圣经文本

 

Exodus第35章

学习

   

1 Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.

2 Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.

3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.

4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :

5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,

6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,

8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,

9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.

10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :

11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :

12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :

13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :

14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :

15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :

16 altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :

17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,

18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :

19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,

21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,

22 viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.

23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,

24 argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.

25 Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,

26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.

27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,

28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.

29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.

30 Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,

31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,

32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,

33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,

34 dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :

35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10725

学习本章节

  
/10837  
  

10725. CAPUT XXXV

1. Et congregavit Moscheh omnem coetum filiorum Israelis, et dixit ad illos, Haec verba quae praecepit JEHOVAH ad faciendum ea.

2. Sex diebus fiet opus, et in die septimo erit vobis sanctitas, sabbatum sabbati JEHOVAE; omnis faciens in illo opus morietur.

3. Non accendetis ignem in omnibus habitationibus vestris die sabbati.

4. Et dixit Moscheh ad omnem coetum filiorum Israelis, dicendo, Hoc verbum (quod) praecepit Jehovah dicendo,

5. Sumite a cum vobis oblationem JEHOVAE, omnis spontaneus corde suo adducet oblationem JEHOVAE, aurum et argentum et aes,

6. Et hyacinthinum, et purpuram, et coccineum dibaphum, et byssum, et capras,

7. Et pelles arietum rubrorum, et pelles melium, et ligna schittim,

8. Et oleum luminari, et aromata oleo unctionis, et suffimento aromatum,

9. Et lapides schoham, et lapides impletionum ephodi et pectorali.

10. Et omnis sapiens corde in vobis veniant et faciant omnia quae praecepit JEHOVAH:

11. Habitaculum, tentorium ejus, et tegumentum ejus, ansulas ejus, et asseres ejus, vectes ejus, columnas ejus, et bases ejus,

12. Arcam et vectes ejus, propitiatorium, et velum tegumenti,

13. Mensam et vectes ejus, et omnia vasa ejus, et panem facierum,

14. Et candelabrum luminaris et vasa ejus, et lucernas ejus, et oleum luminaris,

15. Et altare suffimenti et vectes ejus, et oleum unctionis, et suffimentum aromatum, et tegumentum ostii ostio habitaculi,

16. Altare holocausti et cribrum aeris quod ei, vectes ejus, et omnia vasa ejus, labrum et basin ejus,

17. Tapetes atrii, columnas ejus, et bases ejus, et tegumentum portae atrii,

18. Paxillos habitaculi, et paxillos atrii, et funes eorum,

19. Vestes ministerii ad ministrandum in sancto, vestes sanctitatis Aharoni sacerdoti, et vestes filiorum ejus ad fungendum sacerdotio.

20. Et exiverunt omnis coetus filiorum Israelis a coram Mosche.

21. Et venerunt, omnis vir quem impulit cor ejus, et omnis quem sponte movit spiritus ejus illum, adduxerunt oblationem JEHOVAE ad opus tentorii conventus, et ad omne ministerium ejus, et ad vestes sanctitatis.

22. Et venerunt viri cum feminis, omnis spontaneus corde adduxerunt fibulam, et inaurem, et annulum, et cingulum, omne vas auri, et omnis vir qui agitavit agitationem auri JEHOVAE.

23. Et omnis vir cum quo inventum est hyacinthinum et purpura et coccineum dibaphum, et byssus, et caprae, et pelles arietum rubrorum, et pelles melium, adduxerunt.

24. Omnis tollens oblationem argenti et aeris, adduxerunt oblationem Jehovae; et omnis cum quo inventum, ligna schittim omni operi ministerii, adduxerunt.

25. Et omnis mulier sapiens corde manibus suis neverunt, et adduxerunt netum, hyacinthinum et purpuram, coccineum dibaphum et byssum.

26. Et omnes mulieres quas impulit cor earum in sapientia, neverunt capras.

27. Et principes adduxerunt lapides schoham et lapides impletionum ephodo et pectorali.

28. Et aroma, et oleum luminari et oleo unctionis et suffimento aromatum.

29. Omnis vir et mulier, quos sponte movit cor eorum ad adducendum omni operi, quod praeceperat JEHOVAH ad faciendum manu Moschis, adduxerunt filii Israelis spontaneum JEHOVAE.

30. Et dixit Moscheh ad filios Israelis, Videte, vocavit JEHOVAH nomine Bezaleelem filium Uri filii Churi tribui Jehudae.

31. Et implevit eum spiritu DEI in sapientia, in intelligentia, et in scientia, et in omni Opere,

32. Et ad excogitandum excogitationes ad faciendum in auro, et in argento, et in aere,

33. Et in sculptura lapidis ad implendum, et in sculptura ligni ad faciendum in omni opere excogitationis,

34. Et ad docendum dedit in cor ejus, illum et Aholiabum filium Achisamachi tribui Dan.

35. Implevit illos sapientia cordis ad faciendum omne opus artificis, et excogitatoris, et acupictoris, in hyacinthino, et in purpura, in coccineo dibapho, et in byssino, et textoris, facientium omne opus, et excogitantium excogitationes.

CONTENTA

In hoc capite in sensu interno agitur in summa de omnibus generibus boni et veri quae in Ecclesia et in caelo, ex quibus cultus Domini; haec sunt quae significantur per illa quae filii Israelis sponte contulerunt ad faciendum tabernaculum cum omnibus inibi, tum altare holocausti, ut et vestes Aharonis et filiorum ejus.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.