圣经文本

 

Exodus第34章

学习

   

1 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.

2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.

4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

19 Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.

22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.

35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10609

学习本章节

  
/10837  
  

10609. ‘Etiam grex et armentum 1 nec pascent e regione montis hujus’: quod significet quod nec 2 instrui possent de bono interiore et exteriore Ecclesiae, cultus, et Verbi, constat ex significatione ‘gregis’ quod sit bonum interius, et ex significatione ‘armenti’ quod sit bonum exterius, de quibus n. 5913, 6048, 8937, ex significatione ‘pascere’ quod sit instrui, de qua n. 5201, 6277, et ex significatione ‘montis’, hic montis Chorebi, quod sit externum Ecclesiae, cultus, et Verbi, de qua n. 10543; inde patet quod per illa verba significetur quod gens illa nec instrui posset de bono interiore et exteriore Ecclesiae, cultus, et Verbi, quoniam extra externum 3 illud erant, et non aliquo modo intra; 3 quod non instrui de illo potuerint, erat quia in amoribus sui et mundi fuerunt, et qui in illis amoribus sunt nusquam scire possunt quid bonum caeleste et spirituale, ita quid bonum Ecclesiae, nam hoc bonum est spirituale et caeleste, quia Divinum; si bonum illud describeretur illis, prorsus non caperent, quoniam clausum apud illos est internum, ubi perceptio illius boni.

[2] 4 Quod talia significentur per quod grex et armentum non pascent e regione montis, videri potest alienum illis qui animum in sensu historico Verbi solum tenent, et non ultra cogitant, quod aliquid apud ipsam gentem significent; nec sciunt illi qui non sensum internum Verbi norunt, in quo ‘grex et armentum’ non significant gregem et armentum, sed bonum interius et exterius apud hominem; quid enim Verbum, quod Divinum 5 , commune habet cum grege et armento, seu cum 6 bestia? sed cum hominibus, eorum cultu, amore, et fide, ita cum talibus quae faciunt Ecclesiam apud illos, in eo est Verbum Divinum.

[3] Quod ‘grex et armentum’ talia significent, et non gregem et armentum, constat ex locis 7 in Verbo ubi nominantur, ut apud Davidem,

Dominari fecisti Ipsum super opera manuum Tuarum, et omnia posuisti sub pedes Ipsius, 8 gregem et armenta omnia, et etiam bestias agrorum, Ps. 8:7, 8 [KJV 8:6, 7];

agitur ibi de Domino, ac de Ipsius potestate super omnia in caelo et in terra; et per ‘ 8 gregem et armenta’ significantur bona interiora et exteriora apud homines, ac per bestias affectiones 9 apud illos; quid alioquin foret describere potestatem Domini, quae Divina, super greges, armenta, et bestias ? quod ‘bestiae’ sint affectiones 9 apud hominem, videatur in locis citatis n. 9280:

[4] apud Joelem,

Propinquus dies Jehovae est, et sicut devastatio a Schaddai veniet; suspirat bestia, perplexae sunt catervae armenti, eo quod non pascuum illis, etiam catervae gregis desolatae sunt, 1:[15, ] 18; hic quoque ‘bestiae’ pro affectionibus 10 apud hominem, ‘catervae armenti et gregis’ pro bonis interioribus et exterioribus; agitur enim 11 ibi de Domini adventu, hic enim significatur per ‘diem Jehovae’, et de Ecclesia 12 tunc quod vastata, hoc est, quod non amplius tunc bonum amoris, nec bonum fidei, haec sunt quae significantur per ‘bestias, armenta, et greges’; quid alioquin foret, quod tunc suspiraret bestia, perplexae essent catervae armenti, et desolatae catervae gregis? quid hoc ad Ecclesiam? per ‘pascuum quod tunc non illis’ significatur quod non verum 13 quo instruantur':

[5] apud Jeremiam,

Pudor comedit laborem patrum nostrorum a pueritia nostra, greges eorum et armenta eorum, et filios eorum et filias eorum, 3:24;

etiam 14 hic per ‘greges et armenta’ significantur bona Ecclesiae, quae sunt bona amoris et fidei, interiora et exteriora:

[6] apud Esaiam,

Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah heredem montium Meorum; tunc erit Scharon in habitaculum gregis, et vallis Achoris in cubile armenti populo Meo, qui quaesiverunt Me, 65:[9, ] 10;

per ‘Jacobum’ et ‘Jehudam’ ibi non intelligitur populus Jacobi et Jehudae, sed Ecclesia caelestis externa et interna, per ‘Jacobum’ externa, 15 per ‘Jehudam’ interna; bonum internum illius Ecclesiae significatur 16 per ‘habitaculum gregis’ et externum per ‘cubile armenti’; ‘Scharon’ est internum ubi id bonum, et ‘vallis Achoris’ est externum; quod ‘Scharon’ sit internum Ecclesiae caelestis, constat ex locis ubi Scharon nominatur, ut apud Esai. 33:9 et 35:2; et quod ‘vallis Achoris’ sit externum illius Ecclesiae, apud Hoscheam 2:15:

apud Hoscheam,

Israel, Ephraim, et Jehudah cum gregibus suis et cum armentis suis ibunt ad quaerendum Jehovam, et non invenient, 5:[5, ] 6; ibi etiam ‘greges et armenta’ significant interiora et exteriora apud illos qui intelliguntur per ‘Israelem, Ephraimum, et Jehudam’; quid alioquin foret quod illi irent cum gregibus et armentis ad quaerendum Jehovam? 17

脚注:

1. subsistere, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. eorum erat

4. (in the margin) quod qui in amore sui sunt non instrui possint de bono coeli, quia hoc non possunt scire quid sit qui in malo

5. The Manuscript inserts est.

6. bestiis

7. The Manuscript places this after ubi.

8. greges, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

9. The Manuscript inserts boni.

10. The Manuscript inserts boni.

11. de adventu Domini, is

12. sunt

13. per quod bonum

14. ibi

15. The Manuscript inserts et.

16. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

17. The Manuscript inserts Quod gens Israelitica non instrui possent de bono interiori et exteriori Verbi, Ecclesiae et cultus, erat quia in amore sui et mundi fuerunt, et qui in illo sunt nusquam scire possunt quid bonum coeleste et spirituale, et si describitur, nec capiunt, clausum enim apud illos est internum, ubi perceptio illius boni.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.