圣经文本

 

Exodus第31章

学习

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,

3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,

4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,

5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.

6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,

7 tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,

8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,

10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :

11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.

12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.

14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

15 Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.

16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum

17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.

18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10241

学习本章节

  
/10837  
  

10241. ‘Manus suas et pedes suos’: quod significet interiora et exteriora hominis, constat ex significatione ‘manuum’ quod sint interiora hominis, de qua sequitur, et ex significatione ‘pedum’ quod sint exteriora hominis, 1 ita naturalia ejus, nam haec sunt exteriora 2 ; quod ‘pedes’ sint naturalia, ita quae 3 exterioris hominis, videatur n. 2162, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 9406. Quod autem ‘manus’ sint interiora, est quia superiora corporis se exporrigunt in manus, et ibi terminantur; inde per ‘manus’ significatur quicquid est apud hominem, et quoque potentia ejus, videantur loca citata, n. 10019; cum autem nominantur et manus et pedes, tunc significatur quicquid est in interno et quoque in externo 4 homine, seu spiritualia et naturalia; inde est quod per ‘extollere manum’ significetur potentia in spirituali, et ‘extollere pedem’ potentia in naturali, n. 5327, 5328; praeterea per extrema hominis significantur omnia ejus, n. 10044, et extrema sunt manus et pedes. Ex his constare potest unde est quod Aharon et filii ejus lavarent manus et pedes cum intrarent in tentorium conventus aut accederent ad altare ad ministrandum.

脚注:

1. sive

2. The Manuscript inserts, spiritualia autem interiora.

3. externi

4. hominis, ita interiora et exteriora

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.