圣经文本

 

Exodus第35章

学习

   

1 Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.

2 Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.

3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.

4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :

5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,

6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,

8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,

9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.

10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :

11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :

12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :

13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :

14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :

15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :

16 altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :

17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,

18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :

19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,

21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,

22 viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.

23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,

24 argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.

25 Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,

26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.

27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,

28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.

29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.

30 Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,

31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,

32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,

33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,

34 dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :

35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5287

学习本章节

  
/10837  
  

5287. ‘Virum intelligentem et sapientem’: quod significet de influente vero et bono, constat ex significatione ‘viri intelligentis’ quod sit verum, et ‘viri sapientis’ quod sit bonum ejus; sciendum quod in sensu interno per ‘virum intelligentem et sapientem’ non intelligatur aliquis vir talis sed, abstracte a persona, id quod est intelligentis et sapientis, inde verum et bonum; in altera vita, imprimis in caelis, omnis cogitatio et inde omnis loquela fit per abstracta a personis, 1 ideo cogitatio et loquela ibi est universalis et respective illimitata; quantum enim cogitatio et loquela determinatur ad personas, ad earum qualitates in specie, et quantum ad nomina, ut et ad voces, tantum fit minus universalis, et tantum quoque determinatur in rem et inibi manet; at quantum non ad illa sed ad res abstracte ab illis, tantum determinatur a re et extenditur extra se, 2 et fit intuitio superior, proinde universalior;

[2] hoc apparet manifeste 3 a cogitatione hominis, quantum illa spectat voces loquentis, tantum non spectat sensum ejus; et quantum apud se spectat particularia memoriae et inibi manet, tantum non percipit qualia rerum; et adhuc magis, quantum in singulis spectat semet, tantum contrahit cogitationes et se removet ab intuitione rei in universali; inde est quod quantum quis 4 se amat prae aliis, tantum minus sapiens sit; inde nunc patet cur abstracta a personis 5 significantur in sensu interno per illa quae determinata sunt ad personas in sensu litterae, videatur etiam n. 5225. In Verbo passim distinguitur inter sapientiam, intelligentiam et scientiam, et per sapientiam intelligitur id quod ex bono, per intelligentiam id quod ex vero, et per scientiam utrumque id in naturali hominis; sicut apud Mosen,

Implevi Bezaleelem spiritu Dei quoad sapientiam, et quoad intelligentiam, et quoad scientiam, et quoad omne opus, Exod. 31:2, 3, 35:30, 31:

et apud eundem,

Date vobis viros sapientes, et intelligentes et scientes, juxta tribus vestras, ut ponam illos in capita vestra, Deut. 1:13.

脚注:

1. inde

2. et sub intuitionem superiorem, proinde universaliorem. These words were first inserted above the line and over the words re, et to manifeste, but without directions as to the place in the text. Later, after some alteration of the clause, it was placed between extra se and hoc apparet, thus becoming finally number 1 of text.

3. The manuscript has e.

4. semet

5. significentur, in the First Latin Edition

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.