圣经文本

 

Exodus第29章

学习

   

1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,

2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.

3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.

4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.

6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,

7 et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.

8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,

9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,

10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,

11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.

12 Sumptumque de sanguine vituli, pones supercornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :

14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.

16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.

17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concissas carnes, et super caput illius.

18 Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.

19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.

20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,

22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos tenes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :

23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :

24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.

25 Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.

26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.

27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,

28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.

29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.

30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.

31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :

32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,

33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.

34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.

35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :

36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.

37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

38 Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,

39 unum agnum mane, et alterum vespere,

40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.

41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis :

42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.

43 Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.

44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.

45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,

46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10023

学习本章节

  
/10837  
  

10023. ‘Et imponent 1 Aharon et filii ejus manus suas super caput juvenci’: quod significet repraesentativum receptionis boni et veri in naturali seu externo homine, constat ex significatione 'imponere manus quod sit communicare id quod suum est cum altero; quod etiam sit receptio, est quia id quod communicatur, ab altero recipitur; 2 ex significatione ‘capitis’ quod sit totum, de qua n. 10011; et ex significatione ‘juvenci’ quod sit bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, de qua n. 9391, 10021. Quod per ‘imponere manum’ significetur communicatio et receptio, est quia per ‘manus’ significatur potentia, quae quia est activum vitae, etiam per ‘manus’ significatur quicquid est apud hominem, ita totus homo quatenus agens, videantur citata n. 10019, et per ‘impositionem’ communicatio respective ad illum qui imponit, et receptio respective ad illum seu ad illud super quo imponitur; inde patet quid per impositionem manus apud antiquos significatum est, quod nempe communicatio et translatio illius rei de qua agitur, et quoque receptio ab altero, res illa sive sit potentia, sive oboedientia, sive benedictio, sive testificatio 3 .

[2] Quod per impositionem manus significata sit potentia 4 , constat a sequentibus his locis apud Moschen, Jehovah dixit ad Moschen quod imponeret manum super Joschuam, et statueret eum coram Eleazare sacerdote ante universam contionem, et sic daret de gloria sua super eum, ut 5 oboediat ei omnis contio, 6 27:18-20;

quod per ‘imponere manum’ hic significetur communicatio et translatio potentiae quae Moschi, et ejus receptio a Joschua, patet; inde dicitur quod sic daret ex gloria sua super eum:

[3] apud eundem,

Cum purificarentur Levitae et illis addicaretur ministerium sacerdotii sub Aharone, mandatum est quod adducerentur bini juvenci cum minhah, et quod Aharon adduceret Levitas ante 7 Jehovam, et imponerent filii Israelis manus suas super Levitas; et Levitae imponerent manus suas super caput juvencorum, quorum unus offerretur in sacrificium, alter in holocaustum; et sic separarent Levitas e medio filiorum Israelis, et essent Jehovae, Num. 8:7-14;

quod filii Israelis imponerent manus suas super Levitas significabat translationem potentiae ministrandi pro illis, et receptionem a Levitis, ita separationem; et per quod Levitae imponerent manus 8 super caput juvencorum, significabat translationem potentiae illius ad Jehovam, hoc est, Dominum; ideo dicitur quod sic separarentur e medio filiorum Israelis, et essent Jehovae:

[4] apud eundem,

Postquam filii Israelis confessi fuerunt peccata sua, tunc Aharon imponeret ambas manus suas super caput hirci vivi Asasel, et confitebitur super illum omnes iniquitates filiorum Israelis, et omnia peccata eorum, et dabit illa super caput hirci, et mittet in desertum, Lev. 16:21;

quod impositio manuum super hircum significaverit communicationem et translationem omnium iniquitatum et peccatorum filiorum Israelis, et receptionem ab hirco, patet; ‘desertum’ quo mitteretur hircus 9 , est infernum. Quod testes et omnes qui audiverunt imponerent manus suas super illum qui lapidaretur, Lev. 24:14, significabat testificationem sic communicatam et translatam, qua recepta addicatus est morti:

[5] apud eundem,

Homo qui adducit de armento aut de grege holocaustum in munus Jehovae, imponet manum super caput holocausti, tunc cum beneplacito recipietur ab illo, ad expiandum illum, 10 Lev. 1:2-4;

similiter super caput muneris quod in sacrificium, 11 Lev. 3:1, 2, 8, 13; similiter sacerdos faceret, si is peccaverit; similiter seniores; similiter tota congregatio; tum princeps, si ille; et similiter anima quaecumque, si peccaverint, ibid. [iv] vers. 4, 15, 24, 29; per impositionem manus eorum super holocaustum et super sacrificium significabatur omne cultus illius qui offerebat, nempe agnitio peccatorum, confessio, inde purificatio 12 , implantatio boni et veri, ita conjunctio cum Domino, quae omnia fiebant per communicationem, translationem, et receptionem; per translationem et receptionem intelligitur id quod significatur per portationem iniquitatum, de qua n. 9937, 9938.

[6] Quoniam communicationes, translationes, et receptiones, significabantur per impositionem manuum, sciri potest quid per ‘impositionem manuum’ significatur apud Matthaeum, Princeps venit ad Jesum, et dixit, Filia mea modo mortua est, sed veniens impone manum Tuam super illam, tunc vivet: Jesus ingressus apprehendit manum ejus, et surrexit puella, 9:18, 19, 25:

apud Marcum, Jesus imposuit manus 13 super oculos caeci, et restitutus est, 7:25:

apud eundem,

Adferunt surdum ad Jesum ut imponeret illi manum; Ipse assumens eum de populo, immisit digitum Suum in aures ejus, et tetigit linguam ejus, et aperti sunt auditus ejus, 7:32, 33, 35:

apud Lucam, Mulier ex spiritu infirmitatis incurva prorsus 14 , Jesus imposuit illi manus, et sanavit 15 , 13:11, 13:

apud Marcum, Jesus infirmis imposuit manus, et sanavit, 6:5;

[7] quod hic per impositionem manus a Domino, et quoque per contactum 16 , significetur communicatio et receptio virtutis Divinae, patet; quod illa significentur, constat manifeste apud Marcum, Venit quaedam a tergo et tetigit vestimentum Jesu, dicens, Si vel vestimentum Ipsius tetigero, sanabor; et statim sanata est a plaga; et Jesus cognovit in Se Ipso virtutem ex Se egressam, 5:27-30:

apud Lucam, Mulier tangens vestimentum Jesu 17 sanata est; Jesus dixit, Tetigit Me aliquis, Ego enim cognovi virtutem a Me 18 egressam, 8:44, 46:

et apud Lucam, Universa turba quaerebant tangere Jesum, quia virtus ab Illo 19 exivit, et sanavit omnes, 6:19;

inde patet quid significatur per ‘tangere manu’ seu ‘digito’;

[8] et quoque quid apud eundem,

Jesus accedens 20 tetigit loculum in quo mortuus, et 21 portantes constiterunt; tunc 22 dixit, Adolescens, tibi dico, Surge; et resedit mortuus, et coepit loqui, 7:14, 15;

et quid per impositionem manus super pueros et infantes: super pueros, apud Matthaeum, Allati sunt ad Jesum pueri ut manus imponeret super illos; Jesus dixit, Sinite pueros et ne prohibite illos, venire ad Me, talium est regnum caelorum; et imposuit illis manus, 19:13-15: et super infantes, apud Marcum, Jesus suscepit infantes super ulnas, et posuit manus super eos, et benedixit eis, 10:16: per impositionem manus super pueros et super infantes significatur etiam hic communicatio, et receptio virtutis Divinae, per quae sanatio interiorum, quae est salvatio.

[9] Quod per contactum, qui fit per manus, talia significentur, trahit originem ex repraesentativis in altera vita; illi ibi qui in dissimili statu vitae sunt apparent remoti ad distantiam, qui autem in simili sunt apparent consociati, et qui ibi se mutuo tangunt communicant suae vitae statum cum altero; si id fit per manus, communicatur omne vitae, quia per manus, ut supra dictum est, ex correspondentia significatur potentia, quae est activum vitae, ita quicquid est apud illum; repraesentativa talia existunt in mundo spirituum, sed fiunt per influxum a caelo, ubi solum consociationes quoad affectiones boni et veri percipiuntur.

脚注:

1. imponet, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. The Manuscript inserts et.

3. sive testificatio, sive benedictio

4. quod per impositionem manus communicata sit potentia altered to quod impositio manus sit communicatio

5. et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. manum

9. The Manuscript inserts cum peccatis.

10. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

11. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

12. The Manuscript inserts a malis et falsis.

13. manum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

14. facta, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

15. extemplo erecta est

16. et contactum a Domino

17. The Manuscript inserts, et.

18. The Manuscript places this after egressam.

19. Ipso

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. ideo

22. tum

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.