圣经文本

 

Exodus第35章

学习

   

1 Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.

2 Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.

3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.

4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :

5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,

6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,

8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,

9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.

10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :

11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :

12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :

13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :

14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :

15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :

16 altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :

17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,

18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :

19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,

21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,

22 viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.

23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,

24 argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.

25 Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,

26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.

27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,

28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.

29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.

30 Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,

31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,

32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,

33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,

34 dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :

35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.

   

来自斯威登堡的著作

 

Vera Christiana Religio#494

学习本章节

  
/853  
  

494. Sed probe sciendum est, quod Spiritualia Verbi et Ecclesiae, quae homo ex amore haurit, ac intellectus confirmat, maneant apud hominem, non autem similiter civilia et politica, quia spiritualia in supremam mentis regionem scandunt, et ibi se formant; causa est, quia ibi est introitus Domini cum Divinis veris et bonis apud hominem, et sicut templum in quo est; at civilia et politica, quia Mundi sunt, inferiora mentis occupant, et quaedam ibi sunt sicut aediculae extra templum, et quaedam sicut atria, per quae intrandum est; quod spiritualia Ecclesiae in suprema regione mentis habitent, est quoque causa, quia illa propria sunt animae, et spectant ejus vitam aeternam, et anima est in supremis, et nutritio ejus non ex aliis cibis quam ex spiritualibus est; quare Dominus se vocat Panem, dicit enim, Ego sum Panis vivens, qui e Coelo descendit; si quis comederit ex hoc Pane, vivet in aeternum, Johannes 6:51; 1 in illa regione etiam residet amor hominis, qui facit ejus beatitudinem post mortem, et ibi etiam principaliter residet ejus Liberum arbitrium in spiritualibus, et ex hoc omne Liberum, quod homini in naturalibus est, descendit, et quia origo ejus ibi est, communicat id cum omnibus liberis Arbitriis in naturalibus, et per illa assumit amor in supremis regnans omne quod sibi conducit; est communicatio sicut venae fontis cum aquis ejus inde, et sicut ipsum prolificum seminis cum omnibus et singulis arboris, imprimis cum fructibus, in quibus se renovat. Si vero quis negat Liberum arbitrium in spiritualibus, et inde rejicit illud, is facit sibi alium fontem, et illuc aperit venam, et commutat Liberum spirituale in Liberum mere naturale, et tandem in infernale: hoc Liberum etiam fit sicut prolificum seminis, quod etiam libere transit caudicem et ramos in fructus, qui ex scaturigine sua intus sunt putres.

脚注:

1. Prima editio: 6:5.

  
/853