圣经文本

 

Exodus第27章

学习

   

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.

3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.

4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.

5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :

7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.

19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.

20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9814

学习本章节

  
/10837  
  

9814. ‘Et facies vestes sanctitatis 1 Aharoni fratri tuo’: quod significet repraesentativum regni spiritualis adjuncti regno caelesti, constat ex significatione ‘vestium’ quod in genere sint vera, et quidem vera investientia bonum, de qua n. 5954, 9212, 9216. Quod ‘vestes’ sint vera, ducit causam e caelo, ubi angeli apparent vestibus induti secundum vera ex bono, n. 165, 5248, 5954, 9212; unde constare potest quod per vestes Aharonis repraesentatum sit regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius; Aharon enim repraesentabat Dominum quoad Divinum Caeleste, n. 9810; inde vestes ipsi adjunctae repraesentabant Divinum Spirituale 2 adjunctum regno caelesti sicut vestis corpori; Divinum Spirituale est Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini; 3 id in caelo apparet ut lux, et quoque est lux quae illuminat angelorum visum tam externum quam internum; modificatio hujus lucis secundum 4 subjecta quae recipiunt, quae sunt angeli, videnda sistit varia phaenomena, sicut nubes, irides, colores et splendores varii generis, et quoque 5 vestes nitentes circum angelos; inde constare potest quod regnum spirituale Domini repraesentatum sit per vestes sanctitatis Aharonis. Sunt enim duo regna in quae caeli divisi sunt, regnum caeleste et regnum spirituale, de quibus videatur n. 9277; qui in regno caelesti sunt, illi apparent nudi, qui autem in regno spirituali, apparent amicti; inde iterum constat quod Divinum Verum, seu Divinum Spirituale, quod ut lux apparet, sit quod investit.

[2] Sed quis usquam credere potest quod intra Ecclesiam, ubi tamen Verbum est, et inde illustratio de Divinis et caelestibus, tanta ignorantia regnet ut non sciatur quod angeli et spiritus sint in forma humana, ac appareant sibi ut homines, et quoque quod se invicem videant, audiant, interque se colloquantur? utque adhuc minus sciatur quod appareant vestibus induti; quod ita sit, non modo cadit in dubitationem, sed etiam prorsus in negationem apud illos qui tantum in externis sunt ut credant modo corpus vivere, 6 et id nihil esse quod non corporeis oculis vident, et corporeis manibus tangunt, videatur n. 1881; cum tamen caeli pleni sunt hominibus, qui angeli, et illi vestibus varie splendentibus induti; sed hi videri prorsus 7 nequeunt ab homine in terris per oculos ejus corporis, sed per oculos ejus spiritus, quando illi a Domino aperiuntur; angeli qui antiquis visi sunt, sicut Abrahamo, Sarae, Lotho, Jacobo, Joschuae, Guideoni, tum Prophetis, nec visi sunt oculis corporis sed oculis spiritus eorum, qui tunc aperti; quod etiam vestimentis induti apparuerint, constat ab angelis sedentibus ad sepulcrum Domini visis Mariae Magdalenae et Mariae Jacobi, in vestibus albis splendentibus, Matth. 28:3; Marcus 16:5; Luc. 24:4;

imprimis ex Domino viso Petro, Jacobo, et Johanni, in Sua gloria, quod tunc vestimentum Ipsi album 8 fulgurans et sicut lux, Matth. 17:2; Luc. 9:29;

per quod vestimentum etiam repraesentatum est 9 Divinum Spirituale, seu Divinum Verum quod ab Ipso.

[3] Inde constare potest quid per ‘vestimenta alba’ significatur in Apocalypsi, Habes pauca nomina etiam in Sardibus quae non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt; qui vicerit, hic 10 induetur vestimentis albis, 11 3:4, 5;

‘vestimenta’ 12 ibi sunt vera spiritualia, quae sunt vera ex bono, ut supra ostensum, et ‘album’ est genuinum verum, n. 3301, 4007, 5319:

similiter alibi, Vidi caelum apertum, cum ecce equus albus, et qui sedens super eo vocabatur fidelis et verus, qui in justitia judicat et pugnat; exercitus Ipsius in caelo sequebantur Ipsum induti 13 byssino albo et mundo, 19:[11, ] 14: et alibi, Super thronis vidi viginti et quattuor seniores, indutos vestimentis albis, 4:4.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript is confused. Swedenborg wrote first: quod Regnum alterum Domini in coelo et in Ecclesia then he interpolated after quod: adjunctum est Regno coelesti, sicut vestis corpori est, etiam Divin [word and clause not completed]

3. hoc

4. receptionem

5. sicut vestes splendentes

6. ac

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. et sicut lux fulgurans

9. Regnum Ipsius

10. inductus, in the First Latin Edition, indutus, in the Second Latin Edition

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. eorum

13. byssinum album et mundum

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.