圣经文本

 

Exodus第33章

学习

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam :

2 mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum,

3 et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es : ne forte disperdam te in via.

4 Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo.

5 Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus duræ cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.

6 Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb.

7 Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra.

8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.

9 Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,

10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.

11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.

12 Dixit autem Moyses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.

13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc.

14 Dixitque Dominus : Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.

15 Et ait Moyses : Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto.

16 In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ?

17 Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.

18 Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam.

19 Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.

20 Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet.

21 Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.

22 Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam :

23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10554

学习本章节

  
/10837  
  

10554. ‘Et locutus est Jehovah ad Moschen facies ad facies’: quod significet Divina in Verbo conjuncta, constat ex significatione ‘loqui facies ad facies’ quod sit conjungi, per ‘facies’ enim significantur interiora, et cum interiora se mutuo spectant et vident simile, tunc se conjungunt; hoc significatur per ‘loqui 1 facies ad facies’ cum de Jehovah 2 ad Moschen, per quem intelligitur Verbum, per ‘loqui’ enim significatur perceptio, et per ‘facies ad facies’ significatur mutuo, inde perceptio mutua unius in alterius, quae est conjunctio;

[2] hoc intelligitur de Verbo, quod tale sit, 3 quoniam Moscheh hic est Verbum; Verbum enim tale est in suo interno, et in suo externo; in interno omnia et singula conjuncta sunt, et quoque in externo, et quoque quae in interno sunt cum illis quae in externo per correspondentias; conjunctiones illae non describi possunt, et si describerentur, non capi possent aliqua idea cogitationis; sunt 4 caelestia et spiritualia, quae ibi sic inter se conjuncta sunt, et haec per correspondentias cum naturalibus et mundanis, quae sensum litterae 5 faciunt; quales conjunctiones sunt, sisti ad ideam aliquatenus potest per conjunctiones societatum angelicarum in 6 caelis, quae simul sumptae unum sunt, plane sicut membra, viscera, et organa apud hominem, quae tametsi varia sunt, et quodlibet eorum intus ex innumerabilibus variis 7 consistit, usque unum faciunt; tale etiam est Verbum quoad sua vera et bona; quod tale sit Verbum, prorsus nescit homo, sed sciunt angeli, hi enim 8 percipiunt nexum interiorum Verbi.

[3] Ex his constare potest quod per ‘locutus Jehovah ad Moschen facies ad facies’ significentur Divina in Verbo conjuncta. Quod aliud significetur 9 per ‘loqui facies ad facies’, 10 et aliud per ‘videre Jehovam facie ad faciem’, patet 11 in sequentibus hujus capitis, ubi Jehovah ad Moschen dicit, Non potes videre facies Meas, quia non videt Me homo et vivit, sed ponam te in fissura petrae, et obtegam volam Meam super te, usque dum pertransivero, et removebo volam Meam, et videbis posteriora Mea, et facies Meae non videbuntur, vers. 20, 22, 23; quod ‘Moscheh’ sit Verbum, videatur in locis citatis n. 10549, et quod ‘facies’ sint interiora, in locis citatis n. 9546, ac quod ‘loqui’ sit perceptio, in locis citatis n. 10290.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. et Moscheh

3. nam

4. enim

5. The Manuscript inserts Verbi.

6. coelo

7. consistunt

8. inde suam sapientiam hauriunt

9. The Manuscript inserts hic.

10. quam

11. The Manuscript deletes in, and inserts ex.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.