圣经文本

 

Ezechiel第18章

学习

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt ?

3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola hæc in proverbium in Israël.

4 Ecce omnes animæ meæ sunt : ut anima patris, ita et anima filii mea est : anima quæ peccaverit, ipsa morietur.

5 Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,

6 in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël : et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit :

7 et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento,

8 ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit : ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum :

9 in præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem : hic justus est : vita vivet, ait Dominus Deus.

10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis :

11 et hæc quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem :

12 egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem :

13 ad usuram dantem, et amplius accipientem : numquid vivet ? Non vivet : cum universa hæc detestanda fecerit, morte morietur ; sanguis ejus in ipso erit.

14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quæ fecit, timuerit, et non fecerit simile eis :

15 super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël, et uxorem proximi sui non violaverit :

16 et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :

17 a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in præceptis meis ambulaverit : hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.

18 Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.

19 Et dicitis : Quare non portavit filius iniquitatem patris ? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia præcepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.

20 Anima quæ peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii : justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.

21 Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita viet, et non morietur :

22 omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor : in justitia sua, quam operatus est, vivet.

23 Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?

24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet ? Omnes justitiæ ejus, quas fecerat, non recordabuntur : in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato quo quod peccavit, in ipsis morietur.

25 Et dixistis : Non est æqua via Domini ! Audite ergo, domus Israël : numquid via mea non est æqua ? et non magis viæ vestræ pravæ sunt ?

26 Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis : in injustitia quam operatus est morietur.

27 Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit :

28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.

29 Et dicunt filii Israël : Non est æqua via Domini ! Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israël, et non magis viæ vestræ pravæ ?

30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.

31 Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum : et quare moriemini, domus Israël ?

32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus : revertimini, et vivite.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9210

学习本章节

  
/10837  
  

9210. ‘Non eris sicut faenerator’: quod significet quod ex charitate id fiet, constat ex significatione ‘faeneratoris’ quod sit qui bonum facit propter lucrum, nam ‘faenerator’ concredit pecunias alteri propter usuram et fert opem alteri propter remunerationem; et quia genuina charitas non spectat lucrum aut remunerationem ut finem, sed bonum proximi, ideo per ‘non eris sicut faenerator’ significatur quod ex charitate id fiet. Qui non scit quid charitas Christiana 1 , is potest credere quod non modo sit dare egenis et pauperibus sed etiam facere bonum concivi, 2 patriae, ac Ecclesiae propter quamcumque causam, seu ex quocumque fine; sed sciendum quod finis sit qui qualificat omnia facta hominis; si finis seu intentio sit facere bonum propter famam ut aucupetur honores aut lucrum, tunc bonum quod facit non est bonum quia est propter se, ita quoque ex se, at si finis est facere bonum propter concivem, vel patriam, vel Ecclesiam, ita propter proximum, tunc bonum quod facit est bonum, nam est propter ipsum bonum, quod in genere est ipse proximus, n. 5025, 6706, 6711, 3 6712, 8123; 4 sic etiam est propter Dominum, nam tale bonum non est ab homine sed a Domino, et quod a Domino est, hoc Domini est; hoc bonum est quod intelligitur a Domino apud Matthaeum, Quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, 25:40.

[2] Sicut se habet cum bono, ita quoque se habet cum vero; qui 5 faciunt verum propter verum, illi quoque faciunt propter Dominum, quia ex Domino; facere verum propter verum est facere bonum, nam verum fit bonum cum ab intellectuali intrat in voluntatem et a voluntate 6 exit in actum; facere ita bonum est charitas Christiana. Qui bonum ex charitate Christiana faciunt, illi quandoque spectant famam inde propter honorem aut propter lucrum; sed prorsus aliter quam qui pro fine illa spectant, 7 spectant enim bonum 8 ac justum ut essentiale ac unicum, 9 ita in supremo loco, et tunc lucrum et honorem, et propter illa famam, ut non 10 essentialia respective, ita in infimo loco; 7 qui tales, cum in intuitione justi ac boni sunt, sunt sicut qui in proelio pugnant pro patria, et tunc nihil curant vitam, ita nec suam dignitatem ac suas opes in mundo, quae tunc nihili sunt respective; at qui spectant se et mundum primo loco, illi sunt tales ut ne quidem videant justum et bonum, quia in intuitione sui et lucri sunt.

[3] Ex his 11 patet quid sit facere bonum propter se aut mundum, et quid facere bonum propter Dominum aut proximum, et quae differentia inter illa 12 ; differentia est tanta quanta inter duo opposita, ita quanta inter caelum et infernum; etiam qui propter proximum aut Dominum faciunt bonum, illi in caelo sunt, at qui propter se et mundum, illi in inferno sunt; nam qui propter proximum 13 et Dominum bonum faciunt amant 14 Dominum supra omnia et proximum sicut seipsum, quae praecepta sunt primaria omnium praeceptorum, Marcus 12:28-31, at qui propter se et mundum omnia faciunt, illi amant se super omnia, ita prae Deo, et proximum non modo contemnunt sed etiam odio habent si non unum faciat secum, et suus sit; hoc intelligitur per quod Dominus docet apud Matthaeum, Nemo potest duobus dominis servire, nam aut unum odio habebit et alterum amabit, aut uni adhaerebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae, 6:24.

Sunt qui 15 utrique serviunt, sed illi sunt qui vocantur ‘tepidi, neque frigidi neque calidi, qui exspuuntur’, Apoc. 3:15, 16.

Ex his nunc patet quid repraesentatum sit per faeneratores qui usuram ceperunt, quod nempe illi qui propter lucra bonum faciunt;

[4] inde 16 liquet unde hoc quod non esset sicut faenerator, et super fratrem poneret usuram, ut quoque alibi apud Moschen, Non impones fratri tuo usuram argenti, usuram cibi, usuram 17 ullius rei, quae imponitur; alienigenae impones usuram, sed fratri tuo non impones usuram; ut benedicat tibi Jehovah Deus tuus in omni missione manus tuae super terra qua tu veniens ad possidendum eam, Deut. 23:20, 21; Lev. 25:36-38;

‘imponere fratri usuram argenti’ est propter lucrum commodare vera, seu instruere, ‘imponere usuram cibi’ est propter lucrum commodare bona veri; ‘argentum’ enim est verum, n. 1551, 2954, 18 5658, 6914, 6917, et ‘cibus’ est bonum veri, n. 5147, 5293, 5340, 5342, 5576, 5410, 5426, 5487, 5582, 5588, 5655, 5915, 19 8562; quod illis qui non id faciunt, benedicat Jehovah in omni missione manus eorum in terra, est quod illi in affectione boni et veri sint 20 , ita in felicitate quae est angelis in 21 caelo, nam in illa affectione seu in bono illius amoris est caelum homini, n. 6478, 9174; quod alienigenis 22 licuerit usuram imponere, erat quia per ‘alienigenas’ significantur qui non aliquid boni ac veri agnoscunt et recipiunt, n. 7996, ita qui solum lucri causa bonum faciunt; illi servient homini, quia servi sunt respective, n. 1097

[5] apud Davidem,

Qui ambulat integer, et qui facit justitiam, et loquitur veritatem in corde suo, argentum suum non dat in usuram, et munus contra innocentem non accipit; qui fecerit hoc non dimovebitur in aeternum, Ps. 15:2, 5;

'argentum suum 23 dare in usuram' est solius lucri causa docere, ita bonum facere propter remunerationem: similiter apud Ezechielem,

Vir justus qui facit judicium et justitiam, in usuram non dat, et faenus non accipit, xviii [5, ] 8:

apud eundem,

Qui ab egeno 24 inhibet manum suam, usuram et faenus non accipit, judicia Mea facit, in statutis Meis ambulat, vivendo vivet, 18:17:

apud eundem,

25 Donum acceperunt in te ad effundendum sanguinem; usuram et faenus accepisti, et lucrum captasti a sociis tuis per violentiam, 22:12;

haec de ‘urbe sanguinum’, per quam significatur falsum destruens verum et bonum, n. 9127; ‘usuram et faenus accipere’ est lucri ac remunerationis causa bonum facere, ita non ex charitate; quod genuina charitas sit absque meritorio, videatur n. 26 2371, 2373, 2400, 4007 27 , 28 4174, 4943, 6388-6390, 6392, 6478.

脚注:

1. The Manuscript inserts est.

2. The Manuscript inserts ac.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts et.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. abit

7. The Manuscript inserts hi.

8. aut

9. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

10. essentiale

11. constare potest

12. The Manuscript inserts est.

13. aut

14. Deum super

15. utrisque, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

16. patet

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The Manuscript inserts a Domino.

21. coelis

22. liceat

23. non dare in usuram, est [non] facere bonum remunerationis causa

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. The Manuscript inserts fin.

28. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

圣经文本

 

Exodus第12章

学习

   

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti :

2 Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.

3 Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.

4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.

5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum.

6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.

7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.

8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.

9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.

10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

11 Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.

12 Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus.

13 Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.

14 Habebitis autem hunc diem in monimentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.

15 Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.

16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et Dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.

17 Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.

18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.

19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.

20 Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.

21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.

22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.

23 Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.

24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.

25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas.

26 Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ?

27 victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.

28 Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.

31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis.

32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.

33 Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.

34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.

35 Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.

36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios.

37 Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.

38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.

39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.

40 Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.

41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.

42 Nox ista est observabilis Domino, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.

43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.

44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.

45 Advena et mercenarius non edent ex eo.

46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.

47 Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.

48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis auem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.

49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.

50 Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.