圣经文本

 

Ezechiel第11章

学习

   

1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portæ viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi.

2 Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,

3 dicentes : Nonne dudum ædificatæ sunt domus ? hæc est lebes, nos autem carnes.

4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.

5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Hæc dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.

6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.

7 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes : et educam vos de medio ejus.

8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.

9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.

10 Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.

11 Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos.

12 Et scietis quia ego Dominus, quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.

13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias, filius Banaiæ, mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?

14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem.

16 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.

17 Propterea loquere : Hæc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.

18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.

19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

20 ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.

22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :

23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.

24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.

25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4503

学习本章节

  
/10837  
  

4503. ‘Filii Jacobi venerunt super confossos et depraedati urbem’: quod significet quod omnis illa posteritas doctrinam destruxerint, constat ex significatione ‘filiorum Jacobi’ quod sint posteritas ex Jacobo, de qua supra; ex significatione ‘depraedari’ quod sit destruere; et ex significatione ‘urbis’ quod sit doctrina quae Ecclesiae, de qua supra n. 4500. Quod Shimeon et Levi postquam occiderant omnem masculum in urbe atque Hamorem et Shechemum exiverint, et quod dein ‘filii Jacobi venerint super confossos e depraedati urbem’, est arcanum quod non patet nisi ex sensu interno;

[2] arcanum hoc est quod postquam verum et bonum Ecclesiae quae per ‘Shimeonem et Levi’ repraesentantur, exstincta sunt, et loco illorum fuit 1 falsum et malum, dein superaddita sint falsa et mala, quae in opposito sensu per reliquos filios Jacobi significantur; quod per unumquemque filium Jacobi aliquod commune fidei et charitatis repraesentatum sit, n. 2129, 3858, 3913, 3926, 3939, 4060 ostensum est; quid per Reubenem, videatur n. 3861, 3866, 3870; quid per Jehudam, n. 3881; quid per Dan, n. 3921-3923; quid per Naphtali n. 3927, 3928; quid per Gad, n. 2 3934, 3935; quid per Asher, n. 3938, 3939; quid per Jisaschar, n. 3956, 3957; quid per Zebulun, n. 3960, 3961; communia haec fidei et charitatis quae per illos repraesentata sunt, illius generis falsa et mala fiunt quando semel Ecclesiae verum et bonum exstincta sunt, et tunc illa superadduntur; nam falsa et mala continue in Ecclesia semel perversa et exstincta succrescunt; haec significantur per quod ‘filii Jacobi venerint super confossos et depraedati urbem’, postquam Shimeon et Levi occiderant omnem masculum in urbe atque Hamorem et Shechemum, sustulerantque Dinam, e exiverant.

[3] Quod per ‘confossos’ in Verbo significentur vera et bona exstincta, constare potest ab his locis:

apud Esaiam,

Tu projectus es e sepulcro tuo, sicut surculus abominabilis vestimentum occisorum, confossi gladio, descendentes ad lapides foveae, sicut cadaver conculcatum, 14:19;

ubi de Babele; ‘confossi gladio’ pro illis qui profanarunt vera Ecclesiae apud eundem,

Ita 3 ut confossi eorum projiciantur, et cadaverum eorum ascendat putor, 34:3;

ubi de falsis et malis quae infestant Ecclesiam; ‘confossi’ pro illis:

[4] apud Ezechielem,

Violenti gentium evaginabunt gladium super pulchritudinem sapientiae tuae, et profanabunt decorem tuum; in foveam demittent te, et morieris mortibus confossorum in medio marium, 4 28:7, 8;

ubi de principe Tyri per quem primaria cognitionum veri et boni significantur; ‘mori mortibus confossorum in medio marium’ pro illis qui per scientifica excludunt falsa, et inde Ecclesiae vera conspurcant:

[5] apud eundem,

Etiam hi cum illis descendent in infernum ad confossos gladio; ... cum descendere factus fueris cum arboribus Edenis in terram inferiorem 5 , in medio praeputiatorum cubueris cum confossis gladio, 31:17, 18:

apud eundem,

Descende et cuba cum praeputiatis, in medio confossorum gladio cadent; ... alloquentur eum praecipui potentium in medio inferni, 32:19-21;

ibi de Pharaone et Aegypto; ‘confossi gladio’ pro illis qui per scientias insaniunt, fidem veri, quod est Ecclesiae, per illas apud se exstinguendo:

[6] apud Davidem,

Reputatus sum cum descendentibus foveam, factus sum sicut vir non robur, inter mortuos neglectus, sicut confossi cubantes in sepulcro 6 , quorum non meministi amplius, et qui a manu tua excisi sunt, Ps. 88:5, 6 [KJV Ps. 88:4, 5];

‘confossi in inferno, in fovea et in sepulcro’ pro illis qui vera et bona destruxerunt apud se per falsa et mala 7 ; quod in inferno non sint quia confossi gladio, quisque scire potest:

[7] apud Esaiam,

Urbs tumultuum, urbs exsultans, ... 8 non confossi gladio, et non occisi bello, ... omnes qui 9 inventi sunt in te vincti una, e longinquo fugerunt, 22:2, 3;

ibi de fallaciis ex sensualibus per quas vera Ecclesiae non videri possunt, de quibus ideo in dubio negativo sunt; illi dicuntur ‘confossi sed non gladio’:

[8] apud Ezechielem,

Ego adducens super te gladium, et perdens excelsa vestra, et destruentur altaria vestra, et frangentur statuae vestrae, et faciam cubare confossos vestros coram idolis vestris; ... cum ceciderint confossi in medio vestri, cognoscetis quod Ego Jehovah:... tunc agnoscetis, ... cum fuerint confossi in medio idolorum eorum, circum altare eorum, 6:[3], 4, 7, 13; ‘confossi’ pro illis qui in falsis doctrinae sunt:

[9] apud eundem,

Polluite domum, et implere atria confossis:... exiverunt et percusserunt in urbe, 9:7;

visio prophetica; ‘polluere domum et implere atria confossis’ pro profanare bona et vera: apud eundem,

Multiplicastis confossos vestros in urbe hac, et implevistis plateas ejus confosso, quapropter dixit Dominus Jehovih, Confossi vestri, quod posuistis in medio ejus, hi caro, et illa olla, et vos educet e medio ejus, 11:6, 7.

[10] Quia per ‘confossos’ significabantur illi 10 qui apud se exstinxerunt 11 vera Ecclesiae per falsa et mala, ideo quoque in Ecclesia repraesentativa illi qui tetigerunt confossum, immundi erant, de quibus ita apud Mosen,

Omnis qui tetigerit super superficie agri confossum gladio, aut mortuum, aut os hominis, aut sepulcrum, immundus erit septem dies, Num. 19:16, 18;

et ideo inquisitio et expiatio per vitulam:

apud eundem,

Si invenitur confossus jacens in agro, ... nec scitur qui percusserit eum, tunc exibunt seniores urbis et judices, e metientur versus urbes quae circa confossum; fiet, ad urbem proximam confosso sument seniores urbis illius vitulam bovis per quam labor non factus, quae non traxit in jugo, et deducent... ad fluvium seu vallem, ... et decollabunt ibi vitulam, ... e lavabunt manus suas super vitula decollata, ... et dicent, Manus nostrae non fuderunt sanguinem, et oculi nostri non viderunt expia populo Tuo, Israeli, ... Jehovah, nec da sanguinem innocentem in medio populi Tui; et expiabitur illis sanguis, Deut. 21:1-8;

[11] quod 12 illae leges latae sint, quia per ‘confossum’ significatur perversio, destructio et profanatio veri Ecclesiae per falsum et malum, patet ex singulis in sensu interno; ‘confossus jacens in agro’ dicitur quia per ‘agrum’ significatur Ecclesia, videatur n. 2971, 3310, 3766, per ‘vitulam per quam labor non factus’ significatur innocentia externi hominis quae est in ignorantia; si ex sensu interno illa non innotescerent, quisque miraturus esset quod processus expiatorius talis mandatus fuisset.

脚注:

1. facta sunt

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. Da, in the Manuscript, and in the First Latin Edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. inferiorum in the Manuscript and the First Latin Edition, but see Arcana Coelestia 130

6. The Manuscript has inferno written above sepulchro but neither deleted.

7. confossi cubantes in inferno pro illis ibi qui in falsis ex malis sunt

8. Hebrew = confossi tui non confossi gladio

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. confossi significabant illos

11. destruxerunt

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.