圣经文本

 

Exodus第19章

学习

   

1 Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.

2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.

3 Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël :

4 Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.

5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :

6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël.

7 Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.

8 Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,

9 ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.

10 Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.

11 Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.

12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur.

13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.

14 Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,

15 ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.

16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris.

17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.

18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.

19 Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.

20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,

21 dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.

22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.

23 Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.

24 Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.

25 Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#937

学习本章节

  
/1232  
  

937.

Quod "Moses" significet Verbum Veteris Testamenti, constare potest ex quibusdam locis in Verbo ubi nominatur; in aliquibus tamen per "Mosen" intelligitur Lex in strictissimo sensu, quae est Lex lata e MonteSinai, in aliquibus per illum intelligitur Lex in latiori sensu, quae est Verbum Historicum; hic vero Verbum tam Historicum quam Propheticum Veteris Testamenti.

Quod "Moses" significet Verbum, est quia decem praecepta, et dein quinque Libri, qui primum Verbi erant, non ab ipso sed per ipsum a Domino fuerunt. Quod Moses nominetur pro Lege et pro Verbo, constat a sequentibus locis: Apud Lucam,

"Dixit illi Abraham, Habent Mosen et Prophetas, audiunto illos: .... si Mosen et Prophetas non audiunt, nec si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur" (16:29, 31);

hic per "Mosen et Prophetas" simile intelligitur quod per "Legem et Prophetas" alibi, nempe Verbum Historicum et Propheticum.

Apud eundem,

Jesus "incipiens a Mose et ab omnibus Prophetis, interpretatus est in omnibus Scripturis quae ad Ipsum pertinerent" (24:27);

apud eundem,

"Oportet impleri omnia quae scripta sunt in Lege Mosis et Prophetis et Psalm de Me" (24:44);

apud Johannem,

Philippus dixit, "Quem scripsit Moses in Lege, .... invenimus Jesum" (1:46 [B.A. 45]);

apud eundem,

"In Lege Moses nobis praecepit" (8:5);

apud Danielem,

"Defluxit super nos maledictio et juramentum, quod scriptum in Lege Mosis servi Dei, quia peccavimus Ipsi. .... Sicut scriptum in Lege Mosis, omne malum . . venit super nos" (9:11, 13);

apud Joschuam,

Jehoschua scripsit super lapide altaris "copiam Legis Mosis" (8:32);

apud Johannem,

"Moses dedit vobis Legem. .... Moses dedit vobis circumcisionem. .... Si circumcisionem accipit homo in Sabbatho, ita ut non solvatur Lex Mosis" (7:19, 22, 23);

apud Marcum,

"Moses dixit, Honora patrem tuum et matrem tuam" (7:10).

[2] Quia ob repraesentationem tribuitur Mosi quod per illum a Domino, ideo dicitur et "Lex Mosis" et "Lex Domini" apud Lucam,

"Cum . . impleti sunt dies purificationis illorum juxta Legem Mosis, deduxerunt Ipsum in Hierosolymam, ...quemadmodum scriptum est in Lege Domini, quod omnis masculus aperiens uterum, sanctum Domino vocandus, et darent sacrificium, juxta quod dictum in Lege Domini, par turturum, et duos pullos columbarum" (2:22-24, 39).

[3] Quia Moses repraesentabat Legem, licuit illi intrare ad Dominum super Monte Sinai, et non solum recipere tabulas Legis ibi, sed etiam audire Legis statuta et judicia, et illa mandare populo; et quoque dicitur quod inde in Mosen crederent in aeternum:

"Dixit Jehovah ad Mosen, ecce Ego veniam ad te in nebula nubis, ut audiat populus quando locutus fuero ad te, et etiam in te credant in aeternum" (Exodus 19:9):

"in nebula nubis" dicitur, quia per "nubem" significatur Verbum in littera: inde quoque cum Moses intravit ad Dominum super Monte Sinai,

Intravit in nubem (Exodus 20:18 [B.A. 21] ; cap. Exodus 24:2, 18; 34:2-5).

(Quod "nubes significet sensum litterae Verbi, videatur [supra,] n. 36, 594, 905, 906.)

[4] Quoniam Moses repraesentabat Dominum quoad Legem seu Verbum, ideo

Cum descendit de Monte Sinai, radiabat cutis facierum ejus; quare cum loqueretur cum populo, dabat velamen super facies suas (Exodus 34:28 ad fin. ):

"radiatio facierum" significabat internum Legis, nam hoc est in luce caeli: quod velaret faciem cum loqueretur cum populo, erat quia internum Verbi fuit obtectum, ac ita obscuratum isti populo, ut non sustinuerint aliquid lucis inde.

[5] Quia per Mosen repraesentabatur Dominus quoad Verbum Historicum, et per Eliam Dominus quoad Verbum Propheticum, idcirco cum Dominus transformatus est, visi sunt Moses et Elias cum Ipso colloquentes (Matthaeus 17:3); nec alii cum Domino, quando Divinum Ipsius in mundo apparuit, colloqui potuerunt, quam qui significabant Verbum, nam collocutio cum Domino, est per Verbum. (Quod Elias repraesentaverit Dominum quoad Verbum, videatur [supra] , n. 624 [e] .)

[6] Et quia uterque, tam Moses quam Elias, simul repraesentabant Verbum, ideo ubi agitur de Elia, quod mitteretur ante Dominum, memoratur uterque apud Malachiam,

"Mementote Legis Mosis, servi mei, quam praecepi illi in Chorebo pro toto Israele, statutorum et judiciorum: en Ego mittens vobis Eliam Prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis" (Malachiam 3:22-24 [B.A. Malachiam 4:4-6]);

per "Eliam prophetam" intelligitur Johannes Baptista, quia per eum similiter ac per Eliam repraesentatum est Verbum (videatur [supra,] n. 624 [e] 724 [d]).

  
/1232