圣经文本

 

Ezechiel第10章

学习

   

1 Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.

2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.

3 Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.

4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.

5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.

6 Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.

7 Et extendit cherub manum de medio cherubim, ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis, qui accipiens egressus est.

8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.

9 Et vidi : et ecce quatuor rotæ juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :

10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ.

11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur.

12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.

13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.

14 Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub : et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.

15 Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.

16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant.

17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vitæ erat in eis.

18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.

19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt : et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.

20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.

21 Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.

22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#487

学习本章节

  
/962  
  

487. (Vers. 2.) "Et Atrium quod extra Templum, ejice foras, et ne illud metiaris," significat quod status Ecclesiae in terris, qualis adhuc est, removendus sit, et non cognoscendus. - Per "atrium extra Templum," significatur Ecclesia in terris, quia haec extra Caelum est, quod est "Templum (486); per "ejicere foras" significatur removere, hic a Caelo, quia talis ejus status est; et per "non metiri" significatur non scrutari et cognoscere quale ejus (486); causa sequitur, "quia datum est gentibus, et Civitatem sanctam conculcabunt mensibus quadraginta duobus." Quod per "atrium extra Templum" hic significetur Ecclesia in terris, qualis adhuc est, patet a sequentibus in hoc capite, ubi illa describitur per "magnam urbem, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus," in qua occisi jacuerunt bini Domini Testes, et quae postmodum in terrae motu magno cecidit, et in eo occisa sunt ibi nomina hominum millia septem; praeter plura ibi. Alioquin per "atrium" in Verbo significatur externum Ecclesiae; fuerunt enim bina atria, quae transiebantur dum intrarent ipsum Templum in Hierosolyma; et quia per "Templum" significabatur Ecclesia quoad internum ejus, ideo per II atria" significabatur Ecclesia quoad externum ejus; quare in atria admittebantur alienigenae, qui erant ex Gentibus, non autem in ipsum Templum: et quia externum Ecclesiae per "atrium" significatur, ideo etiam per illud significatur Ecclesia in terris, et quoque Caelum in ultimis, quia Ecclesia in terris est introitus in Caelum, similiter Caelum in ultimis. Hoc per "atrium" significatur in his locis:

"Beatus quem eligis, inhabitabit Atria Tua; saturabimur bono Domus Tuae, sancto Templi Tui," (Psalm. 65:5 (B.A. 4));

"Laudate Nomen Jehovae, qui stant in Domo Ipsius, in Atriis Domus Dei nostri," (Psalm. 135:1-2);

"Quam amabilia Habitacula Tua Jehovah imo consumpta est anima mea erga Atria Jehovae," (Psalm. 84:2-3 (B.A. 1-2);

"Intrate portas Ipsius in confessione, Atria Ipsius in laude," (Psalm. 100:4);

"Justus sicut palma florebit; plantati in Domo Jehovae, in Atriis De nostri germinabunt," (Psalm. 92:13-14 (B.A. 12-13));

"Bonus dies in Atriis Tuis prae millibus; elegi ad januam stare in Domo Dei mei," (Psalm. 84:11 (B.A. 10)). (Praeter alibi, ut Psalm. 96:8; Psalm. 116:19; 1 Esaias 1:12; 62:9; Sacharias 3:7; Ezechiel 10:3-5).

De Atriis Templi Hierosolymitani, (1 Regnum 6:3, 36); 2

De Atriis novi Templi, (Ezechiel 40:17-44; 42:1-14; 43:4-7); Et de Atrio extra Tabernaculum, (Exodus 27:9-18).

脚注:

1. 19 pro "7"

2. 36 pro "37"

  
/962