圣经文本

 

Ezechiel第18章

学习

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt ?

3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola hæc in proverbium in Israël.

4 Ecce omnes animæ meæ sunt : ut anima patris, ita et anima filii mea est : anima quæ peccaverit, ipsa morietur.

5 Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,

6 in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël : et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit :

7 et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento,

8 ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit : ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum :

9 in præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem : hic justus est : vita vivet, ait Dominus Deus.

10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis :

11 et hæc quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem :

12 egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem :

13 ad usuram dantem, et amplius accipientem : numquid vivet ? Non vivet : cum universa hæc detestanda fecerit, morte morietur ; sanguis ejus in ipso erit.

14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quæ fecit, timuerit, et non fecerit simile eis :

15 super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël, et uxorem proximi sui non violaverit :

16 et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :

17 a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in præceptis meis ambulaverit : hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.

18 Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.

19 Et dicitis : Quare non portavit filius iniquitatem patris ? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia præcepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.

20 Anima quæ peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii : justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.

21 Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita viet, et non morietur :

22 omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor : in justitia sua, quam operatus est, vivet.

23 Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?

24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet ? Omnes justitiæ ejus, quas fecerat, non recordabuntur : in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato quo quod peccavit, in ipsis morietur.

25 Et dixistis : Non est æqua via Domini ! Audite ergo, domus Israël : numquid via mea non est æqua ? et non magis viæ vestræ pravæ sunt ?

26 Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis : in injustitia quam operatus est morietur.

27 Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit :

28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.

29 Et dicunt filii Israël : Non est æqua via Domini ! Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israël, et non magis viæ vestræ pravæ ?

30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.

31 Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum : et quare moriemini, domus Israël ?

32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus : revertimini, et vivite.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#668

学习本章节

  
/962  
  

668. "Quia judicia Tua manifestata sunt," significat quod vera Verbi aperta id testentur. -Per "judicia" significantur Divina Vera, secundum quae homo victurus est, ex quibus cognoscitur qualis est, et secundum quae judicabitur; et quia haec Divina Vera in Verbo sunt, et Verbum nunc apertum est, et hoc testatur quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, ideo per "quia judicia Tua manifestata sunt significatur quia vera Verbi id testantur. Quod Verbum nunc apertum sit, et quod id testetur quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, quodque vivendum sit secundum praecepta Ipsius, et quod fides hodierna removenda sit, constare potest ex Quatuor Doctrinis nunc editis, una de Domino, altera de Scriptura Sacra, tertia de Vita secundum praecepta Decalogi, et quarta de Fide: haec sunt quae intelliguntur per "quia judicia Sua manifestata sunt." Quoniam Dominus est Divinum Bonum et Divinum Verum, et per "Judicium" significatur Divinum Verum et per "Justitiam" Divinum Bonum, ideo multis in locis, ubi de Domino, dicitur "Justitia et Judicium," ut in sequentibus:

"Zion in Justitia redimetur, et reduces ejus in Judicio"(Esaias 1:27);

"Sedebit super Throno Davidis et super Regno ejus ad stabiliendum illud in Judicio et Justitia," (Esaias 9:6 (B.A. 7));

"Exaltetur Jehovah quia inhabitat altum, et implevit Zionem) 1 Judicio et Justitia," (Esaias 33:5);

"De hoc glorietur qui gloriatur, quod Jehovah faciat Judicium et Justitiam in terra," (Jeremias 9:23 (B.A. 24));

"Suscitabo Davidi Germen justum, Qui regnet Rex, et faciat Judicium et Justitiam in terra," (Jeremias 23:5; 33:15);

"Desponsabo te Mihi 2 in Justitia et in Judicio," (Hoschea 2:19);

"Fluet sicut aquae 3 Judicium, et Justitia sicut torrens fortis," (Amos 5:24);

"Jehovah, Justitia Tua sicut montes Dei, Judicia Tua abyssus magna," (Psalm. 36:7 (B.A. 6));

"Jehovah educet sicut lucem Justitiam tuam, 4 et Judicium sicut meridiem," (Psalm. 37:6);

Jehovah "judicabit populum tuum 5 in Justitia, et miseros tuos 6 in Judicio," (Psalm. 72:2);

"Justitia et Judicium fulcrum Throni Tui," 7 (Psalm. 89:15 (B.A. 14)); 8

"Cum didicero Judicia Justitiae Tuae; septies in die laudo Te super Judiciis Justitiae Tuae," (Psalm. 119:7, 164);

et alibi quod facere debeant Justitiam et Judicium (Ut Esaias 1:21; 5:16; 56:1; 9 58:2; Jeremias 4:2; 22:3, 13, 15; 10 Ezechiel 18:5; 33:14, 16, 19; Amos 6:12; Micham 7:9; Deuteronomius 33:21; Johannes 16:8, 10);

ibi "Justitia" dicitur de bono veri, ac "Judicium" de vero boni. Quoniam Judicium dicitur de vero, et Justitia de bono, ideo in quibusdam locis dicitur "Veritas et Justitia"

(Ut Esaias 11:5; Psalm. 85:12 (B.A. 11)); 11

et apud Davidem,

"Judicia Jehovae Veritas, justa sunt simul; desiderabilia prae auro, et dulcia prae melle," (Psalm. 19:10-11 (B.A. 9-10)).

Quod Regimen Domini in Regno caelesti dicatur Justitia, et in Regno spirituali Judicium, videatur in Opere de Caelo et Inferno, Londini edito (214-216).

脚注:

1. Zionem pro "terram"

2. te Mihi pro "Me tibi" (Vid. 567.)"

3. aquae pro "aqua"

4. tuam pro "suam"

5. tuum pro "suum"

6. tuos pro "suos"

7. Tui pro "sui"

8. 89:15 pro "79:5"

9. 1 pro "6"

10. xxii. pro "xxxii."

11. lxxxv. pro "lxxv."

  
/962  
  

圣经文本

 

Esaias第5章

学习

   

1 Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.

2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam ; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea ; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.

3 Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam.

4 Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei ? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas ?

5 Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ : auferam sepem ejus, et erit in direptionem ; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem.

6 Et ponam eam desertam ; non putabitur et non fodietur : et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.

7 Vinea enim Domini exercituum domus Israël est ; et vir Juda germen ejus delectabile : et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas ; et justitiam, et ecce clamor.

8 Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ ?

9 In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum ; nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitatore.

10 Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.

11 Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis !

12 Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris ; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.

13 Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.

14 Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino ; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.

15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.

16 Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio ; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.

17 Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.

18 Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum !

19 qui dicitis : Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus ; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud !

20 Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum ; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras ; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum !

21 Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.

22 Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem !

23 qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo !

24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet ; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.

25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum : et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.

26 Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ : et ecce festinus velociter veniet.

27 Non est deficiens neque laborans in eo ; non dormitabit, neque dormiet ; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.

28 Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti. Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis.

29 Rugitus ejus ut leonis ; rugiet ut catuli leonum : et frendet, et tenebit prædam, et amplexabitur, et non erit qui eruat.

30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris : aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.