圣经文本

 

Exodus第35章

学习

   

1 Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.

2 Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.

3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.

4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :

5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,

6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,

8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,

9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.

10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :

11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :

12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :

13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :

14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :

15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :

16 altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :

17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,

18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :

19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,

21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,

22 viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.

23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,

24 argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.

25 Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,

26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.

27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,

28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.

29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.

30 Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,

31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,

32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,

33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,

34 dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :

35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10732

学习本章节

  
/10837  
  

10732. ‘Non accendetis ignem in omnibus habitationibus vestris in die sabbati’: quod significet quod nihil amoris proprii, qui est sui et mundi, tunc in omnibus et singulis hominis quae a Domino, apparere debeat, constat ex significatione ‘ignis’ quod sit amor in utroque sensu de qua n. 6832, 7324, 7575, 9041, hic amor proprius, qui est amor sui et mundi, ex quibus omnis concupiscentia, et omne malum et falsum; ex significatione ‘habitationum filiorum Israelis’ quod sint bona et vera Ecclesiae quae apud hominem a Domino, ‘habitationes’ enim sunt interiora 1 apud hominem, ita quae sunt mentis ejus, videatur n. 7719, 7910, 8269, 8309, 10153, hic itaque bona et vera quae a Domino; et ‘filii Israelis’ sunt Ecclesia, n. 9340. Quia talia per ‘ignem’ significabantur, ideo vetitum fuit ignem accendere die sabbati. Quomodo 2 se habet cum duci a semet et suis amoribus, et non a Domino, videatur 3 nunc supra n. 4 10731.

脚注:

1. ita quae mentis sunt apud hominem

2. cum his se habet

3. mox

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.