圣经文本

 

Exodus第31章

学习

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,

3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,

4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,

5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.

6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,

7 tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,

8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,

10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :

11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.

12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.

14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

15 Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.

16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum

17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.

18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10330

学习本章节

  
/10837  
  

10330. ‘Et implevi illum Spiritu Dei’: quod significet influxum ac illustrationem ex Divino Vero quod ex Divino Bono Domini, constat ex significatione ‘implere Spiritu Dei’ quod sit influxus et illustratio ex Divino Vero, ‘implere’ enim, cum de Jehovah, est influxus, et apud hominem illustratio; ac ‘Spiritus Dei’ est Divinum Verum quod ex Divino Bono Domini. Quod ‘implere’ cum de Jehovah seu Domino, sit influxus, et apud hominem illustratio, est quia influxus praedicatur de omni bono et de omni vero, quod e caelo a Domino; et quia influxus ille illustrat hominem, praedicatur illustratio de homine; quod Divinum illud Verum procedens a Divino Bono Domini sit Spiritus Dei, videatur n. 9818.

[2] Quoniam pauci sciunt quomodo se habet cum influxu Divini Veri, et cum illustratione inde apud hominem, licet hic aliqua de illis dicere: quod omne bonum amoris et verum fidei non sit ab homine, sed e caelo 1 a Divino ibi apud illum, notum est in Ecclesia, etiam quod in illustratione sint qui recipiunt illud; sed influxus et illustratio fit hoc modo; homo talis est ut quoad interiora sua, quae sunt cogitationis et voluntatis, possit deorsum spectare, ac possit sursum; deorsum spectare est extrorsum in mundum et ad semet, et sursum spectare est introrsum ad caelum et ad Deum; homo extrorsum spectat a semet, quod dicitur deorsum, quoniam cum a semet, spectat ad infernum, at homo introrsum spectat non a semet sed a Domino, hoc dicitur sursum, quia elevatur tunc quoad interiora sua, quae sunt voluntatis et intellectus a Domino ad caelum, ita ad 2 Dominum; etiam interiora actualiter elevantur, et tunc actualiter abducuntur a corpore et a mundo; hoc cum fit, interiora hominis actualiter in caelum, ac in lucem et calorem ejus, veniunt; inde ei influxus et illustratio; lux caeli illuminat intellectum, nam lux illa est Divinum Verum quod a Domino ut sole procedit, et calor caeli accendit voluntatem, nam calor ille est bonum amoris quod simul a Domino ut sole procedit; homo quia tunc est inter angelos, communicatur ei ab illis, hoc est, per illos a Domino intelligentia veri et affectio boni;

[3] communicatio illa est quae vocatur influxus et illustratio; sed sciendum quod influxus et illustratio 3 fiant secundum receptionis facultatem apud hominem, et receptionis facultas secundum amorem veri et boni; 4 quapropter qui in amore veri et boni sunt propter 5 verum et bonum ut fines, illi elevantur, at qui in amore 6 veri et boni sunt non propter verum et bonum sed propter semet et mundum, illi quia spectant jugiter et gravitant deorsum, non possunt elevari, ita non possunt recipere influxum Divinum e caelo, ac illustrari; intelligentia quae 7 apud hos apparet sicut intelligentia veri, est ex lumine fatuo, quod coram oculis eorum splendet ex confirmativis et inde persuasivis; sed sive falsum sit sive verum, similiter splendet; at splendor ille fit mera caligo cum influit lux e caelo; quod ita sit, ad vivum mihi ostensum est. Ex his constare potest unde est quod in mundo tot haereses 8 existant, quod nempe quia antesignani et duces spectaverunt ad semet, et gloriam suam pro fine habuerunt, ac tunc illa quae Domini ac caeli sunt pro mediis ad finem.

脚注:

1. The Manuscript inserts, hoc est, .

2. Se Ipsum

3. fiat

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. bonum et verum

6. boni et veri

7. The Manuscript places this after apparet.

8. existunt

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.