圣经文本

 

Exodus第27章

学习

   

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.

3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.

4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.

5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :

7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.

19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.

20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9763

学习本章节

  
/10837  
  

9763. ‘Et portae atrii tegumentum’: quod significet introductionem in illud caelum, et custodiam ne intretur nisi a praeparatis, constat ex significatione ‘portae’ quod 1 sit communicatio et introductio, de qua n. 8989, ex significatione ‘atrii’ quod sit caelum ultimum, de qua n. 9741, et ex significatione ‘tegumenti’ quod sit custodia ne intretur, nam per tegumentum custodiebatur porta; quod sit custodia ne intretur nisi a praeparatis, est quia nemo in caelum introducitur nisi praeparatus; cum hoc ita se habet: qui e mundo in alteram vitam veniunt, quod 2 fit statim post obitum, secum ferunt mundana et terrestria quae non concordant cum spiritualibus et caelestibus in quibus sunt angeli quapropter illi qui in caelum elevandi sunt prius praeparantur, quod fit per separationem mundanorum et terrestrium quae homo secum tulit; nam si prius in caelum elevaretur, nequaquam in societatibus ibi manere posset 3 , crassiora enim sapit et amat quam quae conveniunt puritati in 4 qua sunt angeli; cum autem praeparati sunt 5 , tunc elevantur et introducuntur a Domino in caelum, ac immittuntur illis societatibus angelicis cum quibus quoad vera et bona fidei et amori concordant. Ex his constare potest quid intelligitur per custodiam ne caelum intretur nisi a praeparatis.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. potest

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. praeparati sunt altered to praeparatum est

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.