圣经文本

 

Exodus第33章

学习

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam :

2 mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum,

3 et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es : ne forte disperdam te in via.

4 Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo.

5 Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus duræ cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.

6 Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb.

7 Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra.

8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.

9 Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,

10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.

11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.

12 Dixit autem Moyses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.

13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc.

14 Dixitque Dominus : Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.

15 Et ait Moyses : Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto.

16 In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ?

17 Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.

18 Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam.

19 Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.

20 Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet.

21 Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.

22 Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam :

23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris.

   

来自斯威登堡的著作

 

Vera Christiana Religio#135

学习本章节

  
/853  
  

135. SECUNDUM MEMORABILE: Quodam mane evigilatus a somno, apparuit mihi Sol Mundi spiritualis in suo jubare, et sub illo vidi Coelos distantes, sicut Tellus a suo Sole; et tunc e Coelis auditae sunt voces ineffabiles, quae simul collectae articulabantur in hoc effabile, quod unus Deus, qui Homo, sit, cujus habitaculum est in Sole illo; hoc articulatum decidit per Coelos medios ad Infimum, et ex hoc in Mundum spirituum, ubi eram; et appercepi, quod idea unius Dei, quae erat Angelis, secundum gradus delapsus verteretur in ideam trium Deorum; quod cum observabam ingressus sum loqui cum illis, qui tres Deos cogitabant, dicens, oh, quae enormitas, unde vobis illa; et respondebant, cogitamus tres ex idea perceptiva nostra de Deo Triuno, sed haec usque non cadit in os nostrum; cum loquimur, 1 nos semper dicimus pleno ore quod Deus unus sit; si in mentibus nostris alia est, sit, modo non defluat, et scindat unitatem Dei in ore; at usque tempore a tempore defluit, quia inest, et tunc si eloqueremur, dicturi essemus tres Deos, sed ab hoc cavemus, ne exponamur risui audientium:

[2] et tunc aperte ex cogitatione loquebantur, dicentes, nonne sunt tres Dii, quia sunt tres Personae Divinae, quarum unaquaevis est Deus; nec possumus aliter cogitare, quum Antistes Ecclesiae nostrae ex scrinio sanctorum suorum dogmatum, adscribit uni Creationem, alteri Redemptionem, et tertio Sanctificationem, et plus cum proprietates, cuivis suam, quas asserit incommunicabiles, illis attribuit, quae non modo sunt Creatio, Redemptio, et Sanctificatio, sed etiam Imputatio, Mediatio et Operatio; estne tunc unus qui creavit nos, et ille quoque imputat, alter qui redemit nos, et hic quoque mediat, et tertius qui imputationem mediatam operatur, et hic quoque sanctificat: quis non scit, quod Filius Dei a Deo Patre in Mundum missus sit, ut Genus humanum redimeret, et sic fieret Expiator, Mediator, Propitiator, et Intercessor, et quia hic unus est cum Filio Dei ab aeterno, suntne duae Personae a se distinctae; et quia hae duae in Coelo sunt, una sedens ad dextram alterius, eritne tertia Persona quae decreta in Coelo exsequetur in Mundo.

[3] His auditis, tacui, at mecum cogitavi, oh quae fatuitas, non sciunt quicquam quod in Verbo per Mediationem intelligitur: et tunc ex mandato Domini descenderunt tres Angeli e Coelo, et mihi associabantur, propter causam, ut ex interiore perceptione cum illis, qui in idea trium Deorum erant, loquerer, et in specie de Mediatione, Intercessione, Propitiatione, et Expiatione, quae ab illis tribuuntur Secundae Personae, seu Filio, sed non prius quam postquam Homo factus est, et Homo factus est post plura saecula a Creatione, quando quatuor illa salutis media nondum fuerunt, et sic Deus Pater non propitiatus, Genus humanum non expiatum, et non aliquis e Coelo est missus qui intercessit et mediavit;

[4] et tunc ex inspiratione illata loquutus sum cum illis, dicens, adeste quot possunt, et audite, quid in Verbo per Mediationem, Intercessionem, Expiationem, et Propitiationem, intelligitur; sunt illae quatuor Praedicationes gratiae unius Dei in Humano suo; Deus Pater nusquam potest adiri, nec Ipse potest ullum hominem adire, quia est Infinitus et in suo Esse quod est Jehovah, a Quo si adiret hominem, dissolveret illum, sicut ignis lignum, et redigit illud in favillam; hoc patet ab his, quod dixerit ad Mosen volentem videre Ipsum, quod nemo possit videre Ipsum et vivere, Exodus 33:20 et Dominus dicit, Quod Deum nemo viderit unquam, nisi Filius qui in sinu Patris est, Johannes 1:18; Matthaeus 11:27 tum, Quod nemo vocem Patris audiverit, nec speciem Ipsius viderit, Johannes 5:37 legitur quidem, quod Moses viderit Jehovam facie ad faciem, et loquutus cum Illo ore ad os, sed hoc factum est per Angelum, similiter apud Abrahamum et Guideonem. Nunc quia talis est Deus Pater in se, placuit Ipsi assumere Humanum, et in hoc admittere homines, et sic audire illos, et loqui cum illis; et hoc Humanum est quod vocatur Filius Dei, et Hoc est, quod mediat, intercedit, propitiat et expiat.

[5] Dicam itaque, quid illa quatuor Praedicata de Humano Dei Patris significant: MEDIATIO significat, quod Illud sit intermedium, per quod homo possit adire Deum Patrem, et Deus Pater hominem, et sic docere et ducere eum ut salvetur, quare Filius Dei, per quem intelligitur Humanum Dei Patris, vocatur Salvator, et in Mundo Jesus, hoc est, Salus. INTERCESSIO significat perpetuam Mediationem, nam ipse Amor cujus est Misericordia, clementia et gratia, perpetuo intercedit, hoc est, mediat, pro illis qui faciunt praecepta Ipsius, quos amat. EXPIATIO significat amotionem peccatorum, in quae homo rueret, si nudum Jehovam adiret. PROPITIATIO significat clementiae et gratiae operationem, ne homo per peccata in damnationem se inferat, similiter tutelam, ne sanctitatem prophanet; hoc significabat Propitiatorium super Arca in Tabernaculo.

[6] Notum est, quod Deus in Verbo per apparentias loquutus sit, ut quod irascatur, vindicet, tentet, puniat, conjiciat in infernum, damnet, imo quod malum faciat, cum tamen nemini irascitur, non vindicat, tentat, punit, conjicit in infernum, damnat; haec tam longe absunt a Deo, sicut Infernum a Coelo, et infinite plus, quare sunt loquutiones apparentiae; loquutiones apparentiae in alio sensu etiam sunt Expiatio, Propitiatio, Intercessio et Mediatio, per quas intelliguntur praedicationes accessus ad Deum, et gratiae a Deo, per Humanum suum: quae quia non intellectae sunt, diviserunt Deum in Tres, et super Tribus his omnem doctrinam Ecclesiae fundaverunt, et sic Verbum falsificarunt; inde est ABOMINATIO DESOLATIONIS, a Domino apud Danielem [11:31; 12:11], et porro apud Matthaeum 24:15, 2 praedicta. His dictis recessit Cohors spirituum a circum me, et animadverti, quod illi qui actualiter cogitabant tres Deos, spectarent versus Infernum, et qui unum Deum, in quo Divina Trinitas, et quod haec sit in Domino Deo Salvatore, versus Coelum, et his Sol Coeli, in quo Jehovah in suo Humano est, apparuit.

脚注:

1. Fortasse: nostrum, cum loquimur.
2. Prima editio: XXIV.

  
/853