圣经文本

 

Exodus第34章

学习

   

1 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.

2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.

4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

19 Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.

22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.

35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2342

学习本章节

  
/10837  
  

2342. ‘Et azyma coxit’: quod significet purificationem, constat a significatione ‘azymi seu infermentati’. ‘Panis’ in Verbo significat in genere omnem cibum caelestem et spiritualem, ita in genere omnia caelestia et spiritualia, videatur n. 276, 680, 1798, 2165, 2177; quae ut essent absque impuris et profanis, repraesentabatur per ‘panem azymum’; ‘fermentum’ enim significat malum et falsum, ex quibus impura et profana redduntur caelestia et spiritualia; ob hanc repraesentationem mandatum est illis qui ab Ecclesia repraesentativa erant, quod in sacrificiis non offerrent alium panem, seu minham, quam infermentatam seu animam, ut constat apud Mosen,

Omnis minha, quam afferetis Jehovae, non conficietur fermentata, Lev. 2:11:

apud eundem,

Non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei, Exod. 23:18; 34:25.

[2] Ac ideo quoque mandatum quod diebus septem Paschatis non ederent alium panem quam infermentatum seu 1 animum, de quo ita apud Mosen,

Septem diebus azyma comedetis, etiam in die primo cessare facietis fermentum e domibus vestris, quia quisque comedens fermentatum, exscindetur anima ea ex Israele, a die primo usque ad septimum.... In primo, in die quarto decimo mensis in vespera comedetis azyma, usque ad diem primum et vigesimum mensis in vespera: septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris, quia quisquis comedens fermentatum, et exscindetur anima ea e coetu Israelis, in peregrino, et indigena terrae, Exod. 12:15, 18-20; praeter alibi, ut Exod. 13:6, 7; 23:15; 34:18; Deut. 16:3, 4;

inde Pascha est dictum festum azymorum, Lev. 23:6, Num. 28:16, 17; Matth. 26:17; Luc. 22:1, 7.

[3] Quod Pascha repraesentaret glorificationem Domini, et sic conjunctionem Divini cum humano genere, alibi, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; et quia conjunctio Domini cum humano genere fit per amorem et charitatem, ac inde fidem, caelestia et spiritualia illa 2 repraesentabantur per ‘panem azymum’, quem diebus Paschatis comederent, quae ideo ne contaminarentur ullo profano, tam severe interdictum fuit fermentatum ut qui illud comederent, exscinderentur; qui enim caelestia et spiritualia profanant, non possunt non perire: quisque videre potest quod absque hoc arcano, nusquam hoc ceremoniale cum tam severa injuncta poena latum esset:

[4] omnia quae in Ecclesia illa mandata fuerunt, arcanum repraesentabant, immo ipsa coctio; sicut singula illa quae fecerunt filii Israelis, cum exirent Aegypto, 3 nempe quod Comederent nocte illa... carnem assam igne, et azyma super amaroribus, ... non comederent crudum, nec coctum aquis caput super crura; ... quod non relinquerent de eo usque ad mane, residuum igne comburerent, Exod. 12:8-10;

singula haec repraesentabant, nempe quod ‘nocte comederent’, quod ‘carnem assam igne’, ‘azyma super amaroribus’, ‘caput super crura’, ‘non crudum’, ‘non coctum aquis’, quod ‘non relinquerent ad mane’, et 4 quod ‘residuum igne comburerent’; sed arcana illa nusquam patent nisi detecta per sensum internum; inde quod omnia Divina sint, solum constare potest.

[5] Similiter rituale cum naziraeo, Quod sacerdos acciperet armum coctum de ariete, et placentam azymam unam e canistro, et laganum azymum unum, et daret super volas naziraei, postquam totonderit naziraeatum ejus, Num. 6:19;

qui nescit quod ‘naziraeus’ repraesentaret ipsum caelestem hominem, nescit quoque quod omnia et singula illa involvant caelestia, ita arcana, quae non apparent in littera, nempe ‘armus coctus de ariete’, ‘placenta azyma’, ‘laganum azymum’, ‘tonsio capillorum’; inde constare potest qualem opinionem possunt capere de Verbo illi qui non credunt sensum internum dari, nam absque interno sunt singula nullius momenti; at remoto ceremoniali seu rituali, fit ibi omne Divinum et sanctum; ita quoque se habet cum reliquis, ac ita cum ‘azymo’, quod sit sanctum amoris, seu sanctum sanctorum, ut quoque vocatur apud Mosen,

Azyma residua, ab Aharone et filiis ejus comedentur in loco sanctitatis, ... quia sanctum sanctorum illa, Lev. 6:9, 10.

‘Panis azymus’ itaque est amor purus, et ‘coctio azymi’ purificatio.

脚注:

1. The Manuscript has aut.

2. The Manuscript has caelestia illa et spiritualia.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript has at.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.