圣经文本

 

Exodus第3章

学习

   

1 Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.

2 Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.

3 Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.

4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum.

5 At ille : Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est.

6 Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum.

7 Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus :

8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.

9 Clamor ergo filiorum Israël venit ad me : vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur.

10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Ægypto.

11 Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Ægypto ?

12 Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc habebis signum, quod miserim te : cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.

13 Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ?

14 Dixit Deus ad Moysen : Ego sum qui sum. Ait : Sic dices filiis Israël : Qui est, misit me ad vos.

15 Dixitque iterum Deus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.

16 Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos : Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens : Visitans visitavi vos : et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.

17 Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle.

18 Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebræorum vocavit nos : ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.

19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.

20 Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum : post hæc dimittet vos.

21 Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis : et cum egrediemini, non exibitis vacui :

22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6880

学习本章节

  
/10837  
  

6880. ‘Sum Qui Sum’: quod significet Esse et Existere omnium in universo, constat ex eo quod ‘Sum’ sit Esse, et quia est Solus Esse, 1 in nominativo dicitur; quod bis dicatur ‘Sum’, nempe ‘Sum Qui Sum’, est quia unum significat Esse et' alterum 2 Existere; ita unum significat Ipsum Divinum, quod Pater vocatur, alterum Divinum Humanum, quod Filius, nam Divinum Humanum existit ab Ipso Divino; cum autem Dominus etiam quoad Humanum factus est Divinum Esse seu Jehovah, tunc Divinum Verum quod procedit a Divino Humano Domini est Divinum Existere ex Divino Esse; exinde constare potest quod Divinum Esse non possit se communicare alicui nisi per Divinum Existere, hoc est, Ipsum Divinum 3 nisi quam per Divinum Humanum, et Divinum Humanum 3 nisi quam per Divinum Verum, quod est sanctum spiritus; hoc intelligitur per quod ‘omnia per Verbum facta sint’, Joh. 1:3. Apparet homini sicut Divinum Verum non sit tale ut per illud existere aliquid possit; creditur enim quod sit sicut vox quae emissa ore dissipatur; sed prorsus aliter se habet; Divinum Verum procedens a Domino est ipsissimum reale, et tale ut inde 4 exstiterint omnia, et inde subsistant omnia, quicquid enim procedit a Domino est ipsissimum reale in universo 5 ; tale est Divinum Verum, quod vocatur ‘Verbum per quod omnia facta sunt’.

脚注:

1. The Manuscript places this after dicitur.

2. The Manuscript inserts autem.

3. The Manuscript inserts non.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts, nam Dominus quoad Ipsum Divinum et quoad Divinum Humanum, est unicum Esse, seu unicum Essentiale, et quia unicum est, ex Ipso omnia etsingula existunt.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.