圣经文本

 

Exodus第34章

学习

   

1 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.

2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.

4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

19 Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.

22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.

35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2722

学习本章节

  
/10837  
  

2722. ‘Plantavit lucum in Beersheba’: quod significet doctrinam inde cum ejus cognitionibus et ejus quali, constat a significatione ‘luci’, et a significatione ‘Beersheba’. Quod ‘lucos’ attinet, in Antiqua Ecclesia fiebat cultus sanctus super montibus et in lucis; super montibus quia ‘montes’ significabant caelestia cultus, et in lucis quia ‘luci’ significabant spiritualia ejus; quamdiu Ecclesia illa, nempe Antiqua, in sua simplicitate fuit, tunc cultus eorum super montibus et in lucis sanctus erat, ex causa quia caelestia quae sunt amoris et charitatis, per illa quae alta et excelsa erant ut sunt montes et colles, repraesentabantur, et spiritualia quae inde, per fructifera et frondosa ut sunt horti et luci: sed postquam repraesentativa et significativa coeperunt fieri idololatrica, per id quod colerent externa absque internis, cultus ille sanctas factus est profanus; et ideo interdictum quod cultum haberent super montibus et in lucis:

[2] quod Antiqui cultum sanctum habuerint super montibus, constare potest ex cap. xii Gen. de Abramo, Transtulit inde in montem ab oriente Betheli, et tetendit tentorium, Bethel a mari, et Ai ab oriente, et aedificavit ibi altare; et invocavit nomen Jehovae, vers. 8;

n. 1449-1455; et ex significatione ‘montis’ quod sit caeleste amoris, n. 795, 796, 1430; quod etiam cultum sanctum habuerint in lucis, constat ex illis quae in hoc versu, ‘Plantavit Abraham lucum in Beersheba, et invocavit ibi nomen Dei aeternitatis’, tum a significatione ‘horti’ quod sit intelligentia, n. 100, 108, 1588, et ‘arborum’ quod sint perceptiones, n. 103, 2163: quod interdictum, constat ex his quae sequuntur;

apud Mosen,

Non plantabis tibi lucum omnis arboris juxta altare Jehovae Dei tui, quod facies tibi; et non eriges tibi statuam, quae odit Jehovah Deus tuus, Deut. 16:21, 22:

apud eundum, Altaria gentium destruetis, statuas eorum confringetis, et lucos eorum diruetis, Exod. 34:13;

Et quod lucos igne comburerent, Deut. 12:3;

[3] et quia Judaei et Israelitae, apud quos ritus Antiquae Ecclesiae repraesentativus introductus est, solum in externis fuerunt, nec nisi quam idololatrae corde, quid internum, et quid vita post mortem, tum quod Messiae regnum esset caeleste, nescientes ac scire non volentes, quoties in libero fuerunt, cultum profanum habebant super montibus et collibus, ut et in lucis et silvis, tum quoque loco montium et collium sibi excelsa fecerunt, et loco lucorum sculptilia luci, ut constare potest a pluribus locis in Verbo, ut in libro Judicum, Filii Israelis servierunt Baalibus et lucis, 3:7: in libro Regum, Israel fecit lucos, ad irritandum Jehovam, 1 Reg. 14:15: et alibi, Jehudah aedificavit sibi excelsa, et statuas, et lucos, super omni colle alto, et sub omni arbore frondosa, 2 Reg. 14:23:

alibi, Israel aedificavit sibi excelsa in omnibus urbibus, et statuerunt statuas et lucos super omni colle alto, et sub omni arbore frondosa, 2 Reg. 17:9, 10: et alibi, Menasheh rex Jehudae erexit altaria Baali, et fecit lucum, sicut fecerat Ahab rex Israelis, ... et posuit sculptile luci, quod fecerat, in domo Dei, 2 Reg. 21:3, 7;

ex quo, quod etiam sculptilia luci sibi fecerint, patet; quae quod destructa sint a Joshia rege, ibidem, Joshiah fecit educi de templo Jehovae omnia vasa facta Baali et luco, et soli et lunae, et omni exercitui caelorum, et combussit ea extra Hierosolymam, ... et domos quas mulieres texuerunt ibi luco.... etiam succidit lucos, quos fecerat Salomo, ... tum quoque lucum in Bethel, quem fecerat Jeroboam, 2 Reg. 23:4, 6, 7, 14, 15; praeter quod a 1 Hizkia rege 2 talia diruta 3 sint, ibidem, Hizkiah rex Jehudae removit excelsa, et fregit statuas, et excidit lucum, et confregit serpentem aeris, quem fecerat Moses, 2 Reg. 18:4;

[4] quod serpens aeris sanctus fuerit tempore Mosis, constat 4 , at cum externum coleretur, profanus factus est, et 5 confractus, ex simili causa ac interdictus cultus super montibus et in lucis: haec adhuc constant apud Prophetas;

apud Esaiam,

Incalescentes diis sub omni arbore frondosa; mactantes natos in fluviis sub prominentiis petrarum; etiam fluviis effudisti libamen, obtulisti munus, ... super monte alto et elato posuisti habitaculum tuum, et ibi obtulisti ad sacrificandum sacrificium, 57:5-7:

apud eundem,

In die illo aspiciet homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis videbunt; et non aspiciet ad altaria opus manuum ejus, et quod fecerunt digiti ejus non videbit, et lucos et statuas solares, 17:7, 8:

apud Micham, Exscindam sculptilia tua, et statuas tuas e medio tui, et non incurvabis te amplius operi manuum tuarum: et evellam lucos tuos e medio tui, et perdam urbes tuas, 5:12, 13:

apud Ezechielem,

Ut sint confossi in medio idolorum eorum, circum altaria eorum ad omnem collem excelsum, in omnibus capitibus montium, et sub omni arbore frondosa, et sub omni quercu implexa, locum quo dederunt odorem quietis omnibus idolis suis, 6:13.

[5] Exinde nunc patet e qua origine cultus idololatricus, nempe quod objecta repraesentantia et significantia colerentur; antiquissimi qui ante diluvium, in omnibus et singulis, sicut in montibus, in collibus, in campis, in vallibus, in hortis, lucis, silvis, in fluviis et aquis, in agris et sementibus, in arboribus omnis generis, in 6 animalibus etiam omnis generis, in luminaribus caeli, aliquid repraesentativum et significativum regni Domini videbant, sed nusquam haerebant oculis, minus mentibus, in objectis, sed erant illis media cogitandi de caelestibus et spiritualibus quae in regno Domini; et hoc usque adeo ut prorsus nihil esset in universa natura quod non illis inserviret pro mediis; in se etiam ita est quod omnia et singula in natura repraesentent, quod hodie est arcanum, et vix ab aliquo creditur: sed postquam caeleste, quod est amoris in Dominum, ‘apud hominem’ periit, tunc non amplius genus humanum in illo statu fuit quod nempe ab objectis ut mediis videret caelestia et spiritualia regni Domini;

[6] sed usque antiqui post diluvium a traditionibus et quorundam collectaneis sciebant quod illa significarentur; et quia significabant, etiam sancta habebant; inde cultus repraesentativus Ecclesiae Antiquae, quae Ecclesia quia spiritualis, non erat in perceptione quod ita esset, sed in cognitione, nam erat in obscuro respective, n. 2715, usque tamen non colebat externa, sed per externa recordati sunt internorum, et inde cum in repraesentativis et significativis illis erant, in sancto cultus erant; potuerunt etiam, quia in spirituali amore erant, hoc est, in charitate, quam essentialem cultus fecerunt, quare sanctum a Domino in cultum eorum influere potuit: at vero cum status humani generis ita mutatus est et perversus factus, ut se removerent a bono charitatis, ita nec amplius crederent dari regnum caeleste, aut vitam post mortem, sed quod in simili statu essent cum animalibus, praeterquam solum quod cogitarent, sicut etiam hodie, tunc cultus sanctus repraesentativus versus est in idololatricum, et colebantur externa; inde apud plures gentiles illo tempore, etiam apud Judaeos et Israelitas cultus erat non repraesentativus, sed repraesentativorum et significativorum, hoc est, externorum absque internis.

[7] Quod ‘lucos’ in specie attinet, erant illi apud antiquos variae significationis, et quidem secundum species arborum quae ibi; ‘luci ubi oleae’ significabant caelestia cultus; ‘luci ubi vites’ significabant spiritualia ejus, ‘luci autem ubi ficus, ubi cedri, ubi abietes, ubi populi, ubi quercus’ varia quae caelestium et spiritualium erant; heic 7 lucus seu arboretum simpliciter nominatur, et significat illa quae sunt rationalium quae adjuncta doctrinae et ejus cognitionibus; ‘arbores’ enim in genere significant perceptiones, n. 103, 2163, sed cum praedicantur de Ecclesia spirituali, significant cognitiones, ex causa quia spiritualis Ecclesiae homini non aliae perceptiones sunt quam quae per cognitiones e doctrina aut Verbo; hae enim fiunt fidei ejus, ita conscientiae e qua perceptio.

脚注:

1. The Manuscript inserts prius.

2. The Manuscript inserts Judae.

3. The Manuscript has destructa.

4. The Manuscript has a space here, apparently for insertion of a reference, but there is no other reference in the Word to this worship, nor in previous nos. of AC.

5. The Manuscript inserts ideo.

6. The Manuscript has inque.

7. heic, an old form of hic ( = here), probably shows that it is adverbial, not demonstrative.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.