圣经文本

 

Ezechiel第13章

学习

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël, qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo : Audite verbum Domini.

3 Hæc dicit Dominus Deus : Væ prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident !

4 Quasi vulpes in desertis prophetæ tui, Israël, erant.

5 Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in prælio in die Domini.

6 Vident vana, et divinant mendacium, dicentes : Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos : et perseveraverunt confirmare sermonem.

7 Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis : Ait Dominus, cum ego non sim locutus ?

8 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.

9 Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium : in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur : et scietis quia ego Dominus Deus.

10 Eo quod deceperint populum meum, dicentes : Pax, et non est pax : et ipse ædificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis.

11 Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit : erit enim imber inundans, et dabo lapides prægrandes desuper irruentes, et ventum procellæ dissipantem.

12 Siquidem ecce cecidit paries : numquid non dicetur vobis : Ubi est litura quam linistis ?

13 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem.

14 Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adæquabo eum terræ, et revelabitur fundamentum ejus : et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus.

15 Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento : dicamque vobis : Non est paries, et non sunt qui liniunt eum :

16 prophetæ Israël, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.

17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quæ prophetant de corde suo : et vaticinare super eas,

18 et dic : Hæc dicit Dominus Deus : Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas : et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum !

19 Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quæ non moriuntur, et vivificarent animas quæ non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis.

20 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes : et dirumpam eos de brachiis vestris, et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum.

21 Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum : et scietis quia ego Dominus.

22 Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi : et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret :

23 propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra : et scietis quia ego Dominus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#399

学习本章节

  
/962  
  

399. "Et facta est grando et ignis mixta sanguine," significat falsum ex amore infernali destruens bonum et verum, et falsificans Verbum. - Per "grandinem" significatur falsum destruens bonum et verum; per "ignem" significatur amor infernalis, et per "sanguinem" significatur falsificatio veri. Quod "grando" significet falsum destruens bonum et verum, videbitur infra; quod "ignis" sit amor in utroque sensu, caelestis et infernalis, videatur, 468; quod "sanguis" sit Divinum Verum Domini, quod etiam est Verbum, et in opposito sensu Verbum falsificatum, 379. Ex his in unum sensum collatis, patet, quod per "facta est grando et ignis mixta sanguine" significetur falsum ex amore infernali destruens bonum et verum, et falsificans Verbum. Quod significentur, est quia in mundo spirituali apparent talia, cum sphaera Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini e Caelo delabitur in societates infra, ubi falsa ex amore infernali sunt, et per illa falsificatur Verbum. Similia per "grandinem" et simul "ignem" significantur in sequentibus locis:

"A splendore ante Ipsum nubes transiverunt, Grandine et Prunis ignis: Altissimus dedit vocem, Grandinem et Prunas ignis: et misit tela Sua multa, et dispersit illos," (Psalm. 18:13-15 (B.A. 12-14)); 1

"Disceptabo peste et sanguine, et Lapides Grandinis, Ignem, et sulphur faciam pluere super illos," (Ezechiel 38:22);

"Tunc audiri faciet Jehovah vocem Suam, in Flamma Ignis comedentis, et Lapide Grandinis," (Esaias 30:30); 2

"Dedit pluvias eorum Grandinem, ignem flammarum in terra eorum, et confregit arborem termini eorum," (Psalm. 105:32-33);

"Percussit Grando vitem eorum, et sycomoros Grandine gravi, et pecora eorum Prunis: misit in excandescentia irae Suae immissionem angelorum malorum," (Psalm. 78:47-49); 3

haec de Aegypto. De quibus ita apud Mosen:

"Extendit Moses baculum, et Jehovah dedit voces et Grandinem; et fuit Grando et Ignis simul ambulans in medio Grandinis gravis: et percussit Grando omnem herbam agri, et omnem arborem agri confregit," (Exodus 9:23-35). 4

Omnia miracula in Aegypto facta significabant mala et falsa ex amore infernali, quae erant apud Aegyptios; quod libet miraculum aliquod malum et falsum; apud illos enim fuerat Ecclesia repraesentativa, sicut in pluribus regnis Asiae, sed facta est idololatrica et magica; per "Mare Suph" significatur Infernum, in quo tandem perierunt. Simile quid per "lapides grandinis,"

A quibus plures ex hostibus perierunt, quam a gladio, (Josua 10:11),

significatur. Simile etiam per "grandinem" in sequentibus locis:

"Vae coronae superbiae, robustus Dominus, sicut inundatio Grandinis evertit Grando refugium mendacii," (Esaias 28:1-2, 17);

"Grandinabit, donec se demittet sylva," (Esaias 32:19); "Apertum est Templum Dei in Caelo, et facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, et terrae motus, et Grando magna," (Apocalypsis 11:19).

"Et Grando magna talenti pondo descendit de Caelo super homines," (Apocalypsis 16:21);

"Num vidisti thesauros Grandinis, qui inhibentur in diem praelii et belli," (Hiob 38:22-23);

"Dic ad incrustantes ineptum quod cadet, fiet pluvia inundans, qua vos, Lapides Grandinis, cadent," (Ezechiel 13:11).

"incrustare ineptum" est confirmare falsum ut appareat sicut verum; quare illi qui hoc faciunt, vocantur "Lapides Grandinis."

脚注:

1. 13-15 pro "13, 14"
2. 30 pro "30, 31"

3. lxxviii. pro "lxxxviii."

4. 23-35 pro "28 ad 35"

  
/962