圣经文本

 

Exodus第28章

学习

   

1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.

2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.

3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.

4 Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

5 Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.

6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.

7 Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.

8 Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël :

10 sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.

11 Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos :

12 et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.

13 Facies et uncinos ex auro,

14 et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.

15 Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

16 Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.

17 Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus :

18 in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis :

19 in tertio ligurius, achates, et amethystus :

20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.

21 Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.

22 Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,

23 et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate :

24 catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,

25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.

26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.

27 Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,

28 et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.

29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.

30 Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.

31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

32 in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.

33 Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,

34 ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.

35 Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.

36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.

37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,

38 imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.

39 Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.

40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem :

41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.

42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora :

43 et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4677

学习本章节

  
/10837  
  

4677. ‘Et fecit ei tunicam variorum colorum’: quod significet apparentias veri inde ex quibus spirituale naturalis cognoscitur et distinguitur, constat ex significatione ‘tunicae’ quod sit verum naturalis, de qua sequitur; et ex significatione ‘variorum colorum’ quod sint apparentiae veri ex quibus spirituale naturalis cognoscitur [et] distinguitur; quod haec per varios colores significentur, a nemine sciri potest nisi qui scit quod colores in altera vita aeque appareant sicut in mundo, et quidem colores qui pulchritudine et varietate multum excedunt hos, et nisi qui scit unde colores illi; colores qui in altera vita, sunt ex variegatione lucis ibi et sunt, ut ita dicatur, modificationes intelligentiae et sapientiae, nam lux quae ibi apparet, est ex Divino Vero quod a Domino, seu est Divinum Spirituale ab Ipso, seu quod idem, est Divina Intelligentia et Sapientia 1 ; haec sicut lux apparet coram oculis angelorum et spirituum; inde patet quid per colores ex luce illa significatur, quod nempe qualitates veri, ita apparentiae ejus, et quod appareant ex affectionibus boni et veri; de coloribus altera vita, videantur n. 1042, 1043, 1053, 1624, 3993, 4530.

[2] Quod ‘tunica’ sit verum naturalis, prius n. 3301 dictum est, sed quia ibi non ostensum, licet hic ex aliis locis in Verbo id confirmare; quia reges in Ecclesia Judaica repraesentabant Dominum quoad Divinum Spirituale seu Divinum Verum, n. 2015, 2069, 3009, 3670, ideo filiae eorum vestiebantur tunicis variorum colorum; per ‘filias’ enim significabantur affectiones boni et veri, et inde Ecclesiae, n. 2362, 3963; de quibus 2 in libro 2 Samuelis Erat super Tamare filia Davidis tunica variorum colorum, quia talibus vestiebantur filiae regis virgines amiculis, 13:18.

[3] Et quia summi sacerdotes repraesentabant Dominum quoad Divinum Caeleste seu Divinum Bonum, ideo Aharon induebatur vestibus quae repraesentabant Divinum Verum quod ex Divino Bono Domini; Divinum enim Bonum est in Domino, at Divinum Verum procedit ab Ipso; hoc erat quod repraesentabatur per ‘vestes’; similiter ac cum transformatus Dominus coram Petro, Jacobo, et Johanne, Divinum Bonum apparuit ut sol, et Divinum Verum sistebatur per vestimenta quae apparebant sicut lux, Matth. 17:2;

[4] de vestibus quibus induebatur Aharon et filii ejus, ita apud Mosen,

Aharoni facies tunicam xylini, cidarim xylini, et balteum facies opus acupictoris: et filiis Aharonis facies tunicas, et facies illis balteos, et tiaras facies illis ad gloriam et ad decus, Exod. 28:39, 40;

singula haec significabant illa quae sunt Divini Veri a Divino Bono Domini, ‘tunica xylini’ Divinum Spirituale in specie: similiter alibi apud eundem,

Sumes vestes, et indues Aharoni tunicam, et pallium ephodi, et ephodum, et pectorale, et amicies illum cingulo ephodi; ... postea filios ejus appropinquare facies, et indues illos tunicis, Exod. 29:5, 8; 11:14;

quid singula haec significant, ex Divina Domini Misericordia, dicetur ubi de illis agendum; quod ‘vestes’ in genere sint vera, videatur n. 297, 1073, 2576, 4545.

[5] Prophetae etiam induebantur tunicis, sed tunicis pili, quia per ‘prophetas’ repraesentabatur Dominus quoad vera doctrinae, et quia haec sunt naturalis ‘seu externi’ hominis, illis erant tunicae ex pilo, ‘pilus’ enim significat naturale, videatur n. 3301.

[6] Quod ‘tunica’ significet Divinum Verum a Domino, manifestius adhuc patet ex illis locis ubi ‘tunica’ nominatur in Novo Testamento; ut apud Johannem, Milites acceperunt vestimenta Ipsius, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam; erat autem tunica inconsuta, desuper texta per totum; dixerunt itaque ad se invicem, Ne dividamus eam; ut Scriptura impleretur, dicens, Diviserunt vestimenta Mea sibi ipsis, et super tunicam Meam jecerunt sortem, 19:23, 24;

qui haec legit, putat quod ea non plus arcani involvant quam quod vestimenta fuerint inter milites divisa et quod super tunicam jacta sit sors, cum tamen singula fuerunt repraesentativa et significativa Divinorum, tam scilicet quod ‘vestimenta in quatuor partes divisa fuerint’, quam quod ‘tunica non divisa, sed super illam jacta sors’, cumprimis quod ‘tunica fuerit inconsuta et desuper texta per totum’; per ‘tunicam’ enim significabatur Divinum Verum Domini, quod quia unicum est et ex Bono, repraesentabatur per ‘tunicam quod inconsuta et desuper texta per totum’;

[7] simile significabatur per tunicam Aharonis, quae quod fuerit texta seu opus textoris, patet apud Mosen,

Fecerunt tunicas xylini opus textoris pro Aharone et filiis ejus, Exod. 39:27;

et quoque repraesentabatur quod Dominus non passus sit ut Divinum Verum in partes distraheretur, sicut factum cum veris inferioribus Ecclesiae a Judaeis.

[8] Quia Divinum Verum est unicum, nempe quod ex Divino Bono, etiam mandatum duodecim discipulis cum mitterentur ad praedicandum evangelium regni, ut non duas tunicas haberent, de quibus ita apud Lucam, Jesus misit duodecim discipulos praedicare regnum Dei; et dixit ad illos, Nihil sumite in viam, neque baculos, neque peram, neque panem, neque argentum, neque singuli duas tunicas habere, 9:2, 3:

apud Marcum, Praecepit illis, ut nihil sumerent in viam, nisi baculum tantum, non peram, non panem, non in zona aes, sedindutos calceos, nec induemini duabus tunicis, 6:8, 9:

et apud Matthaeum, Non possideatis aurum, neque argentum, neque aes in zonis vestris, nec 3 peram in viam, neque binas tunicas, neque calceos, neque baculos, 10:9, 10;

[9] singula ibi repraesentativa sunt caelestium et spiritualium regni Domini ad quod praedicandum missi sunt; quod ‘non sumerent aurum, argentum, aes, peram, panem secum’ erat quia illa significabant bona et vera quae ex solo Domino, ‘aurum’ nempe bonum, n. 113, 1551, 1552; ‘argentum’ autem verum inde, n. 1551, 2954; ‘aes’ bonum naturale, n. 425, 1551; ‘panis’ bonum amoris seu caeleste, n. 276, 680, 2165, 2177, 3478, 3735, 4211, 4217; ‘tunica’ autem et ‘calceus’ significabant vera quibus induerentur, et ‘baculus’ potentiam veri ex bono; quod baculus sit potentia illa, videatur n. 4013, 4015; quod ‘calceus’ sit infimum naturale, n. 1748, ibi quoad verum 4 ; tunica' est verum interius naturale; quia haec non duplicia erunt sed unica, prohibebatur ne duos baculos, duo paria calceorum et duas tunicas haberent: haec arcana sunt in mandato illo Domini, quae nequaquam sciri nisi ex sensu interno possunt.

[10] Omnia et singula quae Dominus locutus, erant repraesentativa Divinorum, 5 consequenter caelestium et spiritualium regni Ipsius, et sic adaequata captui hominum, et simul intellectui spirituum et angelorum; quapropter illa quae Dominus locutus impleverunt et adimplent universum caelum; inde etiam patet quantum conducit et interest nosse sensum internum Verbi; absque illo etiam 6 quisque ex Verbo confirmare potest quodcumque libet dogma, et quia tale apparet illis qui in malo 7 sunt, Verbum inde subsannant, et nihil minus credunt quam quod Divinum sit.

脚注:

1. quae

2. illis

3. non

4. ibi verum ejus

5. The Manuscript inserts et.

6. enim

7. malis

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.