圣经文本

 

Exodus第31章

学习

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,

3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,

4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,

5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.

6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,

7 tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,

8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,

10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :

11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.

12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.

14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

15 Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.

16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum

17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.

18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

   

来自斯威登堡的著作

 

Vera Christiana Religio#156

学习本章节

  
/853  
  

156. VI. QUOD SPIRITUS HOMINIS SIT EJUS MENS, ET QUICQUID EX ILLO PROCEDIT. Per Spiritum hominis in concreto non aliud intelligitur quam Mens ejus, haec enim est quae vivit post mortem, et tunc vocatur spiritus, si bonus, Spiritus angelicus et postea angelus, si malus, Spiritus satanicus, et postea satanas. Mens cujusvis hominis est Internus ejus homo, qui actualiter est homo, et intus in Externo homine, qui facit corpus ejus, quare dum rejicitur corpus, quod fit per mortem, est in plena forma humana. Errant itaque, qui credunt quod Mens hominis modo sit in Capite; ibi solum est in principiis, ex quibus primum exit omne quod homo ex intellectu cogitat et ex voluntate agit; in corpore autem est in principiatis, formatis ad sentiendum et agendum; et quia intus adhaeret corporeis, infert illis sensum et motum, et quoque inspirat perceptionem, sicut corpus cogitet et agat ex se, sed quod hoc sit fallacia, omnis sapiens novit. Nunc quia spiritus hominis ex intellectu cogitat et ex voluntate agit, et corpus non ex se sed ex illo, sequitur quod per spiritum hominis intelligatur ejus intelligentia et amoris affectio, et quicquid ex illis procedit et operatur.

[2] Quod spiritus hominis talia quae mentis sunt, significet, constat ex multis locis in Verbo, quae dum modo adducuntur, a quovis videri potest, quod non aliud sit: 1 ex multis sint haec pauca, Bezaleel est 2 impletus spiritu sapientiae, 3 intelligentiae et scientiae, Exodus 31:3. Nebuchadnezar de Daniele, quod spiritus excellens, scientiae, intelligentiae et sapientiae esset in eo, Daniel 5:12. 4 Impletus est Jehoschua spiritu sapientiae, Deuteronomius 34:9. Facite vobis cor novum et spiritum novum, Ezechiel 18:31. Beati pauperes spiritu, quia talium est Regnum Coelorum, Matthaeus 5:3. Habito in contrito et humili spiritu, ad vivificandum spiritum humilium, Esaias 57:15. Sacrificia Dei spiritus infractus, Psalmus 51:19. 5 Dabo pallium laudis loco spiritus contracti, Esaias 61:3, praeter alibi; Quod spiritus significet talia quae Mentis perversae et iniquae sunt, constat ex his: Dixit prophetis stultis, qui abeunt post spiritum suum, Ezechiel 13:3. Concipite quisquilias, parite stipulam, quoad spiritum vestrum, ignis comedet vos, Esaias 33:11. Vir qui vagabundus spiritu, et mendacium effutit, Micham 2:11. 6 Generatio, cujus non constans cum Deo spiritus, Psalmus 78:8. Spiritus scortationum, Hoschea 5:4; 4:12. 7 Ut liquescat omne cor, et contrahatur omnis spiritus, Ezechiel 21:12. 8 Quod ascendit super spiritum vestrum, non fiet unquam, Ezechiel 20:32. 9 Modo non in spiritu ejus dolus, Psalmus 32:2. Spiritus Pharaonis turbatus est, Genesis 41:8, similiter Nebuchadnezaris, Daniel 2:3. Ex his et perpluribus aliis locis manifeste constat, quod spiritus significet mentem hominis, et talia quae Mentis sunt.

脚注:

1. Prima editio: sint.
2. Sic Errores Typographici.
3. Prima editio: spiritusapientiae.
4. Prima editio: Daniel 4:5.
5. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 51:17 apud Biblia Anglica.

6. Prima editio: Micham 2.
7. Prima editio: Sach.
8. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 21:7 apud Biblia Anglica.

9. Prima editio: XII.

  
/853