圣经文本

 

Exodus第34章

学习

   

1 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.

2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.

4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

19 Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.

22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.

35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10684

学习本章节

  
/10837  
  

10684. Vers. 28-finem. Et fuit ibi cum Jehovah quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non edit et aquam non bibit; et scripsit super tabulis verba foederis, decem verba. Et fuit in descendendo Moscheh de monte Sinai, et duae tabulae testimonii in manu Moschis in descendendo illo de monte, et Moscheh non novit quod coruscaret cutis facierum ejus in loquendo illo cum 1 Ipso. Et vidit Aharon et omnes filii Israelis Moschen, et ecce coruscavit cutis facierum ejus, et timebant ab accedere ad illum. Et vocavit ad illos Moscheh, et reversi sunt ad illum Aharon, et omnes 2 principes in coetu, et locutus Moscheh ad illos. Et postea accesserunt omnes filii Israelis, et praecepit illis omnia quae locutus Jehovah cum illo in monte Sinai. Et absolvit Moscheh a loquendo cum illis, et dedit super facies suas velamen. Et in intrando Mosche coram Jehovah ad loquendum cum Ipso, removit velamen usque ad exire illum; et exivit et locutus ad filios Israelis id quod praeceptum est. Et viderunt filii Israelis facies Moschis, quod coruscaret cutis facierum Moschis, et reduxit Moscheh velamen super facies suas usque ad intrare illum ad loquendum cum Ipso. ‘Et fuit cum Jehovah quadraginta dies et quadraginta noctes’ significat tentationes antequam internum Ecclesiae, cultus, et Verbi datur: ‘panem non edit et aquam non bibit’ significat interea non appropriationem boni amoris et veri fidei: ‘et scripsit super tabulis verba foederis’ significat Verbum, per quod conjunctio caeli cum homine: ‘decem verba’ significat omnia vera Divina inibi: ‘et fuit in descendendo Mosche de monte Sinai’ significat influxum interni in externum Verbi, Ecclesiae, et cultus: ‘et duae tabulae testimonii in manu Moschis’ significat repraesentativum Verbi: ‘et Moscheh non novit quod coruscaret cutis facierum ejus in loquendo illo cum Ipso’ significat internum Verbi in externo ejus elucens absque quod externum percipiat: ‘et vidit Aharon et omnes filii Israelis Moschen’ significat apperceptionem illorum qui in externis Ecclesiae, cultus, et Verbi absque internis: ‘et ecce coruscavit cutis facierum ejus’ significat quod internum eluceat per externum: ‘et timebant ab accedere ad illum’ significat quod non sustinerent externum Ecclesiae, cultus, et Verbi, cum tale: ‘et vocavit ad illos Moscheh’ significat accessionem illius gentis ad externum: ‘et reversi sunt ad illum Aharon et omnes principes in coetu’ significat praecipuos qui in externis absque internis, et usque repraesentarent interna: ‘et locutus Moscheh ad illos’ significat instructionem: ‘et postea accesserunt omnes filii Israelis’ significat omnes qui in externis absque internis, et usque repraesentarent interna: ‘et praecepit illis omnia quae locutus Jehovah cum illo in monte Sinai’ significat mandatum de 3 primariis veris quae repraesentanda revelata e caelo: ‘et absolvit Moscheh a loquendo cum illis’ significat post informationem de primariis veris quae in externis repraesentanda: ‘et dedit super facies suas velamen’ significat quod internum Ecclesiae, cultus, et Verbi non apparuerit genti Israeliticae, sed modo externum absque interno: ‘et in intrando Mosche coram Jehovah ad loquendum cum Ipso’ significat statum externi cum influeret internum a Domino et reciperet informationem: ‘removit velamen usque ad exire illum’ significat statum illustrationis tunc: ‘et exivit, et locutus ad filios Israelis id quod praeceptum est’ significat communicationem cum illis qui in externis absque interno sunt, de illis de quibus per internum informatus: ‘et viderunt filii Israelis facies Moschis, quod coruscaret cutis facierum Moschis’ significat quod gens Israelitica quidem agnosceret in Verbo dari internum, sed non 4 velit scire quale id: ‘et reduxit Moscheh velamen super facies suas’ significat quod ideo interna illis occluderentur: ‘usque ad intrare illum ad loquendum cum Ipso’ significat utcumque informentur.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. velint, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.