圣经文本

 

Exodus第29章

学习

   

1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,

2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.

3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.

4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.

6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,

7 et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.

8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,

9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,

10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,

11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.

12 Sumptumque de sanguine vituli, pones supercornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :

14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.

16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.

17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concissas carnes, et super caput illius.

18 Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.

19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.

20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,

22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos tenes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :

23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :

24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.

25 Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.

26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.

27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,

28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.

29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.

30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.

31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :

32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,

33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.

34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.

35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :

36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.

37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

38 Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,

39 unum agnum mane, et alterum vespere,

40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.

41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis :

42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.

43 Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.

44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.

45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,

46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10037

学习本章节

  
/10837  
  

10037. ‘Et fimum ejus’: quod significet immunda reliqua, constat ex significatione ‘fimi’ quod sit immundum. Quod ‘fimus’ 1 2 significet immundum, proinde malum et falsum, nam haec in spirituali sensu immunda sunt, est quia in fimum et in stercus abit omne inutile et obsoletum cibi, et cibus in spirituali sensu est verum et bonum fidei et amoris, n. 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5576, 5915, 8562, 9003; inde quoque est quod fimus, stercus, et excrementum, correspondeant malis 3 quae in inferno, quod etiam in Verbo vocatur latrina; de correspondentia illa videatur n. 954, 2755, 4948, 5394, 5395, 7161;

[2] inde nunc est quod talia in Verbo significent infernalia, ut constare potest ex his locis:

apud Esaiam,

Relictus in Zione, et residuus in Hierosolyma, sanctus dicetur, omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma, cum laverit Dominus excrementum filiarum Zionis et sanguines Hierosolymae abluerit, 4:3, 4; per ‘Zionem’ et ‘Hierosolymam’ significatur Ecclesia, per ‘Zionem’ Ecclesia apud illos qui in bono amoris, et per ‘Hierosolymam’ apud illos qui in veris ex illo bono 4 ; ‘lavare excrementum filiarum Zionis’ est purificare a malis illos 5 in Ecclesia qui in bono amoris, et ‘lavare sanguines Hierosolymae’ est purificare a falsis mali illos qui ibi in veris 6 :

[3] apud Jeremiam,

Extrahent ossa regum Jehudae, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et expandent ea soli et lunae, et omni exercitui caelorum, quae amaverant et quibus serviverant; non colligentur, neque 7 sepelientur; in stercus super faciebus terrae erunt, 8:1, 2;

per haec describitur status eorum qui profanaverunt bona et vera Ecclesiae, qui status etiam illo tempore repraesentabatur per extractionem ossium ex sepulcris; ‘ossa regum et principum e sepulcris extracta’ significant vera profanata, ‘ossa sacerdotum et prophetarum’ significant bona profanata, ‘expandi soli, lunae, et omni exercitui caelorum’ significat remotionem ab omni bono et vero, ‘non colligi et non sepeliri’ significat non resurrectionem ad vitam, ‘stercus super faciebus terrae esse’ significat quod non nisi quam infernale:

apud eundem,

Mortibus morborum malignorum morientur, ita ut non plangantur, neque sepeliantur; in stercus super faciebus terrae fient, 16:4, 25:33;

per ‘stercus super faciebus terrae fieri’, simile quod supra significatur:

[4] in Threnis, Qui comederunt lautitias, devastati sunt in plateis, educati super purpura, amplexi sunt sterquilinia, 4:5;

‘qui comederunt lautitias’ sunt qui Verbum habent 8 , et inde cognitiones veri, ‘educati super purpura’ sunt qui in cognitionibus boni, ‘amplecti sterquilinia’ est loco illorum addiscere et eligere falsitates:

apud Malachiam, Si non audiveritis et si non posueritis super cor, mittam in vos maledictionem, et spargam stercus super facies vestras, stercus festorum vestrorum, 2:2, 3;

‘spargere stercus super facies’ est conspurcare interiora vitae falsis malis ‘stercus festorum’ est conspurcare sancta cultus:

[5] apud Ezechielem,

Mandatum Prophetae, quod placentam hordeorum cum stercore fimi humani 9 faceret, quia sic comedunt 10 filii Israelis panem suum immundum: sed dixit, Ah, Domine Jehovih! anima mea non polluta est, non venit in os meum caro abominationis; tunc respondit, Do tibi excrementum bovis pro stercore hominis, ut 11 facias panem tuum cum illo 12 ; nam faciam ut careant pane et aqua, et desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem suam, Ezech 4:9-17 13 ; per haec repraesentabatur quale esset bonum et verum Ecclesiae gentis Judaicae; ‘placenta hordeorum cum stercore fimi hominis’ significat bonum Ecclesiae interius conspurcatum malis amoris sui, placenta cum excrementis 14 bovis significat bonum Ecclesiae externum conspurcatum malis illius amoris; quia illa significantur per ‘placentam’, dicitur quod carituri essent pane et aqua et desolarentur; ‘panis et aqua’ est bonum et verum, ‘carere illis’ et ‘desolari’ est deprivari.

[6] Quia talia per fimum, stercus, et excrementum significabantur, patet quid significatur per haec apud Moschen, Spatium erit extra castra quo foras exeas, et clavus erit tibi quo conteges excrementum tuum; nam Jehovah Deus ambulans in medio castrorum tuorum, ut castra tua sancta sint, et 15 non videat in te nuditatem ullius rei, et revertatur a post te, Deut. 23:13-15;

hoc mandatum est quia immundum repraesentabatur per stercus; 16 per castra enim ubi filii Israelis, repraesentabatur caelum et Ecclesia, ubi Dominus praesens per fidem et amorem; quare per locum extra castra repraesentabatur ubi non caelum et Ecclesia, ita ubi Dominus non praesens per fidem et amorem; quapropter dicitur quod Jehovah ambulans in medio castrorum ut castra sancta sint, ne videat nuditatem ullius rei, et revertatur; nuditas 17 est immundum ex malis et falsis. Quod ‘castra’ ibi significaverint 18 caelum et Ecclesiam, ubi Dominus, videbitur in nunc sequentibus.

脚注:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts et falsis.

4. in vero ex bono

5. The Manuscript inserts qui.

6. in vero

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. habuerunt

9. hominis

10. comedent

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. illis

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. excremento

15. The Manuscript inserts ut.

16. The Manuscript inserts et.

17. The Manuscript inserts ullius rei.

18. significent

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.