capita frangentur’ sunt scientifica in communi, n. 42, 7293, similiter Leviathan, n. 7293, ‘populus Ziim, quibus daretur in cibum 18 ’ sunt qui in falsis, sed ipsa falsa: inde patet quid ‘mare’, quod nempe sit scientificum 19 male applicatum ad infirmanda et destruenda vera:

apud Habakuk, Calcasti mare equis Tuis, lutum aquarum multarum, 3:15;

‘calcare mare equis’ cum de Jehovah, pro instruere naturalem hominem 20 , cui scientifica:

[5] apud Sachariam, In die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, pars earum ad mare orientale, et pars earum ad mare posterius, 14:8;

‘aquae vivae ex Hierosolyma’ sunt vera fidei viventia ex bono amoris, mare orientale et mare posterius' sunt naturale et sensuale, ubi scientifica, quae sunt collectiones veritatum 21 :

apud Hoscheam, Post Jehovam ibunt, et cum honore accedent filii a mari; cum honore venient sicut avis ex Aegypto, 11:10, 11;

‘filii a mari’ sunt vera scientifica quae naturalis 22 hominis; inde dicitur quod venient sicut avis ex Aegypto, Aegyptus enim in Verbo est scientificum, n. 9340, 9391:

[6] apud Ezechielem,

Descendent desuper thronis suis omnes principes maris, et abjicient amicula sua, et vestes acupicturae suae 23 exuent, terroribus induentur, dicent, Quomodo periisti habitata in maribus, urbs laudata, quae fuit valida in mari, 26:16, 17;

agitur ibi de vastatione cognitionum boni et veri, quae sunt Tyrus, de qua ibi, n. 1201; cognitiones boni et veri sunt scientifica Ecclesiae; ‘principes maris’ sunt primariae cognitiones, n. 1482, 2089, 5044, ‘abjicere amicula et vestes acupicturae’ est vera scientifica, n. 9688; quia illa per Tyrum significantur, ideo Tyrus dicitur ‘habitata in maribus’ et ‘urbs valida in mari’:

[7] apud Jeremiam,

Ascendit super Babelem mare, multitudine fluctuum ejus obtecta est; redactae sunt urbes ejus in desolationem, 51:42, 43;

‘Babel’ pro cultu qui in externis apparet sanctus sed in internis est 24 profanus, n. 1182, 1326; ‘mare super Babelem’ est falsum ‘ex scientificis’, ‘fluctus ejus’ sunt ratiocinationes ex illis 25 , et inde negationes, ‘urbes quae in desolationem’ sunt doctrinalia:

[8] similiter in Apocalypsi, Omnis gubernator, et omnis qui super navibus 26 versatur, et nautae, et omnes qui in mari negotiantur, e longinquo steterunt videntes fumum combustionis Babylonis, dicentes, Vae, vae, urbs magna, in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari ex pretiositate ejus! tunc sustulit unus angelus lapidem sicut molarem magnum, et conjecit in mare, dicens, Sic impete dejicietur Babylon, 18:17-21;

‘naves’ sunt doctrinalia ex Verbo, n. 6385, inde patet quid ‘gubernator’, et ‘nauta’, tum ‘mare’, et in hoc negotiatores; ‘lapis sicut molaris’ est verum per quod fides, ‘conjici in mare’ est in falsum scientificorum; apparent 27 in altera vita maria, et quoque naves in illis; has et illa mihi saepe videre datum est 28 ; maria ibi in sensu malo 29 significant falsa scientificorum, et qui super navibus illos qui talia venditant, et instruunt 30 :

[9] apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, dans solem in lucem diei, statuta lunae et stellarum in lucem noctis, commovens mare ut tumultuentur fluctus ejus, 31:35;

‘sol in lucem diei’ est bonum amoris ex quo lux veris, ‘statuta lunae et stellarum in lucem noctis’ sunt bona fidei et cognitionum, ex quibus lux veri in tenebris, ‘commovere mare ut 31 tumultuentur fluctus ejus’ est discutere falsa scientificorum ex quibus ratiocinia de veris:

[10] apud Esaiam,

Num abbreviando abbreviata manus Mea, ut non sit redempti aut num non in Me virtus ad eripiendum? en per increpationem Meam exsicco mare, pono fluvios desertum, putrescet piscis eorum eo quod non sit aqua, et moriatur siti, 50:2;

‘exsiccare mare’ pro delere bonum et verum scientificorum, ‘ponere fluvios desertum’ pro vastare ipsa vera, ‘piscis qui putrescet’ est scientificum quod naturalis hominis, n. 40, 991, ‘eo quod non aqua’ est quod non verum, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568; mori siti est ex defectu veri, n. 8568:

[11] similiter alibi apud eundem,

Deficient aquae a mari, et fluvius exsiccabitur et exarescet, et recedent flumina, comminuentur et exsiccabuntur fluvii Aegypti, 19:5, 6;

‘deficient aquae a mari’ pro vera ubi collectio illorum 32 , fluvii Aegypti qui exsiccandi sunt 33 scientifica:

apud eundem,

Plena est terra scientia Jehovae, sicut aquae mare contegunt. 40:9;

‘aquae’ pro veris, ‘mare’ pro collectione eorum seu pro scientificis ideo dicitur plena terra a scientia Jehovae:

[12] apud Johannem, Secundus angelus clanxit, et quasi mons magnus igne ardens projectus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis; unde mortua est tertia pars creaturarum quae in mari, habentium animas et tertia pars navium corrupta est, Apoc. 8:8, 9;

‘mons magnus igne ardens’ est amor sui, ‘mare in quod projectus est’ est scientificum in genere, ‘sanguis qui inde’ est verum falsificatum et profanatum, n. 4735, 4978, 7317, 7326, ‘creaturae inde mortuae’ sunt qui in doctrinalibus 34 veri:

[13] similiter alibi apud eundem,

Secundus angelus effudit phialam suam in mare, factumque est sanguis sicut mortui, unde omnis anima vivens mortua est in mari Apoc. 16:3, 4;

scientificum inserviens malis ad destruenda vera, et ad confirmanda falsa, est ibi ‘mare’:

apud eundem,

Bestia ascendens ex mari loquens blasphemias, Apoc. 13:1 seq. ;

‘bestia ex mari’ est scientificum destruens vera fidei. ' Ex his constare potest quod ‘mare’ sit ubi collectio scientificorum, ex quibus ratiocinatio de veris fidei.

[14] Quia ‘mare’ id significat, ideo de Zebulone dicitur 35 ,

Quod habitet ad litus marium et ad portam navium, Gen. 49:13: et alibi, Quod affluentiam maris suget, et obtecta occultorum arenae, Deut. 33:19;

per ‘Zebulonem’ in sensu repraesentativo intelliguntur qui ex scientificis concludunt de veris fidei, ideo dicitur quod ad litus marium habitaret. '

[15] Mare 36 autem in sensu opposito est scientificum spectans mundum; fluctus ejus sunt tunc ratiocinationes ex mundanis de Divinis; inde 37 ‘immergi mari’ est immergi scientificis ex mundanis et terrestribus usque ad negationem veri Divini, ut apud Matthaeum, Qui scandalizaverit unum parvorum credentium in Me, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collum ejus, et demergatur in profundum maris, 18:6;

‘mola’ est verum inserviens fidei, n. 4335, 7780, ‘asinus’ est naturale, quia servitium, n. 2781, 5741, 5958, 6389, 8078, inde ‘mola asinaria’ est scientificum naturale et mundanum; ‘collum’ 38 est conjunctio interiorum et exteriorum, n. 3542, ‘suspendi ibi’ est interclusio et interceptio boni et veri, n. 3542, 3603, ‘demergi in profundum maris’ est in mere mundanum et corporeum, ita in infernum. Haec quae Dominus locutus est, sicut omnia reliqua, ita significativa sunt.

[16] Sed scientificum per mare significatur secundum aquarum ejus densitatem et nigritudinem, et vice versa secundum illarum tenuitatem et pelluciditatem; inde est quod scientificum spectans caelum, 39 quod est 40 spirituale in naturali homine, dicatur mare vitreum, Apoc. 15:1, 2. 41 Quod non 42 ratiocinatio de veris fidei ex scientificis, sed 43 quod vera erunt impressa cordibus, significatur per quod mare non erit amplius, Apoc. 21:1.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. continentiae, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

3. The Manuscript inserts seu per occiduum solis.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. angelis coeli after sapientia

7. sed cum de illo cogitatur, apparet ex opposito a tergo tenebricosum quiddam, loco ejus

8. The Manuscript inserts in.

9. mare, estque illud

10. fidei, in the Second Latin Edition

11. transit

12. The Manuscript deletes sed, and inserts et.

13. The Manuscript inserts sicut crescit.

14. mare sit scientificum in commune

15. alia quam

16. et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

17. The Manuscript deletes destruentibus, and inserts annihilantibus.

18. cui darentur [daretur intended] cibus

19. The Manuscript inserts et philosophicum.

20. naturale et sensuale hominis

21. vera congregata

22. The Manuscript inserts et sensualis.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. inde

26. maribus, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

27. The Manuscript inserts enim.

28. hae et illa mihi saepe visa sunt

29. et tum in sensu opposito cum malis

30. The Manuscript inserts illa.

31. et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

32. colliguntur

33. The Manuscript inserts falsa.

34. et naves corruptae sunt doctrinalia

35. et per Zebulonem in sensu repraesentativo interno intelliguntur qui ex scientificis concludunt de veris spiritualibus, Arcana Coelestia 6383, ideo de illo dicitur

36. Verbo mare

37. The Manuscript inserts per.

38. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

39. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

40. The Manuscript inserts ipsum.

41. The Manuscript inserts et.

42. The Manuscript inserts erit.

43. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.