圣经文本

 

Ezechiel第25章

学习

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.

3 Et dices filiis Ammon : Audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixisti : Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est ; et super terram Israël, quoniam desolata est ; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :

4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hæreditatem : et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua : ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.

5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum : et scietis quia ego Dominus.

6 Quia hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,

7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram : et scies quia ego Dominus.

8 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixerunt Moab et Seir : Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :

9 idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,

10 filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in hæreditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.

11 Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus.

12 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis :

13 idcirco hæc dicit Dominus Deus : Extendam manum meam super Idumæam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro : et qui sunt in Dedan gladio cadent.

14 Et dabo ultionem meam super Idumæam per manum populi mei Israël, et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.

15 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres,

16 propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimæ regionis,

17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore : et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7523

学习本章节

  
/10837  
  

7523. ‘Et erit super homine et super bestia’; quod significet quae ex malo interiore et exteriore, constat ex significatione ‘hominis’ quod sit 1 affectio boni, et in opposito sensu cupiditas mali, similiter ‘bestia’, sed cum nominatur ‘homo et bestia’, tunc per ‘hominem’ significatur affectio seu cupiditas interior, et per ‘bestiam’ exterior, de quibus videatur n. 7424; bonum interius et quoque malum interius, quae per ‘hominem’ significantur sunt quae intentionis 2 seu finis sunt, nam intentio 3 seu finis intimum hominis est; bonum autem exterius et quoque malum exterius, quae per ‘bestiam’ significantur, sunt quae cogitationis, et inde, cum nihil obstat, 4 actionis; quod exterius significetur per ‘bestiam’, est quia homo quoad externum seu naturalem suum hominem non est nisi 2 quam bestia, similibus 5 enim cupiditatibus et quoque voluptatibus, ut et appetitibus et sensibus, gaudet; 6 et quod interius significetur per ‘hominem’, est quia homo quoad internum seu spiritualem hominem est homo, ibi gaudet affectionibus boni et veri, talibus quae sunt apud angelos in caelo, 7 et quia per illum regit naturalem seu animalem suum 8 hominem, qui bestia est; quod ‘bestia’ sit 9 affectio boni, et in opposito sensu 10 cupiditas mali, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198.

[2] Illa sunt quae significantur per ‘hominem et bestiam’ etiam in sequentibus locis: apud Jeremiam,

Ira Mea et excandescentia Mea effusa est super locum hunc, super hominem et super bestiam, 11 7:20:

apud eundem,

Percutiam habitatores urbis hujus, et hominem et bestiam, peste magna morientur, 21:6:

apud eundem,

Ponet terram ejus in desolationem, ut non habitans in ea, ab homine usque ad bestiam se dimoverunt, abiverunt, 50:3:

apud Ezechielem,

Quando terra peccaverit Mihi, praevaricando praevaricationem, exscindam ex ea hominem et bestiam, 14:13, 19, 21:

apud eundem,

Extendam manum Meam super Edomum, et exscindam ex ea hominem et bestiam, et dabo illam vastitatem, 25:13:

apud Zephaniam, Consumam hominem et bestiam, consumam avem caelorum, et pisces maris, et offendicula cum impiis, et exscindam hominem a superficiebus terrae, 1:3.

[3] ‘Homo et bestia’ pro bono interiore et exteriore in sequentibus locis:

apud Jeremiam,

Ego feci terram, hominem et bestiam per virtutem Meam magnam, 27:5:

apud eundem,

Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus seminabo domum Israelis et domum Jehudae, semine hominis et semine bestiae, 31:27:

apud eundem,

Desolatio erit terra, ita ut non homo et bestia, 32:43:

apud eundem,

In urbibus Jehudae, et in plateis Hierosolymae, 12 devastatis non homo et non habitator, et non bestia, 33:10, 51:62:

apud Davidem,

Justitia Tua sicut montes Dei, 13 judicia Tua abyssus magna, hominem et bestiam servas, Jehovah, Ps. 36:7 14 [KJV 6].

Quia per ‘hominem et bestiam’ illa significata sunt, idcirco Primogenita Aegyptiorum, tam hominum quam bestiarum, 15 mortua sunt, Exod. 12:29:

ac ideo 16 Sanctificata sunt primogenita, tam de homine quam de bestia, Num. 18:15:

ac ideo quoque ex ritu sancto mandatum 17 est a rege Ninives, ut Tam homo quam bestia jejunarent, et quoque saccis operirentur, Jon. 3:7, 8.

脚注:

1. bonum, et in opposito sensu malum, et ex significatione 'bestiae, quod sit affectio boni, et in opposito sensu cupiditas mali

2. et

3. aut

4. actus

5. ibi

6. at

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. hominis

9. affectiones

10. cupiditates

11. The Manuscript inserts Jerem.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. occisa

16. sanctificati sunt Jehovae primogeniti

17. fuit

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.