圣经文本

 

Exodus第34章

学习

   

1 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.

2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.

4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

19 Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.

22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.

35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10618

学习本章节

  
/10837  
  

10618. ‘Longanimis ad iras’: quod significet Divinam Clementiam, constat ex significatione ‘longanimis ad iras’ cum de Jehovah, quod sit quod diu sustineat mala hominis, ‘longanimis’ enim est diu sustinere et ferre, et ‘irae’ sunt mala apud hominem; quod irae cum dicuntur de Jehovah, sint mala apud hominem, est quia malum irascitur, et nusquam bonum, et malum est apud hominem, et nusquam apud Dominum, Dominus enim est ipsum Bonum; sed usque tribuitur Domino, quia ita apparet homini cum non obtinet quod cupit, et cum propter malum punitur; quia nunc ‘longanimis ad iras’ cum de Jehovah, est diu sustinere mala apud hominem, inde sequitur quod per illud significetur Divina Clementia.

[2] Quod iram attinet, porro sciendum est quod malum irascatur, et nusquam bonum, irasci enim est velle alterius malum, hoc bonum nequit, nam bonum est velle alterius bonum; omne malum in se habet inimicitiam, odium, vindictam, et saevitiam; in his et ex his malum habet suum jucundum; et praeterea malum odit bonum, quia hoc ejus jucundis est oppositum; inde cum malum non potest laedere bonum, laedere bonum semper in conatu mali est, tunc primum indignatur, 1 postea irascitur; sive dicas malum sive hominem malum, idem est, nam malum est in homine ut in suo subjecto; et quia malum tale est contra bonum, ideo tale est contra Divinum, nam omne bonum est Divinum apud hominem, 2 quia est a Divino; inde 3 est quod homo malus semper irascatur contra 4 Divinum, tametsi aliter in externis coram hominibus 5 loquitur; 6 quod aliter 7 loquatur, est vel ex hypocrisi vel ex eo quod 8 velit ut Divinum faveat ei in omnibus, dando 9 quodcumque lubet, usque 10 ut etiam propter se vindicet seu 11 ulciscatur omnes contra quos odium habet; sed ut primum videt quod hoc non fiat, et magis si ipse propter 12 malum suum punitur, tunc irascitur contra Deum, usque ut neget illum, et quoque corde blasphemet; quod ita sit, manifestatur clare in altera vita, ibi enim homo secundum interiora sua agit, et non secundum exteriora, sicut in mundo; et ibi poena suo malo adhaeret, et quasi inhaeret. Videantur quae 13 prius ostensa sunt, ut quod ira sit malum, n. 6358, 6359, quod ira et malum tribuantur 14 Deo, cum tamen sit apud hominem, et quod a 14 Deo nihil mali, in locis citatis n. 9306, 10431, et quod malum secum habeat poenam, n. 1857, 8214, 8223, 8226, 15 9048.

脚注:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript places this before est Divinum.

3. The Manuscript inserts quoque.

4. Deum, inde negat Ipsum

5. faciet

6. The Manuscript inserts causa.

7. in externis faciat

8. credat Deum favere sibi

9. The Manuscript inserts ei.

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. The Manuscript inserts de his.

14. Domino

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.