圣经文本

 

Exodus第34章

学习

   

1 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.

2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.

4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

19 Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.

22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.

35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9348

学习本章节

  
/10837  
  

9348. ‘Quia erit tibi in laqueum’: quod significet ex allectatione et 1 deceptione malorum, constat ex significatione ‘laquei’ cum de malis, quod sit allectatio et deceptio. Quod mala allectent et decipiant, est inde quia omnia mala scaturiunt ex amoribus sui et mundi, n. 9335, et amores sui et mundi connascuntur homini, et inde homo jucundum vitae suae a prima nativitate sentit, immo inde vitam habet; quapropter illi amores sicut latentes venae fluvii cogitationem et voluntatem hominis a Domino ad se, et a caelo ad mundum 2 , ita a veris et bonis fidei ad falsa et mala continue trahunt; ratiocinia ex fallaciis sensuum tunc imprimis valent, et quoque Verbi sensus litteralis perverse explicatus et applicatus;

[2] haec et illa sunt quae per laqueos, tendiculas, foveas, retia, funes, pedicas, tum quoque per fraudes et dolos, in Verbo in sensu spirituali intelliguntur, ut apud Esaiam,

Pavor et fovea et laqueus super te, habitator terrae, unde fiet, fugiens e voce pavoris cadet in foveam, et ascendens e fovea capietur laqueo; nam cataractae 3 ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae, Esai. 24:17-19:

et apud Jeremiam,

Timor, fovea, et laqueus super te, habitator Moabi; qui effugerit timorem incidet 4 in foveam, et qui ascendit e fovea capietur laqueo, 48:43, 44;

‘pavor et timor’ est turba et commotio animi cum haeret inter mala et bona, et inde inter falsa et vera, ‘fovea’ est falsum inductum per ratiocinia ex fallaciis sensuum ad favendum jucundis amorum sua et mundi, ‘laqueus’ est allectatio et deceptio mali inde:

[3] apud 5 Esaiam, Ibunt et impingent retro, et frangentur, et illaqueabuntur, et capientur, 28:13;

‘impingere retro’ pro avertere se a bono et vero, ‘frangi’ pro dissipare vera et bona, ‘illaqueari’ pro allectari a malis amorum sui et mundi, ‘capi’ pro auferri ab illis:

[4] apud Ezechielem,

Mater principum Israelis leaena; unus ex catulis illius didicit rapere rapinam, homines devoravit; audiverunt de eo gentes, quarum in fovea captus est, et deduxerunt eum hamis in terram Aegypti: postea stupravit viduas, et urbes devastavit; desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus ejus; ideo insidiatae sunt illi gentes circumcirca ex provinciis, et expanderunt super eum rete suum; in fovea earum captus est; posuerunt eum in cavea cum hamis, et deduxerunt eum ad regem Babelis in retibus, ut non audiretur vox ejus amplius in montibus Israelis, 19 [2-] 4, 7-9; hic profanatio veri successiva per allectamenta falsorum ex malis describitur; ‘mater principum Israelis’ est Ecclesia ubi primaria vera; quod ‘mater’ sit Ecclesia, videatur n. 289, 2691, 2717, 4257, 6 5581, 8897, et ‘principes Israelis’ primaria vera, n. 1482, 2089, 5044; ‘leaena’ est falsum ex malo pervertens vera Ecclesiae, ‘catulus leonis’ est malum in sua potentia, n. 6367, ‘rapere rapinam et devorare homines’ est destruere vera et bona, ‘homo’ enim est bonum Ecclesiae, n. 4287, 7424, 7523, ‘gentes’ sunt mala, n. 1259, 1260, 1849, 2588 fin. , 4444, 7 6306, ‘fovea in qua captus a gentibus’ est falsum mali, n. 4728, 4744, 5038, 9086, ‘terra Aegypti in quam hamis deductus’ est scientificum per quod falsum, n. 9340, ‘stuprare viduas’ est pervertere bona quae desiderant verum; quod ‘stuprare’ sit pervertere, n. 2466, 2729, 4865, 8904, et ‘viduae’ bona quae desiderant verum, n. 9198, 9200; ‘devastare urbes’ est destruere doctrinalia veri Ecclesiae, n. 402, 2268, 8 2449, 2943, 3216, 4478, 4492, 4493, ‘desolare terram et plenitudinem ejus’ est destruere omnia Ecclesiae, n. 9325, ‘vox rugitus leonis’ est falsum, ‘expandere super eum rete’ est allectare per jucunda amorum terrestrium et per ratiocinia inde, ‘deducere ad regem Babelis’ est profanatio veri, n. 1:1182, 1283, 1295, 1304, 1307, 1308, 1321, 1322, 1326 9 .

[5] Quod talia non eveniant quando homo non se et mundum super omnia amat, describitur ita apud Amos, Num rugiet leo in silva si rapina illi non? num cadet avis super laqueum terrae si tendicula illi non? num ascendet laqueus de terra si capiendo non ceperit? 3:4, 5.

[6] Quod ‘laqueus’ in spirituali sensu sit allectatio et deceptio per jucunda amorum sui et mundi, ita allectatio et deceptio malorum, et hoc per ratiocinia ex fallaciis sensuum quae favent illis jucundis, patet unicuivis, nam illaqueationes et captiones non aliunde sunt; diabolica turba nec aliud aggreditur apud hominem quam illos ejus amores quos jucundat omni modo, usque dum capitur; et cum captus est, ratiocinatur homo ex falsis contra vera et ex malis contra bona; et tunc non contentus est eo sed etiam jucundum captat in illaqueando et allectando alios ad falsa et mala; quod quoque hoc jucundum captet, est quia tunc unus ex turba diabolica est.

[7] Quia ‘laqueus’, ‘tendicula’, ‘rete’ significant talia, etiam significant destructionem vitae spiritualis, et sic perditionem, nam jucunda illorum amorum sunt quae destruunt et quae perdunt, quoniam ex illis amoribus, ut supra dictum est, scaturiunt omnia mala; ex amore enim sui scaturit contemptus aliorum prae se, dein subsannatio et vituperatio eorum, postea inimicitia si non favent, tandem jucundum odii, jucundum vindictae, ita jucundum saevitiae, immo crudelitatis; ille amor in altera vita ascendit eo usque ut nisi Dominus faveat et det illis dominium super alios, Ipsum non modo contemnant sed etiam subsannent Verbum quod de Ipso, et tandem ex odio et vindicta contra Ipsum agunt, et quantum non possunt contra Ipsum, exercent talia cum saevitia et crudelitate contra omnes profitentes Ipsum; inde patet unde scaturit quod diabolica turba talis sit, quod nempe ex amore sui; quapropter 10 laqueus' sicut significat jucundum amoris sui et mundi, etiam 11 significat destructionem vitae spiritualis et perditionem; nam omne fidei et amoris in Dominum, et omne amoris erga proximum 12 , per jucundum amoris sui et mundi, ubi dominatur, destruuntur 13 , videantur citata n. 9335.

[8] Quod illi amores sint origines omnium malorum, et quod infernum sit ex illis et in illis amoribus, quodque illi amores sint ignes ibi, hodie in orbe ignotum est; cum tamen notum potuisset esse ex eo quod illi amores oppositi sint amori erga 14 proximum et amori in Deum, et quod oppositi 15 humiliationi cordis, et quod ex illis solis omnis contemptus, omne odium, omnis vindicta, et omnis saevitia ac 16 crudelitas, existat, quod quisque scire potest qui expendit.

[9] Quod itaque ‘laqueus’ destructionem vitae spiritualis et perditionem significet, patet a sequentibus his locis:

apud Davidem,

Jehovah pluet super impios laqueos, ignem, et sulfur, Ps. 11:6;

‘ignis et sulfur’ sunt mala amoris sui et mundi; quod ‘ignis’ id sit, videatur n. 1297, 1861, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324, 7575, 17 9144, et quod ‘sulfur’, n. 2446; inde patet quid ‘laquei’:

apud Lucam, Ut subitus super vobis stet dies ‘ille’, nam sicut laqueus veniet super omnes qui sedent super facie totius terrae, 21:34, 35;

agitur ibi de ultimo tempore Ecclesiae, quando nulla 18 fides quia nulla charitas, quoniam 19 amores sui et mundi regnaturi; inde perditio 20 , quae est ‘laqueus’:

apud Jeremiam,

Inveniuntur in populo Meo impii, speculantur sicut tendunt aucupes, constituunt perdentem ut homines capiant, 5:26:

apud Davidem,

Laqueos tendunt quaerentes animam meam, et quaerentes malum meum; loquuntur perditiones, et 21 dolos toto die meditantur, Ps. 38:13 22 [KJV Ps. 38:12]:

apud eundem,

Custodi me a manibus tendiculae, posuerunt mihi, et laqueis operantium iniquitatem; cadant in retia illius 23 , impii una, ego donec transeam, Ps. 141:9, 10:

apud Esaiam,

Erit in sanctuarium, licet in lapidem impulsus, et in petram offendiculi, duabus domibus Israelis, in laqueum et in tendiculam habitatori Hierosolymae; impingent inter illos multi, et cadent, et confringentur, et illaqueabuntur et capientur, 8:14, 15;

agitur ibi de Domino; ‘ 24 lapis impulsus et petra offendiculi’ pro scandalizatione, ‘laqueus et tendicula’ pro perditione, nempe illorum qui oppugnant et destruere conantur vera et bona fidei in Dominum per falsa faventia amoribus sui et mundi; omnes enim superbi non modo scandalizantur sed etiam ‘illaqueantur’ per id quod Divinum apparuerit in forma humana, et tunc non in regia majestate sed in specie contempta. Ex his nunc patet quod per ‘erit in laqueum’ significetur allectatio et deceptio malorum, et inde perditio, ut quoque alibi apud Moschen, Ne pangas foedus cum habitatore terrae supra quam venturus, ne fiat in laqueum in medio tui, Exod. 25 34:12:

apud eundem,

Non servies diis illorum, laqueus namque hoc tibi, Deut. 7:16:

26 apud eundem,

Cave tibi ne forte illaqueeris post gentes, 27 et ne forte quaeras deos eorum, Deut. 12:30;

‘gentes’ sunt mala et inde falsa.

脚注:

1. The Manuscript deletes et, and inserts ac in the Manuscript, et ex, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

2. The Manuscript inserts trahunt.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. quae leaena est est Ecclesia pervertens vera, catulus rapiens rapinam et stuprans viduas sunt falsa destruentia, gentes sunt mala allectantia et capientia, retia ethamisunt jucunda amorum terrestrium, fovea est falsum per ratiocinia ex illis, terra Aegypti ad quam deductus est scientificum ex quo ratiocinatio, deductio in retibus ad regem Babelis, est prophanatio veri

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. The Manuscript deletes etiam, and inserts et quoque.

12. erga proximum et amoris in Dominum, quae faciunt vitam spiritualem apud hominem

13. destruitur, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

14. in

15. The Manuscript inserts sint.

16. The Manuscript inserts omnis.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The Manuscript inserts amplius.

19. quia

20. dicitur laqueus, qui est perditio

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. illi, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

24. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. The Manuscript inserts et.

27. The Manuscript inserts postquam perditae fuerint coram te, .

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.