圣经文本

 

Exodus第20章

学习

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10543

学习本章节

  
/10837  
  

10543. ‘A monte Choreb’: quod sit in externis cultus, Ecclesiae, et Verbi, constat ex significatione ‘montis Chorebi’ quod sit Divinum Verum in externis, ‘Chorebus’ enim erat montanum circum montem Sinai, et per ‘montem’ Sinai' significatur Divinum Verum; inde per ‘Chorebum’, qui erat montanum circumcirca, significatur Divinum Verum in externis; quod enim in medio est, et quod altum prae 1 circumjacentibus, significat internum, et inde per quod circum est, et 2 infra, significatur externum; quod mons Sinai significet Divinum Verum, videatur n. 8805, 9420, quod medium sit internum, n. 1074, 2940, 2973, 5897, 6084, 6103, 9164, similiter altum, n. 2148, 4210, 4599, 9489, 9773, 10181, 3 quod circumcirca sit externum, n. 2973, similiter infra. Quia Populus erat in externis et non in interno, ideo cum Lex promulgabatur e monte Sinai, stetit ille in Chorebo infra montem, et mons circumsaepiebatur ne a Populo attingeretur, 4 Exod. 19:12, 13, 21, 23, 24, 20:18 [KJV 21]; Deut. 4:10-12. Dicitur externum cultus, Ecclesiae, et Verbi, quia externum 5 unius est externum 6 alterius, cultus enim est Ecclesiae, ac vera et bona Ecclesiae, et ejus cultus, sunt ex Verbo; 7 quare qui in externis cultus et Ecclesiae sunt in externis Verbi sunt.

脚注:

1. reliquis

2. inferius significat

3. inde sequitur quod inferius est et circumcirca, sit externum

4. The Manuscript inserts videatur.

5. in uno

6. in altero

7. qui itaque

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.