圣经文本

 

Exodus第31章

学习

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,

3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,

4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,

5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.

6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,

7 tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,

8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,

10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :

11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.

12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.

14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

15 Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.

16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum

17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.

18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10334

学习本章节

  
/10837  
  

10334. ‘Et in sculptura ligni ad faciendum in omni opere’: quod significet ad repraesentandum bonum quodcumque, constat ex significatione ‘sculpturae ligni’ quod sit repraesentativum boni; quod ‘lignum’ sit bonum, videatur n. 643, 2784, 2812, 3720, 8354, 1 9472; et ex significatione ‘omnis operis’ quod sit quodcumque. Bonum quodcumque dicitur, quia bonorum sunt plura genera et 2 species; est bonum caeleste et bonum spirituale; est bonum interius et exterius, exterius est naturale et sensuale; est bonum innocentiae, bonum amoris, bonum fidei; 3 bonum erit in omni vero ut sit verum; et quoque bonum apud hominem formatur per vera, inde bonum variatur, et fit multiplex, ac 4 ita multiplex ut nullus angelus, nullus spiritus, et nullus homo, sit in simili bono in quo alter; universum caelum in varietate quoad bonum consistit, per varietatem illam distinguitur unus ab altero, nam si idem bonum esset pluribus, nulla distinctio foret; sed varia illa bona ordinantur ita a Domino, ut simul unum bonum commune constituant; sciendum est quod Divinum Bonum sit unum, quia infinitum, n. 10261, sed variatur apud angelos, spiritus, et homines, quoad quale et quantum ex receptione in veris, nam vera qualificant bonum, hoc est, dant bono suum quale, ac vera sunt multiplicia.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. et in omni vero erit bonum

4. The Manuscript deletes ita, and inserts tum.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.