圣经文本

 

Exodus第28章

学习

   

1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.

2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.

3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.

4 Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

5 Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.

6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.

7 Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.

8 Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël :

10 sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.

11 Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos :

12 et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.

13 Facies et uncinos ex auro,

14 et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.

15 Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

16 Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.

17 Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus :

18 in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis :

19 in tertio ligurius, achates, et amethystus :

20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.

21 Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.

22 Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,

23 et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate :

24 catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,

25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.

26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.

27 Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,

28 et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.

29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.

30 Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.

31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

32 in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.

33 Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,

34 ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.

35 Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.

36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.

37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,

38 imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.

39 Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.

40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem :

41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.

42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora :

43 et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#39

学习本章节

  
/1232  
  

39. "Et plangent super Ipsum omnes tribus terrae." - Quod significet quod falsa ecclesiae repugnatura, constat ex significatione "plangere", quod sit lugere, dolere, indignari, irasci, aversari, ita quoque repugnare; et ex significatione "tribuum", quod sint omnia Vera et bona in complexu, et in opposito sensu omnia falsa et mala in complexu (de qua sequitur); et ex significatione "terrae", quod sit ecclesia (de qua supra, n. 29); inde per "omnes tribus terrae" significatur tota ecclesia; et per quod "plangent super Ipsum", significatur quod vera et bona non amplius, quia falsa et mala regnatura et repugnatura. Agitur enim in hoc versu in genere de statu ecclesiae qualis futurus in fine ejus, quando non amplius fides quia non charitas; quod nempe Dominus tunc Se revelaturus, et agnituri omnes qui in veris ex bono sunt, et quoque visuri qui in falsis ex malo, sed quod falsa ecclesiae repugnatura. (Quod in Apocalypsi non agatur de successivis statibus ecclesiae, sed ultimo statu quando find ejus, videatur supra, n. 5; et quod finis ejus sit quando non fides quia non charitas, in opusculo De Ultimo Judicio 33-39, seq.; et cum non fides quia non charitas, tunc falsa ex malo regnant, quae veris ex bono repugnant.)

[2] Saepius in Verbo nominantur "tribus", quia populus Israeliticus in duodecim tribus divisus fuit; et qui non scit sensum internum Verbi, autumat quod per "tribus" intelligantur tribus Israelis; at usque non per "tribus" intelliguntur tribus, nec per "Israelem" intelligitur Israel; Sed per "tribus" intelliguntur omnes qui in veris ex bono sunt, et per "Israelem" ecclesia Domini. Qui hoc non novit, facile arripiet communem fidem quod filii Israelis prae omnibus in universo terrarum orbe electi fuerint, et quoque quod demum introducendi sint in Terram Canaanem, immo etiam quod ex illis imprimis caelum futurum sit; cum tamen per nomina illorum non illi intelliguntur, sed qui in veris ex bono, ita qui ab ecclesia sunt; per duodecim tribus omnes, ac per unamquamvis aliquod speciale verum ac bonum, quod est illis qui ab ecclesia.

[3] Ex his intellectis constare potest, quid intelligitur per haec in Apocalypsi:

"Audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signatos ex omnibus tribubus filiorum Israelis: ex tribu Jehudae duodecim millia signatos; ex tribu Ruben duodecim millia signatos; ex tribu Gad duodecim millia signatos: ex tribu Ascher duodecim millia signatos; ex tribu Naphthali duodecim millia signatos; ex tribu Menasche duodecim millia signatos: ex tribu Schimeon duodecim millia signatos; ex tribu Levi duodecim millia signatos; ex tribu Isaschar duodecim millia signatos: ex tribu Sebulon duodecim millia signatos; ex tribu Joseph duodecim millia signatos; ex tribu Benjamin duodecim millia signatos" (7:4-8).

Hic non intelliguntur illi qui ex gente Israelitica, sed omnes quotcunque sunt qui in veris ex bono; hi enim omnes signati sunt ad caelum. Numeri "144000" et "12000" etiam omnes significant, et unaquaevis tribus omnes illos qui in eo vero aut bono quod per nomen ejus significatur. (Ut constare potest ex ostensis in Arcanis Caelestibus: ut quodnam bonum et verum significatur par "Jehudam", n. 3881, 6363; quodnam per "Rubenem", n. 3861, 3866, 4605, 4761, 4734, 4761, 6342-6345; quodnam per "Gadem", n. 3934, 3935; quodnam "Ascherem", n. 3938, 3939, 6408; quodnam per "Naphthalin", n. 3927, 3928; quodnam per " Menaschen", n. 3969, (5351), 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, 6296; quodnam per "Schimeonem", n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5482, 5626, 5630; quodnam per "Levi", n. 3875, 3877, 4497, 4502, 4503; quodnam per "Isascherem", n. 3956, 3957; quodnam per "Sebulonem", n. 3960, 3961, 6383; quodnam per "Josephum", n. 3909, 3971, 4669, 6417; et quodnam per "Benjaminem", n. 3969, 4592, 5411, 5413, 5443, 5639, 5686, 5688, 5689, 6440. Quod omnes numeri in Verbo significent res, n. 482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 1 4670, 5265, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253:

quod "duodecim" significent omnes et omnia quoad vera ex bono, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913: similiter numeri "72","144", "12000", "144000", quia ex 12 per multiplicationem exsurgunt, n. 7973; quod numari multiplicati simile significent cum simplicibus a quibus rem multiplicationem existunt, n.5291, 5335, 5708, 7973.)

[4] Qui non scit quod numeri significent res, et quid numeri", "144", et "12000" tum quid "tribus" et "apostoli", is nec scire potest, quid significant haec in Apocalypsi:

Sancta civitas Hierosolyma Nova "habebat murum magnum et altum habentem portas duodecim, et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum Israelis:... et murus habebat fundamenta duodecim, in quibus duodecim nomina apostolorum Agni." Murus erat centum quadraginta quatuor cubitorum; ac longitudo et latitudo civitatis, duodecim millia stadiorum (21:12, 14, 16, 17).

Quid per omnia illa significatur, videas explicatum in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina (n. 1); quod nempe per "Hierosolymam" significetur ecclesia quoad doctrinam; per "murum" ejus vera tutantia; per "portas" vera introducentia; per "fundamenta" cognitiones super quibus doctrina fundatur; per "duodecim angelos" et per "duodecim tribus", omnia vera et bona in complexu; similiter per "duodecim apostolos"; et quod per numeros "12", "144", et "12000", omnia et omnes.

[5] Porro, qui scit quod talia per "duodecim tribus" significantur, is videre potest arcanum quod inest,

Cur nomina duodecim tribuum insculpta fuerunt lapidibus pretiosis in urim et thummim, et praeterea quid pectorale illud significavit (Exodus 28:21; 39:10-15).

(Arcanum id videatur evolutum n. 3858, 6335, 6640, 9863, 9865, 9873, 9874, 9905.) Is etiam videre potest, quid significatur per quod

Duodecim apostoli sederent super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis ( 2 Matth. 19:28);

quod nempe Dominus solus judicaturus sit per Vera ex bono unumquemvis (n. 2129, 6397): tum quid intelligitur per

Prophetica Israelis patris de filiis suis (Gen. 49);

ut et quid in plurimis locis in Verbo, ubi tribus nominantur (Ut Esaias 19:13; 49:6; 63:17; Jeremias 10:16; Ezechiel 48:1, seq.; Psalmuss 122:3-5; Deuteronomius 32:8; Numeri 24:2; Apocalypsis 5:9; 7:9; 11:9; 13:7; 14:6; et alibi);

[6] et porro quid per Domini Yerba de consummatic ne saeculi et de adventu Ipsius:

"Post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur: et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo; et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa" ( 3 Matth. 24:29-30).

(Quae quoad singula videantur explicata in opere De Caelo et Inferno 1; et haec loquentia in Arcanis Caelestibus, nempe quod duodecim tribus Israelis repraesentaverint et inda significaverint omnia vera et bona in complexu, ita omnia fidei et amoris, n.3858, 3926, 4060, 6335:

quod similia duodecim apostoli, n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397. Quod vasia significant secundum ordinem in quo nominantur, n. 3862, 3926, 3939, 4603, seq., 6337, 6640, 10335.)

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/1232