圣经文本

 

Exodus第19章

学习

   

1 Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.

2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.

3 Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël :

4 Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.

5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :

6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël.

7 Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.

8 Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,

9 ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.

10 Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.

11 Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.

12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur.

13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.

14 Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,

15 ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.

16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris.

17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.

18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.

19 Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.

20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,

21 dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.

22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.

23 Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.

24 Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.

25 Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8813

学习本章节

  
/10837  
  

8813. ‘Et fuit voces et fulgura’: quod significet statum Divinum in quo revelatio, constat ex significatione ‘vocum’, quae sunt sonitus tonitruum, quod sint vera Divina, et ex significatione ‘fulgurum’ quod sit rutilatio ac splendor qui veris illis, nam vera Divina ex 1 flammeo lucis, quod ex sole caeli, splendent ac rutilant; inde est quod per ‘voces et fulgura’ significetur status Divinus in quo revelatio; status Divinus per quod talia e caelo descendant, et revelatio per quod ‘voces et 2 fulgura’ sint vera Divina; quod per ‘voces’ quae fulminum e caelo significentur vera Divina, videatur n. 7573, et quod ‘fulgura’ sint splendores inde qui perstringunt visum internum hominis, ac 3 illuminant illos qui in vero 4 ex bono sunt, ac percellunt illos qui in falso ex malo, constat ex locis in Verbo ubi ‘fulgura’ nominantur, ut apud Davidem,

Stillarunt aquas nubes, vocem ediderunt aetheres, et tela Tua iverunt, vox tonitrui Tui in 5 orbem, illustrarunt fulgura 6 orbem, commota est et contremuit terra, Ps. 77:18, 19 [KJV Ps. 77:17, 18];

ibi ‘vox tonitrui’ pro vero Divino, n. 7573, ‘fulgura’ pro splendore ejus, et ‘orbis’ pro Ecclesia; inde ‘illustrarunt fulgura orbem’ pro illustratione Ecclesiae a vero Divino: similiter apud eundem,

[2] 7 Illustrabunt fulgura Ipsius orbem, videbit et timebit terra, montes sicut cera liquefient coram Jehovah, Ps. 97:4, 5:

apud eundem,

Quod vult Jehovah, facit in caelis et in terra, in 8 maribus et in omnibus abyssis; Qui ascendere facit vapores ab extremitate terrae, fulgura pluviae facit, Ps. cxxxv [6, ] 7; Jer. 10:13, 51:16; ‘ 9 fulgura pluviae’ pro splendore veri descendentis e caelo:

apud Johannem, Facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, Apoc. 11:19 10 , 16:18;

‘voces, 11 fulgura, 12 et tonitrua’ pro veris Divinis quae illustrant bonos et terrificant malos:

apud Ezechielem,

[3] Aspectus animalium (quae 13 erant cherubi) sicut prunae ignis ardentes juxta aspectum lampadum, 14 is incedens inter animalia, ita ut splendor igni, et ex igne exiens fulgur; et animalia percurrendo et revertendo secundum aspectum fulguris, 1:13, 14;

ibi ‘ignis’ pro bono amoris, et ‘ex igne exiens fulgur’ pro vero Divino inde; describitur ibi providentia Divina Domini per ‘cherubos’, quae est verum Divinum procedens ex Divino Bono Domini:

apud Danielem,

[4] Ecce unus indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, et corpus ejus sicut tharschisch, facies ejus sicut aspectus fulguris, et oculi ejus sicut faces ignis, 10:5, 6;

‘facies sicut aspectus fulguris’ pro amore veri, nam verum quod ex amore, secum fert flammeum ex igne, quod est ‘fulgur’:

apud Sachariam,

[5] Jehovah super illis apparebit, et exibit sicut fulgur telum Ipsius, et Dominus Jehovih buccina clanget, et procedet in procellis meridiei, 9:14;

‘telum quod exibit sicut fulgur’ pro vero Divino quod perstringit et penetrat; quod ‘telum’ sit verum doctrinae, videatur n. 2686, 2709; 15 ita ‘telum a Jehovah’ est verum Divinum:

apud Nahum,

[6] Splendor gladii, fulgur hastae, et multitudo confossorum, 3:3:

apud Moschen, Acuturus sum fulgur gladii Mei, Deut. 32:41;

pro penetratione veri Divini apud malos, ‘gladius’ pro vero pugnante, n. 2799, 8294, et ‘fulgur’ pro splendore ejus qui perstringit intellectuale, et orbat illud facultate videndi verum: similiter apud Ezech. 21:20, 33 [KJV 15, 28]. Ex his etiam patet quod per ‘fulgur’ intelligitur verum Divinum apud Matthaeum 28:3, et Luc. 17:24.

脚注:

1. flammea luce, quae

2. tonitrua

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. et

5. Hebrew (galgal)

6. Hebrew (tebhel)

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. fulgur, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts et.

12. The manuscript has ac.

13. sunt

14. et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition [possibly ea intended]

15. inde

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

圣经文本

 

Psalmi第77章

学习

   

1 Intellectus Asaph. Attendite, popule meus, legem meam ; inclinate aurem vestram in verba oris mei.

2 Aperiam in parabolis os meum ; loquar propositiones ab initio ;

3 quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.

4 Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit.

5 Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis :

6 ut cognoscat generatio altera ; filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis,

7 ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant ;

8 ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans ; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.

9 Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.

10 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare.

11 Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quæ ostendit eis.

12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.

13 Interrupit mare, et perduxit eos ; et statuit aquas quasi in utre,

14 et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.

15 Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.

16 Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas.

17 Et apposuerunt adhuc peccare ei ; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.

18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.

19 Et male locuti sunt de Deo ; dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?

20 quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo ?

21 Ideo audivit Dominus et distulit ; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israël ;

22 quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus.

23 Et mandavit nubibus desuper, et januas cæli aperuit.

24 Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis.

25 Panem angelorum manducavit homo ; cibaria misit eis in abundantia.

26 Transtulit austrum de cælo, et induxit in virtute sua africum.

27 Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.

28 Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.

29 Et manducaverunt, et saturati sunt nimis ; et desiderium eorum attulit eis ;

30 non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum ;

31 et ira Dei ascendit super eos ; et occidit pingues eorum, et electos Israël impedivit.

32 In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.

33 Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.

34 Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.

35 Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.

36 Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei ;

37 cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.

38 Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.

39 Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.

40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso ?

41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israël exacerbaverunt.

42 Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis ;

43 sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos ;

44 et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.

45 Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos ;

46 et dedit ærugini fructus eorum, et labores eorum locustæ ;

47 et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina ;

48 et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni ;

49 misit in eos iram indignationis suæ, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos ;

50 viam fecit semitæ iræ suæ, non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit ;

51 et percussit omne primogenitum in terra Ægypti, primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham ;

52 et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto ;

53 et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.

54 Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit dextera ejus ; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis ;

55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël.

56 Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.

57 Et averterunt se, et non servaverunt pactum, quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.

58 In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.

59 Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israël.

60 Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.

61 Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici.

62 Et conclusit in gladio populum suum, et hæreditatem suam sprevit.

63 Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatæ.

64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduæ eorum non plorabantur.

65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.

66 Et percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis.

67 Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit.

68 Sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.

69 Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in sæcula.

70 Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium ; de post fœtantes accepit eum :

71 pascere Jacob, servum suum, et Israël, hæreditatem suam.

72 Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.