圣经文本

 

Exodus第18章

学习

   

1 Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto,

2 tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,

3 et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ;

4 alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.

5 Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.

6 Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.

7 Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,

8 narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.

9 Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum.

10 Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu Ægypti.

11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos.

12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo.

13 Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.

14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ?

15 Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quærens sententiam Dei :

16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus.

17 At ille : Non bonam, inquit, rem facis.

18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere.

19 Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum :

20 ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.

21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,

22 qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere.

23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.

24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.

25 Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.

26 Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.

27 Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8645

学习本章节

  
/10837  
  

8645. ‘Omne quod fecit Deus Moschi et Israeli populo Suo’: quod 1 significet perceptionem illarum rerum quae illis qui e regno spirituali Domini factae sunt, constat ex significatione ‘audire’, nempe omne quod fecit Deus, ' quod sit perceptio, de qua n. 5017, 8361, ex significatione ‘omne quod fecit Deus’ quod sint quae factae sunt a Divino, et ex repraesentatione ‘Israelis’, qui hic est Moscheh et populus quibus 2 illa facta sunt, quod sint qui e regno spirituali Domini, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; ‘Moscheh’ enim cum ‘populo’ repraesentat regnum illud, ‘Moscheh’ sicut caput, et ‘populus’ sicut illa quae capiti subjecta sunt; ita quoque ‘Moscheh’ repraesentat Dominum quoad Divinum Verum, nam ex hoc est regnum 3 spirituale.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. illud

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3768

学习本章节

  
/10837  
  

3768. ‘Quia e puteo illo potarunt catervas’: quod significet quod inde scientia, nempe ex Verbo, constat a significatione ‘putei’ quod sit Verbum, de qua mox supra n. 3765; a significatione ‘potare’ seu facere bibere quod sit instrui, de qua n. 3069; et a significatione ‘catervarum’ quod sint scientia doctrinalium, de qua etiam mox supra n. 3767; ex his patet quod per ‘e puteo potarunt catervas’ significetur quod ex Verbo scientia doctrinalium boni et veri. In his quae sequuntur de Jacobo, in sensu 1 supremo agitur de Domino, quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit, et in hoc capite de initiatione; c}ac in sensu interno repraesentativo de illis qui regenerantur, quomodo Dominus naturalem eorum hominem renovat, et in hoc capite de initiatione; ideo hic 2 agitur de Verbo et de doctrina inde, nam per doctrinam e Verbo initiatio et regeneratio: et quia haec significantur per ‘puteum’ et per ‘tres catervas gregis’, ideo haec historice memorantur; quae nisi illa significarent, leviora forent quam ut in Verbo Divino memorarentur: quid involvunt, constare potest, quod nempe omnis scientia et doctrina boni et veri sit ex Verbo:

[2] naturalis homo quidem scire 3 potest, et quoque percipere quid bonum et verum, sed modo bonum et verum naturale et civile, at bonum et verum spirituale non potest; hoc ex revelatione erit, ita ex Verbo; ut pro exemplo, homo scire potest 4 ex rationali quod 5 cuivis est, quod proximus sit amandus et quod Deus sit colendus, sed quomodo proximus amandus et quomodo Deus colendus, non sciri potes quam ex Verbo, ita quid bonum et verum spirituale; sicut quod ipsum bonum sit proximus, proinde illi qui in bono sunt, et hoc secundum bonum in quo sunt; et quod ideo bonum 6 sit proximus quia in bono est Dominus, et quod sic in amore boni, ametur Dominus:

[3] pariter, qui non Verbum habent nec scire possunt quod omne bonum sit a Domino, et quod id influat apud hominem et faciat affectionem boni, et quod illa affectio vocetur charitas; qui non Verbum habent nec scire possunt quis est Deus universi; quod sit Dominus, illos latet, cum tamen intimum affectionis seu charitatis, proinde intimum boni, spectabit Ipsum; inde patet quid bonum spirituale, quod non aliunde potest sciri quam ex Verbo: at quoad gentes, quamdiu in mundo sunt, id quidem non sciunt, at usque cum illae in mutua charitate inter se vivunt, in facultate sunt inde ut in altera vita de talibus instrui queant, et quod etiam facile recipiant et imbuant, videatur n.

2589-2604.

脚注:

1. The Manuscript has interno

2. The Manuscript inserts primum.

3. The Manuscript places this after percipere.

4. The Manuscript has per rationale

5. The Manuscript has ei

6. The Manuscript inserts hoc est, illi qui in bono sint, .

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.