圣经文本

 

Exodus第29章

学习

   

1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,

2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.

3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.

4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.

6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,

7 et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.

8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,

9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,

10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,

11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.

12 Sumptumque de sanguine vituli, pones supercornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :

14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.

16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.

17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concissas carnes, et super caput illius.

18 Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.

19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.

20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,

22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos tenes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :

23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :

24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.

25 Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.

26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.

27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,

28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.

29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.

30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.

31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :

32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,

33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.

34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.

35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :

36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.

37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

38 Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,

39 unum agnum mane, et alterum vespere,

40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.

41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis :

42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.

43 Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.

44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.

45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,

46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#886

学习本章节

  
/10837  
  

886. Quod ‘oliva’ significet bonum charitatis, constat non solum a significatione ‘olivae’, sed etiam a significatione ‘olei’ in Verbo. Oleum olivae erat, praeter aromata, quo ungebantur sacerdotes et reges; et oleum olivae erat pro lucernis; de illo videatur, Exod. 30:24;

de hoc Exod. 27:20;

causa quod oleum olivae adhiberetur ad unctiones et lucernas, erat quod repraesentabat omne caeleste, proinde omne bonum amoris et charitatis; oleum enim est ipsum essentiale arboris et quasi anima ejus, sicut caeleste aut bonum amoris et charitatis est ipsum essentiale seu ipsa anima fidei; inde repraesentatio. Quod ‘oleum’ significet caeleste aut bonum amoris et charitatis, multis ex Verbo confirmari potest, sed quia hic nominatur oliva, solum aliqua loca confirmantia de oliva licet afferre;

apud Jeremiam,

Olivam virentem, pulchram fructu forma, vocavit Jehovah nomen tuum, 11:16;

ubi ita appellatur Ecclesia Antiquissima seu caelestis, quae fundamentalis erat Ecclesiae Judaicae; quare omnia repraesentativa istius Ecclesiae spectabant caelestia, et per caelestia Dominum:

[2] apud Hoscheam,

Ibunt rami ejus et erit sicut oliva honor ejus, et odor illi sicut Libani, 14:7 [KJV 14:6];

ubi de Ecclesia plantanda, cujus honor est ‘oliva’, seu bonum amoris et charitatis, et ‘odor sicut Libani’ est affectio veri fidei inde; ‘Libanus’ pro cedris, quae significabant spiritualia seu vera fidei:

apud Zachariam, Duae olivae juxta candelabrum, una a dextra lecythi et una juxta sinistram illius:... hi duo filii olei puri, stantes juxta Dominum totius terrae, 4:3, 11, 14;

ubi ‘duae olivae’ pro caelesti et spirituali, ita pro amore qui est Ecclesiae caelestis, et pro charitate quae est Ecclesiae spiritualis; hae sunt ad dextram et sinistram Domini; ‘candelabrum’ significat hic, sicut repraesentabat in Ecclesia Judaica, Dominum; ‘lucernae’ caelestia, ex quibus spiritualia sicut a flamma radii lucis seu lux:

apud Davidem,

Uxor tua, sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut plantae olivarum, Ps. 128:3;

ubi ‘uxor sicut vitis’ pro Ecclesia spirituali; ‘filii’ pro veris fidei, quae vocantur ‘plantae olivarum’ quia a bonis charitatis:

apud Esaiam,

Relinquentur in eo racemationes sicut decussio olivae, duae tresve baccae in capite rami, 17:6;

ubi de reliquiis apud hominem; ‘olivae’ pro reliquiis caelestibus:

apud Micham, Calcabis olivam, et non unges te oleo; et mustum, et non bibes vinum, 6:15:

et apud Mosen,

Vineas plantabis et coles, et vinum non bibes; ... olivae erunt tibi in omni termino tuo, et oleo non unges te, Deut. 28:39, 40;

ubi de abundantia doctrinalium de bonis et veris fidei quae, quia tales, rejiciebant. Ex his locis constare potest quod ‘folium’ significet verum fidei, et ‘oliva’ bonum charitatis; et quod similia significentur per ‘folium olivae, quod columba ferebat in ore’, hoc est, quod nunc appareret apud hominem Antiquae Ecclesiae aliquantulum veri fidei ex bono charitatis.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.